Immagini della pagina
PDF
ePub

omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse Diviciācum Haeduum māgnopere cohortātus docet quanto opere rei pūblicae commūnisque salūtis intersit manūs

hostium distinērī, nē cum tantā multitudine ūno tem5 pore confligendum sit. Id fieri posse, si suās cõpiās

Haedui in finēs Bellovacorum introduxerint et eorum agros populārī coeperint. His datis mandātīs eum ā sē dimittit.

Postquam omnēs Belgārum cõpiās in ūnum locum 10 coāctās ad sē venīre [vīdit] neque iam longē abesse, ab

eis, quos miserat, explorātoribus et ab Rēmīs cognovit, flūmen Axonam, quod est in extrēmīs Rēmõrum fīnibus, exercitum trādūcere mātūrāvit atque ibi castra

posuit. Quae rēs et latus ūnum castrorum rīpis fū-15 minis mūniēbat et post eum quae erant tūta ab hosti

bus reddębat, et commeātūs ab Rēmis reliquisque civitātibus ut sine periculo ad eum portāri possent efficiēbat. In eo fūmine põns erat. Ibi praesidium ponit et

in alterā parte fūminis Q. Titūrium Sabīnum lēgātum 20 cum sex cohortibus relinquit; castra in altitūdinem

pedum xii vāllo fossāque duodēvīginti pedum mūnīri iubet.

The Belgae attack Bibrax. 6 Ab his castrīs oppidum Rēmõrum nomine Bibrax

aberat mīlia passuum VIII. Id ex itinere māgno im25 petū Belgae oppūgnāre coepērunt. Aegrē eò diē sus

tentātum est. Gallorum eadem atque Belgārum oppūgnātio est haec. Ubi circumiectā multitūdine hominum totis moenibus undique in mūrum lapidēs iaci

coepti sunt mūrusque defensoribus nūdātus est, testū30 dine factā (portās) succēdunt mūrumque subruunt.

Quod tum facile fiebat. Nam cum tanta multitudo

lapidēs āc tēla cõicerent, in mūro consistendi potestās
erat nūllī. Cum fīnem oppūgnandi nox fēcisset, Iccius
Rēmus, summā nobilitāte et grātiā inter suos, qui túm
oppido praeerat, ūnus ex eīs, qui lēgāti dē pāce ad Cae-
sarem vēnerant, nūntios ad eum mittit: Nisi subsidium 5
sibi submittātur, sēsē diūtius sustinêre non posse.
Caesar relieves Bibrax. The Remi advance against his 'camp.

Eo de mediā nocte Caesar isdem ducibus ūsus qui 7 nūntiī ab Iccio võnerant, Numidās et Crētās sagittārios et funditörës Baleārēs subsidio oppidānīs mittit; quorum adventū et Rēmis cum spē dēfēnsiānis studium 10 prōpūgnandi accessit, et hostibus eādem dē causā spēs potiundi oppidi discessit. Itaque paulisper apud oppidum morāti agrosque Rēmòrum depopulāti, omnibus vīcīs aedificiisque quo adire potuerant, incēnsīs, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et à milibus 15 passuum minus duobus castra posuērunt; quae castra, ut fūmo atque ignibus significābātur, amplius mīlibus passuum viri in lātitudinem patēbant.

Caesar strengthens his intrenchments. Caesar primò et propter multitudinem hostium et 8 propter eximiam opinionem virtūtis proelio superse- 20 dēre statuit; cotīdiē tamen equestribus proeliīs, quid hostis virtute posset et quid nostri audērent, periclitābātur. Ubi nostros non esse inferiorēs intellēxit, loco pro castrīs ad aciem instruendam nātūrā opportūno atque idoneo, quod is collis, ubi castra posita 25 erant paululum ex plānitiē ēditus, tantum adversus in lātitūdinem patēbat, quantum loci aciēs īnstrūctā occupāre poterat, atque ex utrāque parte lateris dēiectus habēbat et in fronte lēniter fastīgātus paulā

[ocr errors]

tim ad plānitiem redībat, ab utroque latere zius collis trānsversam fossam obdūxit circiter passuum cccc et ad extrēmās fossās castella constituit ibique

tormenta conlocāvit, nē, cum aciem instruxisset, 5 hostēs, quod tantum multitūdine poterant, ab lateribus pūgnantēs suos circumvenīre possent. Hoc facto duā

bus legionibus quās proximē conscrīpserat in castris + relictīs, ut, sī quo opus esset, subsidio dūci possent, reli

quās vi legiones pro castris in aciē constituit. Hostēs 10 item suās copias ex castris ēductās instruxérunt.

The Belgae try to cross the Aisne and attack Caesar's rear. 9 Palūs erat non māgna inter nostrum atque hostium

exercitum. Hanc si nostri trānsirent hostēs exspectābant; nostri autem, si ab illis initium trānseundi fieret,

ut impedītos adgrederentur parātī in armis erant. In15 terim proelio equestri inter duās aciēs contendēbātur.

Ubi neutri trānseundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostrīs Caesar suās in castra redūxit. Hostēs protinus ex eo loco ad flūmen Axonam conten

dērunt, quod esse post nostra castra dēmonstrātum est. 20 Ibi vadis repertis partem suārum cõpiārum trādūcere

cònāti sunt, eo consilio ut, si possent, castellum cui praeerat Q. Titūrius lēgātus expūgnārent pontemque interscinderent; si minus potuissent, agrās Rēmõrum

populārentur, qui māgnö nõbis ūsui ad bellum geren25 dum erant, commeātūque nostros prohibērent.

They are defeated and disperse.
Ιο

Caesar certior factus ab Titūrio omnem equitātum et levis armātūrae Numidās, funditorēs sagittāriosque ponte trādūcit atque ad eos contendit. Acriter in ei loco pūgnātum est. Hostēs impedītos nostri in fū

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]
« IndietroContinua »