Immagini della pagina
PDF
ePub

suos, quorum māgnum numerum habēbat, eodem condūxit; per eos, nē causam diceret, sē ēripuit. Cum civitās ob eam rem incitāta armis iūs suum exsequi

cònārētur multitūdinemque hominum ex agrīs magis5 trātūs cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest

suspicio, ut Helvētiī arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

The Helvetians burn their homes. They are joined by other tribes 5 Post ēius mortem nihilo-minus Helvētii id, quod

constituerant, facere conantur, ut ē finibus suis exeant. 10 Ubi iam sē ad eam rem parātos esse arbitrātī sunt, op

pida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privāta aedificia incendunt; frumentum omne, praeter quod sēcum portātūrī erant, com

būrunt, ut, domum reditionis spē sublātā, parātiūrēs 15 ad omnia pericula subeunda essent; trium mēnsium molita cibāria sibi quemque domo effere iubent.

Persuādent Rauracīs et Tulingis et Latobrigis finitimīs, uti eodem ūsi consilio, oppidīs suīs vīcīsque exūs

tīs, ūnā cum eis proficiscantur; Bõiosque, qui trāns 20 Rhēnum incoluerant et in agrum Noricum trānsierant

Norēiamque oppūgnārant, receptos ad sē socios sibi adsciscunt.

Of two routes they choose the one through the Province. 6

Erant omnīnā itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: ūnum per Sēquanos, angustum et 25 difficile, inter montem Iūrai et fūmen Rhodanum, vix

quā singulī carrī dūcerentur; mõns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, proptereā quod inter finēs Helvētiorum et Allobrogum, qui nūper pācāti erant, Rhodanus fluit, isque nõn nūllīs locīs vado trānsītur.

Extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiorum finibus Genāva. Ex eo oppidõ põns ad Helvētios pertinet, Allobrogibus sēsē vel persuāsūros, 5 quod nondum bono animo in populum Romānum vidērentur, existimābant, vel vi coactūros, ut per suos fīnēs eos ire paterentur. Omnibus rēbus ad profectionem comparātīs diem dicunt, quā diē ad rīpam Rhodani omnes conveniant. Is diēs erat a. d. V. Kal. Apr., 10 L. Pisõne A. Gabinio consulibus.

. Caesar hurries to Geneva. They ask his permission. He gives

an evasive answer. Caesari cum id nūntiātum esset eos provinciam 7 nostram iter facere conārī, mātūrat ab urbe proficisci, et quam māximīs potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genāvam pervenit. Provinciae 15 tõti quam māximum potest militum numerum imperat, -erat omnino in Galliā ulteriore legio ūna, -pontem, qui erat ad Genāvam, iubet rescindi. Ubi dē eius adventū Helvētii certiorēs facti sunt, lēgātös ad eum mittunt nobilissimos civitātis, cuius lēgātionis Nammēius 20 et Verucloetius principem locum obtinēbant, qui dicerent sibi esse in animo sine ūllō maleficio iter per provinciam facere, proptereā quod aliud iter habērent nūllum; rogāre, ut ēius voluntāte id sibi facere liceat.

Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium consu- 25 lem occisum exercitumque ēius ab Helvētiis pulsum et sub iugum missum, concēdendum non putābat; neque hominēs inimico animo, datā facultāte per provinciam itineris faciundi, temperātūros ab iniūriā et maleficio

existiniābat. Tamen, ut spatium intercēdere posset, dum mīlitēs, quos imperāverat, convenirent, lēgātis respondit diem sē ad dēlīberandum sümptūrum: si quid vellent, ad id. April. reverterentur.

He stops their progress by fortifications along the Rhone. 8

Intereā eā legione, quam sēcum habēbat, militibusque, qui ex provinciā convēnerant, ā lacū Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iūram, qui finēs Sēquanorum ab Helvētiīs dividit, milia pas

suum xviii mūrum in altitūdinem pedum sēdecim to fossamque perdūcit. Eõ opere perfecto praesidia dis

pānit, castella commūnit, quo facilius, si sē invito trānsīre conārentur, prohibēre posset.

Ubi ea diēs, quam constituerat cum lēgātīs, vēnit, et lēgāti ad eum revertērunt, negat sē more et exemplo 15 populi Romāni posse iter ūlli per provinciam dare, et

si vim facere conentur, prohibitūrum ostendit. Helvētii eā spē dēiecti, nāvibus iūnctis ratibusque complūribus factis, aliī vadīs Rhodani, quā minima altitūdo

flūminis erat, non numquam interdiū, saepius noctī, 20 si perrumpere possent cõnātī, operis mūnītione et militum concursū et tēlis repulsī hoc cônātū dēstitērunt.

They are allowed to proceed through the land of the Sequani. 9 Relinquēbātur ūna per Sēquanós via, quā Sēquanīs invītis propter angustiās īre non poterant.

His cum suā sponte persuādēre non possent, lēgātās ad Dum25 norīgem Haeduum mittunt, ut eo dēprecātore ā Sē

quanīs impetrārent. Dumnorix grātiā et largitione apud Sēquanās plūrimum poterat et Helvētiis erat amicus, quod ex eā civitāte Orgetorigis filiam in mātrimonium duxerat, et cupiditāte rēgni adductus novis

[graphic]
[merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

THE RHONE FROM GENEVA TO PAS DE L’ÉCLUSE.

1

,

« IndietroContinua »