Immagini della pagina
PDF
ePub

revelli possent, ab rāmis ēminēbant. Quini erant ordinēs, coniūncti inter sē atque implicāti; quo qui intrāverant, sē ipsi acūtissimīs vāllis induēbant. Hos cippos appellabant.

Ante hos obliquis ordinibus in quincūncem dispo- 5 sitīs scrobēs in altitūdinem trium pedum fodiēbantur paulātim angustiore ad infimum fastigio. Hūc teretës stīpitēs feminis crassitūdine ab summo praeacūtī et praeūstī dēmittēbantur, ita ut non amplius dīgitīs IIII, ex terrā ēminērent; simul confirmandi et stabiliendi causā ro singuli ab infimo solo pedēs terrā exculcābantur; reliqua pars scrobis ad occultandās insidiās viminibus ac virgultis integēbātur. Hūius generis octoni ordinés ducti ternās inter sē pedēs distābant. Id ex similitudine floris lilium appellābant. Ante haec tāleae peden is longae ferreis hāmis infixīs totae in terram infodiēban-, tur, mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserēbantur; quos stimulos nominābant.

Similar defenses against the outer enemy. His rēbus perfectīs, regionēs secūtus quam potuit 74 aequissimās pro locī nātūrā XIII milia passuum con- 20 plexus parēs ēiusdem generis mūnītionēs, dīversās ab hīs, contrā exteriorem hostem perfécit, ut nē māgnâ quidem multitūdine (sī ita accidat zius discessū] mūnitiõnum praesidia circumfundi possent; nē autem cum periculo ex castrīs ēgredi cõgātur, diērum xxx pābı- 25 lum frūmentumque habēre omnēs convectum iubet.

General levy of Gauls for the relief of Alesia. Dum haec ad Alesiam geruntur, Galli concilio p. 1-75 cipum indicto non omnēs qui arma ferre possent 4+ censuit Vercingetorix, convocandos statuunt, sed cer

tum numerum cuique cīvitāti imperandum; nē tantā multitūdine confūsā nec moderārī nec discernere suos nec frumentandi rationem habere possent.

Imperant Haeduis atque eorum clientibus, Segusiā5 vīs, Ambivaretīs, Aulercīs Brannovīcibus, [Blannoviīs,] mīlia xxxV; parem numerum Arvernīs, adiūnctis Eleutetīs, Cadūrcīs, Gabalīs, Vellāviīs, qui sub imperio Arvernorum esse consuērunt; Sēquanīs, Senonibus, Bitu

rigibus, Santonis, Rutēnis, Carnutibus duodena milia; 10 Bellovacīs x; totidem Lemovīcibus; octona Pictonibus

et Turonis et. Parisiis et Helvētiis; sēna Andibus, Ambiānīs, Mediomatricīs, Petrocoriīs, Nerviīs, Morinis, Nitiobrogibus; v mīlia Aulercīs Cēnomānīs; totidem

Atrebātibus; IIII Veliocassīs; [Lexoviīs et] Aulercīs 15 Eburovicibus III; Rauracis et Bois bina; x üniversis

civitātibus quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuētūdine Aremoricae appellantur, quo sunt in numerő Coriosolites, Redones, Ambibariī, Caletes, Osis- mī, Venetī, Lexoviī, Venelli. Ex his Bellovací suum 20 numerum non contulērunt, quod sē suo nomine atque

arbitrio cum Romānis bellum gestūros dicerent neque cūiusquam imperio obtemperātūrās; rogāti tamen ā Commiö pro ēius hospitio duo mīlia mīsērunt.

The Gallic army approaches. 76

Huius operā Commi, ut anteā dēmonstrāvimus, 25 fidēli atque utili superioribus annis erat ūsus in Britan

niā Caesar; pro quibus meritīs cīvitātem ēius immūnem esse iusserat, iūra lēgēsque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat. Tanta tamen üniversae Galliae con

sēnsio fuit libertātis vindicandae et pristinae belli laudis 30 recuperandae ut neque Beneficiis neque amicitiae te

moriā movērētur, omnēsque et animo et opibus in bellum incumberent.

Coāctis equitum mīlibus viri et peditum circiter ccl, haec in Haeduorum finibus recēnsēbantur, numerusque inībātur, praefecti constituebantur: Commio 5 Atrebāti, Viridomāro et Eporēdorigi Haeduis, Vercassivellauno Arverno, consõbrīno Vercingetorigis, summa imperi trāditur. Hīs dēlēcti ex cīvitātibus attribuuntur, quorum consilio bellum administrārētur. Om-' nēs alacrēs et fīdūciae plēni ad Alesiam proficiscuntur, 10 neque erat omnium quisquam qui aspectum modo tantae multitudinis sustinēri posse arbitrārētur, praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido ēruptione pūgnārētur, foris tantae copiae equitātūs peditātūsque cernerentur.

Council of war in Alesia. Desperate plan of Critog natus.

At ei qui Alesiae obsidēbantur, praeteritā diē qua 77 auxilia suorum exspectāverant, consumpto omni frūmento inscii quid in Haeduīs gererētur, concilio coacto dē exitu suārum fortūnārum consultābant. Ac variis dictis sententiis, quarum pars dēditionem, pars, dum virēs suppeterent, ēruptionem cēnsēbat, non praetere- 20 unda õrātio Critögnāti vidētur propter ēius singulārem et nefāriam crūdēlitātem. Hic summo in Arvernis ortus loco et māgnae habitus auctoritātis, “Nihil," inquit, "dē eorum sententiā dictūrus sum qui turpissimam servitūtem dēditionis nomine appellant, neque hos 25 habendos civium loco neque ad concilium adhibendos cēnseo. Cum hīs mihi rēs est qui ēruptionem probant; quorum in consilio omnium vestrum consēnsū prīstinae residêre virtutis memoria videtur. Animi est ista mollitia, nõn virtus, paulisper inopiam ferre non posse. 30

Qui sē ultrò morti offerant, facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant.

Atque ego hanc sententiam probārem, — tantum apud mē dignitās potest, — si nüllam praeterquam vi5 tae nostrae iactūram fierī vidērem; sed in consilio ca

piendo omnem Galliam respiciāmus, quam ad nostrum auxilium concitāvimus. Quid hominum milibus Lxxx

LXXX ūno loco interfectis propinquis consanguineisque nos

tris animi fore existimātis, si paene in ipsis cadāveribus 10 proelio dēcertāre cogentur? Nõlite hös vestro auxilio

exspoliāre qui vestrae salūtis causā suum periculum neglēxērunt; nec stultitiā āc temeritāte vestrā aut animi imbēcillitāte omnem Galliam prosternere et perpetuae

servitūti subicere. An, quod ad diem non vēnērunt, 15 dē eorum fidē constantiāque dubitātis? Quid ergo?

Romānās in illis ulterioribus mūnītionibus animine causā cotidie exercērī putātis? Si illorum nuntiis confirmārī non potestis omni aditū praesaepto, his utimini

testibus adpropinquāre eorum adventum; cūius rei 20 timore exterriti diem noctemque in opere versantur.

Quid ergo mei consili est? Facere quod nostri māiörēs nēquaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fēcērunt; qui in oppida compulsī āc simili inopia

subācti eorum corporibus qui aetāte ad bellum inūtilēs 25 videbantur vītam tolerāvērunt neque sē hostibus trādi

dérunt. Cuius rei si exemplum non habērēmus, tamen libertātis causā institui et posteris prādi pulcherrimum iūdicārem. Nam quid illī simile bello fuit? Dēpopulātā

Galliā Cimbrī, māgnāque inlātā calamitāte, finibus qui30 dem nostris aliquando excessērunt atque aliās terrās

petiērunt; iūra, lēgēs, agros, libertātem nobis reliquērunt. Romānī vērõ quid petunt aliud aut quid volunt,

nisi invidiā adducti, quos fāmā nõbilēs potentēsque bello cognovērunt, hõrum in agris cīvitātibusque considere atque his aeternam iniungere servitūtem? Neque enim umquam aliā condicione bella gessērunt. Quod sī ea, quae in longinquis nātionibus geruntur, ignorātis, 5 respicite finitimam Galliam quae in provinciam redīcta, iūre et lēgibus commūtātīs, secūribus subiecta perpetuā premitur servitūte.”

The inhabitants of the town are driven out, but Caesar refuses

to let them pass. Sententiīs dictis constituunt ut ei qui valētūdine 78 aut aetāte inūtilēs sint bello oppido excēdant, atque 10 omnia prius experiantur quam ad Critögnātī sententiam dēscendant; illo tamen potius ūtendum consilio, sī rēs cõgat atque auxilia morentur, quam aut dēditionis aut pācis subeundam condicionem. Mandubii, qui eos oppido recēperant, cum liberis atque uxoribus exīre 15 coguntur. Hi cum ad mūnītiönēs Romānõrum accessissent, flentēs omnibus precibus orābant ut sē in servitūtem ceptos cibo iuvārent. At Caesar dispositis in vāllo custodiīs recipi prohibēbat.

Arrival of the relieving army. Intereā Commius reliquique ducēs, quibus summa 79 imperi permissa erat, cum omnibus copiīs ad Alesiam perveniunt, et colle exteriore occupātā non longius mille passibus ā nostris mūnītionibus considunt. Postero diē equitātū ex castrīs ēducto omnem eam plāni'tiem, quam in longitūdinem mīlia passuum ili patēre 25 dēmonstrāvimus, complent, pedestrēsque cõpiās paulum ab eo loco abductās in locīs superioribus constituunt. Erat ex oppido Alesiā dēspectus in campum.

« IndietroContinua »