Immagini della pagina
PDF
ePub

+

+

33

mūrō in fossam quae erat ante oppidum iactā, sīc ut prope summam mūrī aggerisque altitudinem acervi armōrum adaequärent, et tamen circiter parte tertia, ut posteā perspectum est, cēlātā atque in oppidō retentā, 5 portis patefactīs eō diē pāce sunt ūsī.

Making a sally, they are repulsed with great loss. Over 50,000 are sold as slaves.

Sub vesperum Caesar portās claudi militesque ex oppidō exīre iussit, në quam noctū oppidānī ā militibus iniūriam acciperent. Illi ante initō, ut intellectum est, consilio, quod deditione factā nostrōs praesidia dēduc10 tūrōs aut dēnique indiligentius servātūrōs crēdiderant, partim cum eis quae retinuerant et cēlāverant armis, partim scutis ex cortice factīs aut vīminibus intextīs, quae subito, ut temporis exiguitās postulabat, pellibus indūxerant, tertiā vigiliā, quā minimē arduus ad nos15 trās mūnītiōnēs ascēnsus vidēbātur, omnibus copiis repente ex oppidō eruptionem fēcērunt.

Celeriter, ut ante Caesar imperāverat, īgnibus significatiōne factă, ex proximis castellis eo concursum est, pūgnātumque ab hostibus ita acriter est ut ā virīs 20 fortibus in extrēmā spē salūtis iniquō locō, contrā eōs qui ex vällō turribusque tēla iacerent, pūgnārī dēbuit, cum in ūnā virtūte omnis spēs cōnsisteret. Occīsis ad hominum milibus 11 reliqui in oppidum reiecti sunt. Postrīdiē ēius diēī refrāctīs portīs, cum iam dēfende25 ret nēmō, atque intromissis militibus nostris, sectiōnem eius oppidi universam Caesar vendidit. Ab eis qui emerant capitum numerus ad eum relātus est milium LIII.

Crassus subdues several tribes along the coast.

Eōdem tempore à P. Crassō quem cum legiōne ūnā 34 miserat ad Venetōs, Venellōs, Osismōs, Coriosolitas, Esuviōs, Aulercōs, Redonēs, quae sunt maritimae civitātēs Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eās cīvitātēs in diciōnem potestatemque populi Rō- 5 mānī esse redactās.

The army goes into winter quarters. Thanksgiving at Rome for Caesar's victories.

His rebus gestis, omni Galliā pācātā, tanta hūius 35 belli ad barbarōs opīniō perlāta est, utī ab eīs nātiōnibus, quae trāns Rhēnum incolerent, lēgāti ad Caesarem mitterentur qui se obsidēs datūrās, imperāta factūrās 10 pollicerentur. Quās lēgātiōnēs Caesar, quod in Ïtaliam Illyricumque properabat, initā proximā aestāte ad sẽ reverti iussit. Ipse in Carnutēs, Andēs Turonōs, quaeque civitātēs propinquae eis locīs erant, ubi bellum gesserat, legionibus in hīberna dēductīs in Italiam pro- 15 fectus est. Ob easque res ex litteris Caesaris diērum XV supplicatiō decreta est, quod ante id tempus accidit nūlli.

I

LIBER TERTIUS.

CAESAR'S THIRD CAMPAIGN; OPERATIONS IN VARIOUS

PARTS OF GAUL, B. C. 56.

Galba is set to guard the passes of the Alps.

Cum in Italiam proficiscerētur Caesar, Ser. Galbam cum legiōne XII et parte equitātūs in Nantuātēs, Veragrōs Sedūnōsque mīsit, qui à finibus Allobrogum et lacu Lemannō et flumine Rhodanō ad summās Alpēs 5 pertinent. Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quō māgnō cum periculō māgnisque cum portōriīs mercātōrēs īre consuērant, patēfieri volebat. Huic permisit, sī opus esse arbitrārētur, utī in his locīs legiōnem hiemandi causā conlocāret.

IO

Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus eōrum expūgnātīs, missīs ad eum undique lēgātīs obsidibusque datīs et pāce factā, cōnstituit cohortēs duas in Nantuātibus conlocăre et ipse cum reliquis eius legiōnis cohortibus in vīcō Veragrōrum, qui 15 appellatur Octodūrus, hiemāre; qui vicus positus in valle nōn māgnā adiectā plānitiē altissimīs montibus undique continetur. Cum hic in duas partes flūmine divideretur, alteram partem eius vīcī Gallīs [ad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab his relictam 20 cohortibus attribuit. Eum locum vallō fossāque mūnivit.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed]
« IndietroContinua »