Immagini della pagina
PDF
ePub

bus feris obiectūrum existimabat. Commodissimum visum est C. Valerium Procillum, C. Valeri Caburi filium, summā virtute et hūmānitāte adulescentem, cuius pater à C. Valeriō Flaccō civitāte dōnātus erat, 5 et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, quā multā iam Ariovistus longinquã cōnsuētūdine. ūtēbātur, et quod in eo peccandi Germānīs causa non esset, ad eum mittere, et ūnā M. Mētium, qui hospitiō Ariovisti ūtēbātur. His mandavit ut quae diceret Ariovis10 tus, cognoscerent et ad sẽ referrent. Quōs cum apud sē in castrīs Ariovistus cōnspēxisset, exercitū suō praesente conclamavit: Quid ad se venirent? an speculandi causă? Cōnantēs dicere prohibuit et in catēnās coniecit.

48

Ariovistus avoids battle. The German tactics.

Eōdem die castra prōmōvit et milibus passuum vi à Caesaris castris sub monte consedit. Postridiē ēius diei praeter castra Caesaris suās cōpiās trādūxit et mīlibus passuum duōbus ultrā eum castra fēcit eō cōnsiliō uti frumentō commeātūque qui ex Sēquanīs et Haeduis 20 supportārētur Caesarem intercluderet. Ex eo die dies continuōs v Caesar prō castrīs suās cōpiās prōdūxit et aciem īnstructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proeliō contendere, ei potestās nōn deësset.

Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris 25 continuit, equestri proelio cotidie contendit.

Genus hōc erat pugnae quō sẽ Germānī exercuerant: Equitum mīlia erant v1, totidem numerō peditēs vēlōcissimi āc fortissimi, quos ex omni cōpiā singulī singulos suae salutis causā dēlēgerant; cum his in proe30 liis versābantur; ad eōs sẽ equites recipiebant; hi, si

quid erat dūrius, concurrebant; si qui graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistēbant; si quō erat longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat hōrum exercitātiōne celeritās, ut iubis sublevāti equōrum cursum adaequārent.

Caesar moves his camp.

5

Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, në diū- 49 tius commeātū prohibērētur, ultrā eum locum, quò in locō Germānī cōnsēderant, circiter passus DC ab his, castrīs idōneum locum dēlēgit aciēque triplici īnstrūctā ad eum locum venit. Primam et secundam aciem in ar- 10 mis esse, tertiam castra mūnīre iussit. Hic locus ab hoste circiter passūs DC, utī dictum est, aberat. Eō circiter hominum XVI milia expedita cum omni equitātū Ariovistus mīsit, quae copiae nostrōs terrērent et mūnītiōne prohibērent. Nihilō sētius Caesar, ut ante 15 constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit. Mūnītis castrīs duas ibi legiōnēs reliquit et partem auxiliōrum, quattuor reliquas in castra māiōra reduxit.

Skirmishing. The Germans unwilling to fight before the

full moon.

Proximō die instituto suō Caesar ex castrīs utrisque 50 cōpiās suās ēdūxit, paulumque ā māiōribus castrīs prōgressus aciem instruxit hostibusque pugnandi potestātem fecit. Ubi në tum quidem eōs prōdīre intellēxit, circiter meridiē exercitum in castra reduxit. Tum dēmum Ariovistus partem suārum cōpiārum quae castra 25 minōra oppūgnāret mīsit. Ācriter utrimque usque ad vesperum pūgnātum est. Sōlis occasu suas copias

51

Ariovistus multis et inlātīs et acceptis vulneribus in castra reduxit.

Cum ex captivis quaereret Caesar, quam ob rem Ariovistus proeliō nōn dēcertāret, hanc reperiebat cau5 sam, quod apud Germānōs ea consuētūdō esset ut mātrēs familiae eōrum sortibus et vaticinātiōnibus dēclārārent, utrum proelium committi ex ūsu esset, necne; eas ita dicere: Non esse fās Germānōs superāre, sī ante novam lūnam proeliō contendissent.

Caesar forces a general engagement.

Postrīdie eius diei Caesar praesidiō utrisque castris quod satis esse visum est reliquit, ālāriōs omnēs in cōnspectu hostium prō castrīs minoribus constituit, quod minus multitudine militum legiōnāriōrum prō hostium numerō valebat, ut ad speciem ālāriīs ūterētur; ipse 15 triplici înstrūctă aciē ūsque ad castra hostium accessit. Tum dēmum necessariō Germānī suās cōpiās castrīs ēdūxērunt generātimque constituērunt paribus intervāllīs, Harūdēs, Marcomannōs, Tribocōs, Vangiōnēs, Nemetes, Sedusios, Suēbōs, omnemque aciem suam 20 raedīs et carrīs circumdedērunt, nē qua spēs in fugā relinqueretur. Eō mulieres imposuerunt, quae ad proelium proficiscentēs militēs, passis manibus flentes, implōrābant, nē sē in servitutem Rōmānīs trāderent.

Details of the battle.

52 Caesar singulis legiōnibus singulōs lēgātōs et 25 quaestōrem praefēcit, uti eōs testēs suae quisque virtūtis haberet; ipse à dextro cornu, quod eam partem minimē firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. Et ita nostrī ācriter in hostēs sīgnō datō impetum fēcērunt, itaque hostēs repente celeriterque prō

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

THE BATTLE WITH ARIOVISTUS.

« IndietroContinua »