Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

Views OF MONT AUXOIS, THE SITE OF ALESIA.

aciēs ab duobus lateribus ostendunt, ūna ā primo agmine iter impedire coepit. Quā rē nūntiātā Caesar suum quoque equitātum tripertito divisum contrā hostem ire iubet.

Pūgnātur ūnā omnibus in partibus. Consistit agmen; impedimenta inter legionēs recipiun- 5 tur. Si quā in parte nostrī labārāre aut gravius premi vidēbantur, eo signa inferri Caesar aciemque converti iubēbat; quae rēs et hostēs ad insequendum tardābat et nostrās spē auxili confirmābat.

Tandem Germānī ab dextro latere summum iugum 10 nacti hostēs loco dēpellunt; fugientēs ūsque ad flūmen, ubi Vercingetorix cum pedestribus copiis consēderat, persequuntur complūrēsque interficiunt. Quā rē animadversā reliqui, nē circumvenīrentur veritī, sē fugae mandant. Omnibus locis fit caedēs. Trēs nobilissimi 15 Haedui capti ad Caesarem perdūcuntur: Cotus, praefectus equitum, qui controversiam cum Convictolitave proximis comitiīs habuerat, et Cavarillus, qui post dēfectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporēdorix, quo duce ante adventum Caesaris Haedui 20 cum Sēquanis bello contenderant. Vercingetorix retreats to Alesia, which Caesar decides

to besiege. Fugātō omni equitātū Vercingetorix cõpiās suās, 68 ut pro castrīs conlocāverat, redūxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit, celeriterque impedimenta ex castrīs ēdūcī et sē sub- 25 sequi iussit. Caesar impedimentis in proximum collem ductis, duābus legionibus praesidio relictis, secātus hostēs quantum diệi tempus est passum, circiter i mīlibus ex novissimo agmine interfectis, altero diē ad Alesiam castra fēcit. Perspecto urbis sitū perterritīs- 30 que hostibus, quod equitātū, quā māximē parte exercitūs confidebant, erant pulsi, adhortātus ad laborem militēs Alesiam circumvāllāre instituit.

Description of Alesia. 69 Ipsum erat oppidum in colle summo admodum 5 ēdito loco, ut nisi obsidione expūgnārī non posse vidērētur. Cuius collis rādīcēs duo duābus ex partibus flū

. mina subluēbant. Ante oppidum plānitiēs circiter milia passuum ini in longitūdinem patēbat; reliquis ex

omnibus partibus collēs, mediocri interiecto spatio, pari io altitūdinis fastīgio oppidum cingēbant. Sub mūro,

quae pars collis ad orientem sõlem spectābat, hunc omnem locum copiae Gallorum complēverant, fossamque et nāceriam in altitūdinem vi pedum praedūxerant.

Eius mūnītionis, quae ab Romānīs instituēbātur, cir15 cuitus xi mīlia passuum tenēbat. Castra opportūnis

locīs erant posita viri castellaque xxIII facta; quibus in castellis interdiū stationēs põnēbantur, nē qua subito ēruptio fieret; haec eadem noctū excubitoribus āc firmis praesidiis tenēbantur.

Battle of cavalry on the plain. The Gauls badly beaten. 70 Opere institūtā fit equestre prolium in eā plānitiē,

quam intermissam collibus tria mīlia passuum in longitūdinem patēre suprā dēmonstrāvimus. Summā vi ab utrisque contenditur. Laborantibus nostris Caesar

Germānos submittit legionēsque pro castrīs constituit, 25 nē qua subito inruptio ab hostium peditātū fiat.

Praesidio legiõnum addito nostris animus augētur: hostēs in fugam coniecti sē ipsī multitūdine impediunt atque angustioribus portis relictis coartantur. Germānī ācrius ūsque ad mūnītiānēs sequuntur. Fit māgna caedēs; nõn nūllī relīctis equis fossam trānsīre et māceriam trānscendere conantur, Paulum legionēs Caesar quās pro vāllo constituerat promovērī iubet. Non minus qui intrā mūnītiönēs erant Gallī perturbantur; venīri ad sē confestim existimantēs ad arma con- 5 clāmant; non nūllī perterriti in oppidum inrumpunt. Vercingetorix iubet portās claudī, nē castra nūdentur. Multis interfectis, complūribus equis captis Germānī sēsē recipiunt. Vercingetorix sends away his cavalry, and calls for aid from

all Gaul. Vercingetorix, priusquam mūnītiānēs ab Romānīs 71 perficiantur, consilium capit omnem ab sē equitātum noctū dīmittere. Discēdentibus mandat ut suam quisque eorum cīvitātem adeat omnēsque qui per aetātem arma ferre possint, ad bellum cogant; sua in illos merita proponit, obtestāturque ut suae salūtis rationem ha- 15 beant, neu sē optimē de commūnī lībertāte meritum hostibus in cruciātum dēdant. Quod sī indīligentiūrēs fuerint, mīlia hominum dēlēcta Lxxx ūnā sēcum interitūra dēmonstrat. Ratione initā frūmentum sē exiguē diērum xxx habēre, sed paulo etiam longius tolerārī 20 posse parcendo.

His datis mandātīs, quā erat nostrum opus intermissum, secundā vigiliā silentio equitātum dimittit. Frūmentum omne ad sē referri iubet; capitis poenam eis qui non pāruerint, constituit; pecus, cūius māgna erat 25 copia a Mandubiis compulsa, virītim distribuit; frūmentum parcē et paulātim mētīri instituit; cõpiās omnēs quās pro oppido conlocāverat in oppidum recipit. His rationibus auxilia Galliae exspectāre et bellum administrāre parat.

30

« IndietroContinua »