itineris nostri exercitūs perspectā, nocte ad Nervios pervēnērunt, atque his dēmonstrārunt inter singulās legionēs impedimentorum māgnum numerum inter! cēdere, neque esse quicquam negoti, cum prima legio in castra vēnisset reliquaeque legiõnēs māgnum spatium 5 abessent, hanc sub sarcinīs adorīrī; quā pulsā impedimentisque direptis futūrum ut reliquae contrā consistere non audērent. Adiuvābat etiam eorum consilium qui rem dēferebant, quod Nerviī antiquitus, cum equitātū nihil pos- 10 sent,-neque enim ad hoc tempus ei rei student, sed quicquid possunt, pedestribus valent copiis, quo facilius finitimorum equitātum, si praedandi causā ad eos vēnissent, impedirent, teneris arboribus incīsīs atque inflexis, crebrisque in latitudinem rāmis ēnātis 15 et rubis sentibusque interiectis effécerant, ut instar mūri hae saepēs mūnimentum praebērent, quo non modo non intrāri sed nē perspici quidem posset. Hīs rēbus cum iter agminis nostri impedīrētur, non omittendum sibi consilium Nervii existimāvērunt. 20 Character of the ground. Loci nātūra erat haec quem locum nostri castrīs 18 dēlēgerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flūmen Sabim, quod suprā nomināvimus, vergebat. Ab eo flūmine pari acclivitāte collis nāscēbātur adversus huic et contrārius, passūs circiter cc infimus aper- 25 tus, ab superiore parte silvestris, ut non facile introrsus perspici posset. Intrā eās silvās hostēs in occulto sēsē continēbant; in aperto loco secundum flūmen paucae stationēs equitum vidēbantur. Flūminis erat altitudo pedum circiter trium. 30 Fierce attack of the Nervii and confusion of the Romans. 19 Caesar equitātū praemissõ subsequēbātur omnibus copiīs; sed ratio ordõque agminis aliter sē habēbat āc. Belgae ad Nerviós dētulerant. Nam quod hostibus adpropinquābat, consuētūdine suā Caesar vi legiõnēs 5 expeditās dūcēbat; post cās totius exercitus impedi menta conlocārat; inde duae legionēs quae proximē conscriptae erant totum agmen claudēbant praesidioque impedimentis erant. Equitēs nostri cum fundi toribus sagittāriīsque flūmen trānsgressi cum hostium 10 equitātū proelium commisērunt. Cum sē illi identiᅩ dem'in silvās ad suos reciperent āc rūrsus ex silvā in nostros impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad finem porrecta loca aperta pertinēbant cē dentēs īnsequi audērent, interim legionēs vi quae pri15 mae vēnerant opere dimenso castra mūnīre coepērunt. Ubi prima impedimenta nostri exercitūs ab eis qui in silvīs abditī latēbant visa sunt, quod tempus inter eos committendi proeli convēnerat, ut intrā silvās aciem ordinēsque constituerant atque ipsī sēsē confirmāve20 rant, subito omnibus copiīs provolāvērunt impetumque in nostros equitēs fēcērunt. His facile pulsīs āc proturbātīs, incrēdibili celeritāte ad flumen dēcucurrērunt, ut paene ūno tempore et ad silvās et in flumine set iam in manibus nostrīs] hostēs vidērentur. Eādem 25 autem celeritāte adverso colle ad nostra castra atque eos, qui in opere occupāti erant contendērunt. Discipline of the Romans in the crisis. 20 Caesarī omnia ūno tempore erant agenda: vēxillum proponendum, [quod erat insigne cum ad arma concurri oportēret,] sīgnum tubā dandum, ab opere revo candi militēs, qui paulo longius aggeris petendi causā processerant arcessendī, aciēs instruenda, mīlitēs cohortandī, signum dandum. Quārum rērum māgnam partem temporis brevitās et incursus hostium impediēbat. His difficultātibus duae rēs erant subsidio, 5 scientia atque ūsus militum, quod superioribus proeliīs exercitāti, quid fieri oportēret non minus commodē ipsi sibi praescribere quam ab aliis docēri poterant; et quod ab opere singulīsque legionibus singulos lēgātās Caesar discēdere nisi mūnītis castrīs vetuerat. Hī prop- 10 ter propinquitātem et celeritātem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectābant, sed per sē, quae vidēbantur, administrābant. Caesar's speech to the Tenth Legion. Caesar necessāriīs rēbus imperātīs ad cohortandos 21 militēs quam [in] partem fors obtulit dēcucurrit, et ad 15 legionem decimam dēvēnit. Mīlitēs non longiore ārātione cohortātus quam uti suae pristinae virtūtis memoriam retinērent neu perturbārentur animo hoştiumque impetum fortiter sustinērent, quod non longius hostēs aberant quam quo tēlum adigi posset, proeli 20 committendi signum dedit. Atque in alteram partem item cohortandi causā profectus pūgnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitās hostiumque tam parātus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda, sed etiam ad galeās induendās scūtīsque 25 tegimenta dētrahenda tempus dēfuerit. Quam quisque ab opere in partem cāsā dēvēnit, quaeque prima signa conspēxit, ad haec constitit, nē in quaerendis suis pūgnandi tempus dimitteret. Difficulties of the battle. 22 Instructo exercitū, magis ut loci nātūra dēiectusque collis et necessitās temporis quam ut rei militāris ratio atque ordo postulābat, cum dīversae legionēs aliae aliä in parte hostibus resisterent, saepibusque 5 dēnsissimīs, ut ante dēmonstrāvimus, interiectis pro spectus impedīrētur, neque certa subsidia conlocări neque, quid in quāque parte opus esset prövidēri neque ab ūno omnia imperia administrāri poterant. Itaque in tantā rērum iniquitāte fortūnae quoque ēventūs 10 variī sequēbantur. Two legions drive the Atrebates into the river; two rout the Viromandui; the Nervii gain Caesar's camp. 23 Legiõnis Ville et x militēs, ut in sinistrā parte aciz constiterant, pīlīs ēmissīs cursū āc lassitudine exanimātos vulneribusque confectos Atrebātēs.— nam his ea pars obvēnerat — celeriter ex loco superiore in 15 flūmen compulērunt, et trānsire conantēs insecūti gladiīs māgnam partem eorum impedītam interfēcērunt. Ipsi trānsīre flūmen non dubitāvērunt, et in locum iniquum progressi rūrsus resistentēs hostēs re dintegrāto proelio in fugam coniēcērunt. Item aliā in 20 parte diversae duae legionēs, XI et VIII, profligātis Viromanduīs, quibuscum erant congressae, ex loco superiore in ipsis flūminis rīpīs proeliābantur. At totis ferē castris ā fronte et ā sinistrā parte nūdātīs, cum in dextro cornū legio xii et non māgno ab eā intervāllo 25 VII constitisset, omnēs Nervii confertissimo agmine duce Boduõgnāto, qui summam imperi tenēbat, ad eum locum contendērunt; quorum pars ab aperto latere legionēs circumvenīre, pars summum castrorum locum petere coepit. |