Immagini della pagina
PDF
ePub

omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortātus docet quantō opere rei publicae communisque salutis intersit manūs hostium distinērī, nē cum tantă multitudine ūnō tem5 pore confligendum sit. Id fieri posse, sī suās cōpiās Haedui in fines Bellovacōrum intrōdūxerint et eōrum agrōs populāri coeperint. His datis mandātīs eum ā sē dimittit.

Postquam omnēs Belgārum cōpiās in ūnum locum 10 coāctās ad sē venīre [vīdit] neque iam longē abesse, ab eīs, quōs miserat, explōrātōribus et ab Rēmīs cōgnōvit, flumen Axonam, quod est in extrēmīs Rēmōrum fīnibus, exercitum traducere mātūrāvit atque ibi castra posuit. Quae res et latus unum castrōrum rīpīs flu15 minis mūniēbat et post eum quae erant tūta ab hostibus reddebat, et commeātus ab Rēmis reliquisque cīvitātibus ut sine periculo ad eum portări possent efficiebat. In eo flumine pōns erat. Ibi praesidium pōnit et in alteră parte fluminis Q. Titūrium Ṣabīnum lēgātum 20 cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum XII vällō fossaque duodēviginti pedum mūnīrī iubet.

6

The Belgae attack Bibrax.

Ab his castris oppidum Rēmōrum nōmine Bibrax aberat mīlia passuum VIII. Id ex itinere māgnō im25 petū Belgae oppugnāre coeperunt. Aegrē eō die sustentātum est. Gallōrum eadem atque Belgārum oppugnatio est haec. Ubi circumiectă multitudine hominum tōtīs moenibus undique in mūrum lapides iacī coepti sunt mūrusque defēnsōribus nūdātus est, testu30 dine facta [portās] succedunt mūrumque subruunt. Quod tum facile fiebat. Nam cum tanta multitūdō

lapidēs āc tēla cõicerent, in mūrō cōnsistendi potestās erat nulli. Cum finem oppugnandi nox fēcisset, Iccius Rēmus, summā nōbilitāte et grātiā inter suōs, qui túm oppidō praeerat, ūnus ex eis, qui lēgātī dē pāce ad Caesarem venerant, nuntiōs ad eum mittit: Nisi subsidium 5 sibi submittātur, sēsē diutius sustinere non posse.

Caesar relieves Bibrax. The Remi advance against his 'camp.

Eō dē mediā nocte Caesar isdem ducibus ūsus qui 7 nuntii ab Icciō vōnerant, Numidās et Crētās sagittariōs et funditōrēs Baleārēs subsidiō oppidānīs mittit; quōrum adventū et Rēmīs cum spē dēfēnsiōnis studium 10 prōpugnandi accessit, et hostibus eadem de causā spēs potiundi oppidi discessit. Itaque paulisper apud oppidum morātī agrōsque Rēmōrum dēpopulātī, omnibus vīcīs aedificiisque quò adire potuerant, incēnsīs, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et à milibus 15 passuum minus duōbus castra posuērunt; quae castra, ut fūmō atque īgnibus sīgnificābātur, amplius milibus passuum VIII in latitudinem patēbant.

Caesar strengthens his intrenchments.

Caesar primō et propter multitudinem hostium et 8 propter eximiam opīniōnem virtutis proeliō superse- 20 dere statuit; cotidie tamen equestribus proeliis, quid hostis virtute posset et quid nostri auderent, periclitābātur. Ubi nostrōs nōn esse inferiōrēs intellēxit, loco pro castris ad aciem instruendam nātūrā opportūnō atque idōneō, quod is collis, ubi castra posita 25 erant paululum ex planitie editus, tantum adversus in latitudinem patebat, quantum loci acies instructā occupare poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastīgātus paula

+

tim ad plānitiem redībat, ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum cccc et ad extrēmās fossās castella constituit ibique tormenta conlocavit, nē, cum aciem cum aciem instruxisset, 5 hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantēs suōs circumvenire possent. Hoc factō duabus legiōnibus quās proximē cōnscrīpserat in castrīs relictīs, ut, si quò opus esset, subsidiō dūcī possent, reliquās vi legiōnēs prò castrīs in aciē cōnstituit. Hostes Io item suas cōpiās ex castrīs ēductās īnstrūxērunt.

9

The Belgae try to cross the Aisne and attack Caesar's rear. Palūs erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri transirent hostes exspectābant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditōs adgrederentur parātī in armīs erant. In15 terim proeliō equestri inter duas acies contendēbātur. Ubi neutri transeundī initium faciunt, secundiōre equitum proelio nostris Caesar suōs in castra reduxit. Hostes prōtinus ex eo loco ad flumen Axonam contendērunt, quod esse post nostra castra dēmōnstrātum est. 20 Ibi vadīs repertis partem suārum cōpiārum trādūcere cōnātī sunt, eō cōnsiliō ut, si possent, castellum cui praeerat Q. Titūrius lēgātus expugnarent pontemque interscinderent; si minus potuissent, agros Rēmōrum populārentur, qui māgnō nōbīs ūsuī ad bellum geren25 dum erant, commeātūque nostrōs prohibērent.

ΙΟ

They are defeated and disperse.

Caesar certior factus ab Titūrio omnem equitatum et levis armātūrae Numidās, funditōrēs sagittariōsque ponte trādūcit atque ad eōs contendit. Acriter in eğ loco pugnatum est. Hostes impeditōs nostri in flū

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« IndietroContinua »