Immagini della pagina
PDF
ePub

suōs, quōrum māgnum numerum habebat, eōdem conduxit; per eos, nē causam diceret, se eripuit. Cum cīvitās ob eam rem inçitāta armīs iūs suum exsequi cōnārētur multitudinemque hominum ex agrīs magis5 trātūs cōgerent, Ōrgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvētiī arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

5

The Helvetians burn their homes. They are joined by other tribes Post eius mortem nihilō-minus Helvetii id, quod constituerant, facere conantur, ut ē finibus suis exeant. 10 Ubi iam sẽ ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeter quod secum portātūrī erant, combūrunt, ut, domum reditiōnis spē sublātā, parātiōrēs 15 ad omnia pericula subeunda essent; trium mensium molita cibāria sibi quemque domō effere iubent.

Persuadent Rauracis et Tulingīs et Latobrigīs fīnitimis, uti eōdem ūsi consiliō, oppidis suis vicisque exustīs, ūnā cum eis proficiscantur; Bōiōsque, qui trans 20 Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum transierant Nōrēiamque oppūgnārant, receptōs ad sē sociōs sibi adsciscunt.

6

Of two routes they choose the one through the Province.

Erant omninō itinera duo, quibus itineribus domō exire possent: unum per Sequanōs, angustum et 25 difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur; mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereà quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allo

brogum, qui nūper pācāti erant, Rhodanus fluit, isque non nullis locis vadō transitur.

Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiōrum finibus Genäva. Ex eo oppidō pōns ad Helvetiōs pertinet. Allobrogibus sēsē vel persuāsūrōs, 5 quod nondum bonō animō in populum Rōmānum vidērentur, exīstimābant, vel vī coāctūrōs, ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur. Omnibus rēbus ad profectionem comparātis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr.; 10 L. Pisōne A. Gabīniō consulibus.

Caesar hurries to Geneva.

They ask his permission. He gives

an evasive answer.

Caesari cum id nuntiātum esset eōs provinciam 7 nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficisci, et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriōrem contendit et ad Genāvam pervenit. Provinciae 15

tōtī quam māximum potest militum numerum imperat, -erat omninō in Gallia ulteriore legiō una,-pontem, qui erat ad Genāvam, iubet rescindi. Ubi dē ēius adventu Helvetii certiōrēs facti sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cūius lēgātiōnis Nammēius 20 et Verucloetius principem locum obtinēbant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per prōvinciam facere, propterea quod aliud iter habērent nūllum; rogare, ut eius voluntate id sibi facere liceat.

Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsu- 25 lem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; neque hominēs inimicō animō, dată facultate per prōvinciam itineris faciundi, temperatūrōs ab iniūriā et maleficiō

8

existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset, dum militēs, quos imperaverat, convenirent, lēgātīs respondit diem sẽ ad dēlīberandum sümptūrum: sī quid vellent, ad Ïd. April. reverterentur.

He stops their progress by fortifications along the Rhone. Intereā eā legiōne, quam sẽcum habēbat, mīlitibusque, qui ex prōvinciā convēnerant, ā lacu Lemannō, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iūram, qui finēs Sequanōrum ab Helvētiīs dividit, milia passuum XVIIII mūrum in altitudinem pedum sēdecim. 10 fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia dispōnit, castella communit, quo facilius, si sẽ invītō trānsīre cōnārentur, prohibēre posset.

Ubi ea diēs, quam constituerat cum lēgātīs, vēnit, et lēgāti ad eum revertērunt, negat sẽ mōre et exemplō 15 populi Rōmānī posse iter ūllī per prōvinciam dare, et si vim facere cōnentur, prohibitūrum ostendit. Helvētiī eā spē dēiecti, nāvibus iūnctīs ratibusque complūribus factis, alii vadīs Rhodanī, quã minima altitūdō flūminis erat, nōn numquam interdiū, saepius noctū, 20 si perrumpere possent cōnātī, operis mūnītiōne et mīlitum concursū et tēlis repulsi hōc cōnātū dēstitērunt.

9

They are allowed to proceed through the land of the Sequani. Relinquēbātur ūna per Sēquanōs via, quā Sēquanis invītis propter angustiās īre non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, lēgātōs ad Dum25 norigem Haeduum mittunt, ut eō deprecātōre ā Sēquanīs impetrarent. Dumnorīx grātiā et largitiōne apud Sequanōs plūrimum poterat et Helvētiīs erat amīcus, quod ex eā cīvitāte Orgetorīgis filiam in mātrimōnium dūxerat, et cupiditāte rēgnī adductus novis

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

THE RHONE FROM GENEVA TO PAS DE L' L'ÉCLUSE.

L

« IndietroContinua »