Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic]

THE BUST
OF CAESAR IN THE MUSEUM AT NAPLES.

[merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed]

Sequanis et Helvētiīs flūmen Rhēnum; vergit ad septentriōnēs. Belgae ab extrēmis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem flūminis Rhēnī, spectant in septentrionem et orientem sōlem. Aqui5 tania à Garumna flumine ad Pyrenaeōs montes et eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet, spectat inter occasum sõlis et septentriōnēs.

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

nērent, comparāre, iūmentōrum et carrōrum quam māximum numerum coëmere, sementes quam maximās facere, ut in itinere cōpia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare.

Ad eas rēs conficiendās biennium sibi satis esse 5 dūxērunt; in tertium annum profectiōnem lēge cōnfirmant. [Ad eas res conficiendas] Orgetorix dux dēligitur. Is [sibi] lēgātiōnem ad cīvitātēs suscipit. In eō itinere persuadet Castico, Catamantāloedis filiō, Sēquanō, cuius pater rēgnum in Sēquanīs multōs annōs 10 obtinuerat et ā senātū populī Rōmānī amīcus appellātus erat, ut rēgnum in cīvitāte suā occuparet, quod pater ante habuerit; itemque Dumnorīgi Haeduō; frātri Diviciāci, qui eo tempore principātum in civitāte obtinebat āc māximē plēbī acceptus erat, ut idem cōnā- 15 rētur persuadet, eique filiam suam in matrimonium dat.

Perfacile factu esse illis probat cōnāta perficere, propterea quod ipse suae civitātis imperium obtentūrus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; sẽ suis copiis suoque exercitu illīs 20 rēgna conciliatūrum confirmat. Hac ōrātiōne adducti inter se fidem et ius iurandum dant et rēgnō occupātō per tres potentissimos ac firmissimōs populōs tōtius Galliae sēsē potīrī posse spērant.

His trial, escape, and death.

Ea rēs est Helvētiīs per indicium ēnuntiata. Mōri- 4 bus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coëgerunt; damnātum poenam sequi oportebat ut īgni cremārētur. Die cōnstitūtā causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coēgit, et omnes clientēs obaerātōsque 3ɔ

« IndietroContinua »