Immagini della pagina
PDF
ePub

Haeduis receptum, quod est oppidum apud eos māximae auctoritātis, Convictolitavem magistrātum māgnamque partem senātūs ad eum convēnisse, lēgātos ad Vercingetorīgem dē pāce et amicitiā conciliandā pūblicē missõs; non praetermittendum tantum commo- 5 dum existimāvērunt.

Itaque interfectis Noviodūni custodibus quique eo negotiandi causā convēnerant, pecūniam atque equos inter sē partītī sunt; obsidēs cīvitātum Bibracte ad magistrātum dēdūcendās cūrāvērunt; oppidum, quod ā 10 sē tenēri non posse iūdicābant, nē cui esset ūsui Rõmānis, incenderunt; frūmenti quod subito potuērunt nāvibus āvexērunt, reliquum flūmine atque incendio corrūpērunt. Ipsi ex finitimis regionibus cõpiās cogere, praesidia custodiāsque ad rīpās Ligeris disponere 15 equitātumque omnibus locis iniciendi timoris causā ostentāre coepērunt; si ab rē frūmentāriā Romānös exclūdere [aut adductos inopiā ex provinciā expellere] possent. Quam ad spem multum eos adiuvābat quod Liger ex nivibus crēverat, ut omnino vado non posse trān- 20 sīrī vidērētur.

Caesar crosses to the north bank of the Loire. Quibus rēbus cognitīs Caesar mātūrandum sibi cēn- 56 suit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent māiūrēs eo coāctae copiae dimicāret. Nam nē commūtāto consilio iter in provinciam con- 25 verteret, ut non nēmō tum quidem necessārio faciundum exīstimābat, cum infāmia atque indīgnitās rei et oppositus mõns Cebenna viārumque difficultās impediēbat; tum māximē quod abiūncto Labiēnā atque eīs legionibus quās ūnā miserat, vehementer timēbat.

30

Itaque admodum māgnis diurnīs nocturnīsque itineribus confectis contrā omnium opinionem ad Ligerim vēnit; vadoque per equitēs inventā pro rei neces

sitāte opportūno, ut bracchia modo atque umeri ad sus5 tinenda arma līberi ab aquā esse possent, disposito equi

tātū qui vim flūminis refringeret, atque hostibus primo aspectū perturbātis incolumem exercitum trādūxit; frūmentumque in agris et pecoris copiam nactus, replēto his rēbus exercitū iter in Senonēs facere instituit.

Labienus marches toward Lutetia. 57 Dum haec apud Caesarem geruntur, Labiēnus eo

supplēmento, quod nuper ex Italiā vēnerat, relicto Agēdincī, ut esset impedīmentīs praesidio, cum 1111 legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parīsio

rum positum in insulā flūminis Sēquanae. Cūius ad15 ventū ab hostibus cognito māgnae ex finitimis cīvitā

tibus copiae convēnērunt. Summa imperi trāditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetāte tamen propter singulārem scientiam rei militāris ad eum est

honorem ēvocātus. Is cum animadvertisset perpetuam 20 esse palūdem, quae influeret in Sēquanam atque illum

omnem locum māgnopere impediret, hic consēdit nostrosque trānsitū prohibēre instituit.

58

He falls back and captures Metiosedum.

The Gauls follow him. Labiēnus prīmē vineās agere, crātibus atque aggere palūdem explēre atque iter mūnire conābātur. Post25 quam id difficilius fieri animadvertit, silentio ē castris

tertiā vigiliā ēgressus, eodem quo vēnerat, itinere Metiosēdum pervenit. Id est oppidum Senonum in insulā Sequanae positum, ut paulo ante dē Lutetia diximus.

[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]

Dēprehēnsīs nāvibus circiter i celeriterque coniūnctis atque eo mīlitibus impositīs et rei novitāte perterritis oppidānis, quorum māgna pars erat ad bellum ēvocāta, sine contentione oppido potītur. Refecto ponte, quem superioribus diēbus hostēs resciderant, exercitum trā- 5 dūcit et secundo fūmine ad Lutetiam iter facere coepit. Hostēs rē cögnitā ab eis, qui Metiosēdő profūgerant, Lutetiam incendi, pontēsque ēius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti ā palūde in rīpā Sēquanae ē regione Lutetiae contrā Labiēni castra considunt.

Ιο

He learns of Caesar's repulse, and of the spread of the

insurrection. Iam Caesar ā Gergoviā discessisse audiēbātur, iam 59 dē Haeduorum dēfectione et secundo Galliae mõtū rūmõrēs adferēbantur; Gallique in conloquiīs interclūsum itinere et Ligeri Caesarem inopiā frūmenti coāctum in provinciam contendisse confirmābant. Bellovaci au- 15 tem dēfectione Haeduorum cognitā, qui iam ante erant per sē infidēlēs, manūs cogere atque apertē bellum parāre coepērunt. Tum Labienus tantā rērum commūtātione longē aliud sibi capiendum consilium atque anteā sēnserat intellegēbat; neque iam ut aliquid adqui- 20 reret proelioque hostēs lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agēdincum reduceret cogitābat. Namque alterā ex parte Bellovaci, quae civitās in Galliā māximam habet opinionem virtūtis, instābant, alteram Camulogenus parāto atque instrūcto exercitū tenebat; 25 tum legiõnēs ā praesidio atque impedimentis interclūsās māximum Aumen distinebat. Tantis subito difficultātibus obiectis ab animi virtüte auxilium petendum videbat.

« IndietroContinua »