Immagini della pagina
PDF
ePub

Haeduis receptum, quod est oppidum apud eōs māximae auctoritatis, Convictolitavem magistrātum māgnamque partem senātūs ad eum convēnisse, lēgātōs ad Vercingetorigem dē pāce et amicitia conciliandā pūblicē missōs; non praetermittendum tantum commo- 5 dum existimāvērunt.

Itaque interfectis Noviodūni custōdibus quique eō negōtiandi causā convēnerant, pecuniam atque equōs inter sē partītī sunt; obsidēs cīvitātum Bibracte ad magistrātum dēdūcendōs cūrāvērunt; oppidum, quod ā 10 sẽ tenērī nōn posse iūdicābant, nē cui esset ūsui Rōmānīs, incenderunt; frumenti quod subito potuerunt nāvibus āvexērunt, reliquum flumine atque incendio corrūpērunt. Ipsi ex finitimīs regiōnibus cōpiās cōgere, praesidia custodiasque ad rīpās Ligeris dispōnere 15 equitatumque omnibus locis iniciendī timōris causā ostentāre coeperunt; si ab re frūmentāriā Romānōs excludere [aut adductōs inopiā ex prōvinciā expellere] possent. Quam ad spem multum eōs adiuvābat quod Liger ex nivibus crēverat, ut omnīnō vadō nōn posse trān- 20 sīrī vidērētur.

Caesar crosses to the north bank of the Loire.

Quibus rebus cognitis Caesar mātūrandum sibi cen- 56 suit, și esset in perficiendīs pontibus perīclitandum, ut prius quam essent mãiōrēs eō coactae copiae dimicāret. Nam nē commūtātō cōnsiliō iter in provinciam con- 25 verteret, ut nōn nēmō tum quidem necessāriō faciundum existimabat, cum infāmia atque indīgnitās rei et oppositus mōns Cebenna viārumque difficultās impediēbat; tum māximē quod abiūnctō Labiēnō atque eis legiōnibus quās ūnā mīserat, vehementer timēbat.

30

[ocr errors]

57

Itaque admodum māgnīs diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opīniōnem ad Ligerim vēnit; vadōque per equitēs inventō prō rei necessitāte opportūnō, ut bracchia modo atque umeri ad sus5 tinenda arma liberi ab aquã esse possent, dispositō equitātū quī vim flūminis refringeret, atque hostibus prīmō aspectu perturbātīs incolumem exercitum traduxit; frumentumque in agris et pecoris cōpiam nactus, replētō his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.

Labienus marches toward Lutetia.

Dum haec apud Caesarem geruntur, Labiēnus eō supplementō, quod nūper ex Ītaliā vēnerat,relictō Agēdinci, ut esset impedimentis praesidiō, cum 11 legiōnibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parīsiōrum positum in īnsulā flūminis Sequanae. Cuius ad15 ventu ab hostibus cognitō magnae ex finitimis civitātibus copiae convēnērunt. Summa imperī trāditur Camulogenō Aulerco, qui prope confectus aetāte tamen propter singularem scientiam rei militāris ad eum est. honōrem ēvocatus. Is cum animadvertisset perpetuam 20 esse paludem, quae influeret in Sẽquanam atque illum omnem locum māgnopere impediret, hic cōnsēdit nostrōsque transitū prohibere instituit.

58

He falls back and captures Metiosedum.
The Gauls follow him.

Labiēnus prīmō vīneās agere, crātibus atque aggere palūdem explēre atque iter mūnīre cōnābātur. Post25 quam id difficilius fieri animadvertit, silentio è castris tertia vigiliā ēgressus, eōdem quō vẽnerat, itinere Metiosēdum pervenit. Id est oppidum Senonum in insulā Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia diximus.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]

Deprehensis navibus circiter L celeriterque coniunctis atque eo militibus impositis et rei novitāte perterritis oppidānīs, quōrum māgna pars erat ad bellum ēvocāta, sine contentiōne oppidō potītur. Refecto ponte, quem superioribus diebus hostēs resciderant, exercitum trā- 5 ducit et secundō flūmine ad Lutetiam iter facere coepit. Hostēs rē cōgnitā ab eis, qui Metiosēdō profūgerant, Lutetiam incendi, pontèsque eius oppidī rescindī iubent; ipsi profectī ā palūde in rīpā Sēquanae ē regiōne Lutetiae contrā Labiēni castra cōnsidunt.

He learns of Caesar's repulse, and of the spread of the

insurrection.

ΙΟ

Iam Caesar à Gergovia discessisse audiēbātur, iam 59 de Haeduōrum defectiōne et secundo Galliae mōtu rūmōrēs adferēbantur; Gallique in conloquiis interclusum itinere et Ligerī Caesarem inopiā frumenti coāctum in provinciam contendisse confirmābant. Bellovaci au- 15

tem defectiōne Haeduōrum cōgnită, qui iam ante erant per se infidēlēs, manūs cōgere atque aperte bellum parāre coeperunt. Tum Labiēnus tantā rērum commūtātiōne longe aliud sibi capiendum cōnsilium atque antea sēnserat intellegebat; neque iam ut aliquid adqui- 20 reret proeliōque hostēs lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agēdincum reduceret cogitabat. Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opīniōnem virtūtis, īnstābant, alteram Camulogenus parātō atque instructo exercitu tenebat; 25 tum legiōnēs ā praesidiō atque impedimentis interclusās māximum flumen distinebat. Tantīs subito difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat.

« IndietroContinua »