Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

SCALES

CAMPAIGNS OF 55 AND 54 B. C.

LIBER QUARTUS.

WAR AGAINST THE GERMANS.-FIRST INVASION OF

BRITAIN, B, C. 55.

The Usipetes and Tencteri cross the Rhine. The Suebi.

Eā quae secūta est hieme, qui fuit annus Cn. Pom- I pēio M. Crasso consulibus, Usipetēs Germānī et item Tencteri māgnā (cum] multitūdine hominum flumen Rhēnum trānsiērunt, non longē ā marī, quo Rhēnus influit. Causa trānseundi fuit quod ab Suēbis com- 5 plūrēs annos exagitāti bello premēbantur et agri cultūrā prohibebantur.

Suēborum gēns est longē māxima et bellicosissima Germānõrum omnium. Hi centum pāgās habēre dicuntur, ex quibus quotannis singula mīlia armātorum 10 bellandi causā ex fīnibus ēdūcunt. Reliqui, qui domi mānsērunt, sē atque illos alunt; hi rūrsus in vicem anno post in armis sunt, illī domi remanent. Sic neque agri cultūra nec ratio atque ūsus belli intermittitur. . Sed prīvāti āc sēparātī agrī apud eos nihil est, neque 15 longius anno remanēre ūno in loco colendi causā licet. Neque multum frūmento, sed māximam partem lacte atque pecore vivunt, multumque sunt in vēnātionibus; quae rēs et cibi genere et cotidiānā exercitātione et lībertāte vītae, quod à pueris nūllo officio aut disciplīnā adsuēfacti nihil omnino contrā voluntātem faci

20

unt, et virēs alit et immāni corporum māgnitūdine hominēs efficit. Atque in eam sē consuētūdinem addūxérunt ut locis frigidissimis nequé vestītus praeter

pellēs habērent quicquam, quārum propter exiguitātem 5 māgna est corporis pars aperta, et lavārentur in flū

minibus.

2

They have little intercourse with foreigners. Their cavalry.

Mercātoribus est aditus magis eo, ut quae bello cēperint quibus vēndant habeant, quam quo ūllam rem

ad sē importārī dēsīderent. Quin etiam iūmentis, quito bus māximē Galli dēlectantur quaeque impēnso parant

pretio, [Germānī] importātīs non ūtuntur; sed quae sunt apud eos nāta, parva atque déformia, haec cotidiānā exercitātione summī ut sint laboris efficiunt. Equestribus proeliīs saepe ex equis dēsiliunt ac pedibus 15 proeliantur, equosque eodem remanēre vestigió ad

suēfēcērunt, ad quos sē celeriter, cum ūsus est, recipiunt; neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habētur quam ephippiis ūti. Itaque ad quemvis

numerum ephippiātorum equitum quamvis pauci adire 20 audent. Vinum omnino ad sē importārī non patiuntur,

quod eā rē ad laborem ferendum remollēscere hominēs atque effēmināri arbitrantur.

The Ubii. Their tributaries. 3 Pūblicē māximam putant esse laudem quam lātis

simē ā suis finibus vacāre agros: hāc rē sīgnificārī mā25 gnum numerum cīvitātum suam vim sustinēre non

posse. Itaque ūnā ex parte ā Suēbis circiter mīlia passuum c agrī vacāre dicuntur. Ad alteram partem succēdunt Ubiī, quorum fuit civitās ampla atque fõrēns, ut est captus Germānõrum; ei paulo, quamquam sunt ēiusdem generis, sunt cēterīs hūmāniorēs, proptereā quod Rhēnum attingunt, multumque ad eos mercātörēs ventitant, et ipsi propter propinquitātem Gallicīs sunt moribus adsuēfacti. Hos cum Suēbi multis saepe bellis expertī propter amplitūdinem gravitātemque cīvitātis 5 finibus expellere non potuissent, tamen vectīgālēs sibi fēcērunt āc multo humiliorēs infirmiorēsque redēgērunt.

The Germans conquer the Menapii. In eādem causā fuērunt Usipetēs et Tencterī, quos 4 suprā diximus; qui complūrēs annos Suēbõrum vim 10 sustinuērunt; ad extrēmum tamen agris expulsi et multis locis Germāniae triennium vagāti ad Rhēnum pervēnērunt, quās regiõnēs Menapii incolēbant. Hi ad utramque rīpam flūminis agros, aedificia vicosque habēbant; sed tantae multitūdinis adventū perterriti ex 15 eis aedificiīs, quae trāns flūmen habuerant, dēmigrāverant et cis Rhēnum dispositīs praesidiīs Germānos trānsīre prohibēbant.

Illi omnia experti, cum neque vi contendere propter inopiam nāvium neque clam trānsīre propter cūstodiās 20 Menapiorum possent, reverti sē in suās sēdēs regiõnēsque simulāvērunt et trīdui viam progressi rūrsus revertērunt atque, omni hoc itinere ūnā nocte equitātū confecto, inscios inopinantēsque Menapios oppressērunt, qui dē Germānōrum discessū per explorātūrēs certiorēs 25 facti sine metū trāns Rhēnum in suās vīcās remigrāverant. His interfectis nāvibusque eorum occupātīs, priusquam ea pars Menapiorum, quae citrā Rhēnum erat, certior fieret, flūmen trānsiērunt atque, omnibus eorum aedificiis occupātis, reliquam partem hiemis sē 30 eorum copiis aluērunt.

« IndietroContinua »