Immagini della pagina
PDF
ePub

bus feris obiecturum existimābat. Commodissimum

. visum est C. Valerium Procillum, C. Valerī Caburi filium, summā virtute et humānitāte adulēscentem,

cūius pater ā C. Valerio Flacco cīvitāte donātus erat, 5 et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam,

quā multā iam Ariovistus longinquā consuētūdine. ūtēbātur, et quod in eo peccandi Germānis causa non esset, ad eum mittere, et ūnā M. Mētium, qui hospitio Ario

visti ūtēbātur. His mandāvit ut quae diceret Ariovis10 tus, cognoscerent et ad sē referrent. Quos cum apud

sē in castris Ariovistus conspēxisset, exercitū suo praesente conclāmāvit: Quid ad sē venirent? an speculandi causā? Conantēs dicere prohibuit et in catēnās coniecit.

48

Ariovistus avoids battle. The German tactics. Eodem diē castra promovit et milibus passuum vi à Caesaris castris sub monte consedit. Postridie eius diēi praeter castra Caesaris suās cõpiās trādūxit et mīlibus passuum duobus ultrā eum castra fēcit eo consilio

uti frūmento commeātūque qui ex Sēquanīs et Haeduis 20 supportārētur Caesarem intercluderet. Ex eo die dies

continuos v Caesar pro castrīs suās cõpiās produxit et aciem instrūctam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestās non deësset.

Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris 25 continuit, equestrī proelio cotidiē contendit.

Genus hoc erat pūgnae quo sē Germāni exercuerant: Equitum milia erant vi, totidem numero peditēs vēlocissimī āc fortissimī, quos ex omni cõpiā singuli

singulos suae salūtis causā dēlēgerant; cum his in proe30 liis versābantur; ad eos sē equitēs recipiēbant; hi, si quid erat dūrius, concurrēbant; si qui graviore vulnere accepto equo dēciderat, circumsistēbant; si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat hõrum exercitātione celeritās, ut iubis sublevātī equorum cursum adaequārent.

5

[merged small][ocr errors]

Ubi eum castrīs sē tenēre Caesar intellexit, nē diū- 49 tius commeātū prohibērētur, ultrā eum locum, quo in loco Germāni consēderant, circiter passūs dc ab his, castris idoneum locum dēlēgit aciēque triplici instrūctā ad eum locum vēnit. Prīmam et secundam aciem in ar- 10 mis esse, tertiam castra mūnire iussit. Hic locus ab hoste circiter passūs dc, uti dictum est, aberat. Eo circiter hominum xvi milia expedita cum omni equitātū Ariovistus misit, quae copiae nostros terrērent et mūnītione prohibērent. Nihilo sētius Caesar, ut ante 15 constituerat, duās aciēs hostem propulsāre, tertiam opus perficere iussit. Mūnītis castris duās ibi legiõnēs reliquit et partem auxiliòrum, quattuor reliquās in castra mãiöra reduxit.

Skirmishing. The Germans unwilling to fight before the

full moon. Proximo dië institūtö suo Caesar ex castris utrisque 50 copiās suās ēdūxit, paulumque ā māioribus castrīs progressus aciem instrūxit hostibusque pūgnandi potestātem fēcit. Ubi nē tum quidem eos prodire intellēxit, circiter meridie exercitum in castra redūxit. Tum demum Ariovistus partem suārum cõpiārum quae castra 25 minora oppūgnāret misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pūgnātum est. Sõlis occāsū suās cõpiāş

Ariovistus multis et inlātis et acceptis vulneribus in castra redūxit.

Cum ex captivis quaereret Caesar, quam ob rem Ariovistus proelio non décertāret, hanc reperiēbat cau5 sam, quod apud Germānās ea consuētūdo esset ut

mātrēs familiae eorum sortibus et vāticinātionibus dēclārārent, utrum proelium committi ex ūsū esset, necne; eās ita dicere: Non esse fās Germānās superāre, si ante novam lūnam proelio contendissent.

Caesar forces a general engagement. 51 Postridiē ēius diei Caesar praesidio utrisque castris

quod satis esse vīsum est reliquit, ālārios omnēs in conspectū hostium pro castrīs minoribus constituit, quod minus multitūdine militum legionāriorum pro hostium

numero valēbat, ut ad speciem ālāriīs ūterētur; ipse 15 triplici instrūctā aciē ūsque ad castra hostium accessit.

Tum dēmum necessārio Germānī suās cūpiās castrīs ēdūxērunt generātimque constituērunt paribus intervāllīs, Harūdēs, Marcomannos, Tribocos, Vangionēs,

Nemetēs, Sedusios, Suēbēs, omnemque aciem suam 20 raedis et carrīs circumdedērunt, nē qua spēs in fugā

relinquerētur. Eo mulierēs imposuērunt, quae ad proelium proficiscentēs militēs, passis manibus flentēs, implārābant, nē sē in servitūtem Romānīs trāderent.

Details of the battle. 52 Caesar singulis legionibus singulos lēgātos et 25 quaestorem praefécit, uti eos testēs suae quisque vir

tūtis habēret; ipse à dextro cornū, quod eam partem minimē firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. Et ita nostrī ācriter in hostēs sīgno dato impetum fēcērunt, itaque hostēs repente celeriterque pro

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

THE BATTLE WITH ARIOVISTUS.

[ocr errors]
« IndietroContinua »