Immagini della pagina
PDF
ePub

praestāret. Quorum timor cum fremitū et concursū significārētur, militēs nostri pristini diēī perfidiā incitāti in castra inrūpērunt. Quo loco qui celeriter arma capere potuērunt, paulisper nostrīs restitērunt atque inter carros impedimentaque proelium commisērunt; 5 at reliqua multitūdo puerorum mulierumque — nam cum omnibus suis domo excesserant Rhēnumque trānsierant — passim fugere coepit; ad quos consectandos Caesar equitātum mīsit.

Defeat of the Germans, with great loss. Many are drowned.

Germānī, post tergum clāmõre audito, cum suos 15 interfici vidērent, armīs abiectis sīgnisque militāribus relictīs sē ex castrīs ēiēcērunt, et cum ad confluentem Mosae et Rhēnī pervēnissent, reliquā fugā dēspērātā, māgno numero interfecto, reliqui sē in flumen praecipitāvērunt, atque ibi timore, lassitūdine, vi fūminis op- 15 .pressi periērunt. Nostri ad ūnum omnēs incolumēs, perpaucis vulnerātis, ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum ccccxxx mīlium fuisset, sē in castra recēpērunt. Caesar eis quos in castris retinuerat discēdendi potestātem fēcit. Illi supplicia cruciātūsque 20 Gallorum veriti, quorum agrās vexāverant, remanēre sē apud eum velle dixérunt. His Caesar libertātem concessit.

Why Caesar built a bridge and crossed the Rhine. Germānico bello confecto multis dē causīs Caesar 16 statuit sibi Rhēnum esse trānseundum; quarum illa 25 fuit iūstissima, quod, cum vidēret Germānās tam facile impellī, ut in Galliam venīrent, suīs quoque rēbus eos timēre voluit, cum intellegerent et posse et audēre populi Romānī exercitum Rhēnum trānsīre. Accessit

etiam quod illa pars equitātūs Usipetum et Tencterorum, quam suprā commemorāvī praedandi frūmentandique causā Mosam trānsīsse, neque proelio interfuisse, post fugam suorum sē trāns Rhēnum in finēs 5 Sugambrorum recēperat sēque cum his coniūnxerat.

Ad quos cum Caesar nūntios misisset qui postulārent eos, qui sibi Galliaeque bellum intulissent, sibi dēderent, responderunt: Populi Romāni imperium Rhēnum

finire; si sē invito Germānos in Galliam trānsire non io aequum exīstimāret, cūr sui quicquam esse imperi aut potestātis trāns Rhēnum postulāret?

Ubis autem, qui uni ex Trānsrhēnānis ad Caesarem lēgātās mīserant, amicitiam fēcerant, obsidēs dederant,

māgnopere Ōrābant, ut sibi auxilium ferret, quod gravi15 ter ab Suēbīs premerentur; vel, si id facere occupā

tionibus rei pūblicae prohibērētur, exercitum modo 1 Rhēnum trānsportāret; id sibi ad auxilium spemque reliquī temporis satis futūrum. Tantum esse nõmen

atque opinionem eius exercitūs Ariovisto pulsõ et hoc 20 novissimo proelio facto etiam ad ultimās Germānõrum

nātiönēs, uti opinione et amicitiā populi Romāni tūti esse possent. Nāvium māgnam copiam ad trānsportandum exercitum pollicēbantur.

The bridge described. 17 Caesar hīs dē causīs quās commemorāvi Rhēnum 25 trānsire dēcrēverat; sed nāvibus trānsīre neque satis

tūtum esse arbitrābātur neque suae neque populi Romāni dignitātis esse statuēbat. Itaque, etsī summa difficultās faciendi pontis pròponēbātur propter lāti

tūdinem, rapiditātem altitūdinemque fūminis, tamen 30 id sibi contendendum aut aliter non trādūcendum ex

ercitum existimābat,

[ocr errors]
[graphic][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]

-d, derecta materia. e, longurii.

f, crates. gg, sublicae ad inferiorem partem fluminis pro ariete oblique actae. hh, sublicae supra pontem immissae.

i, castellum ad caput pontis positum.

Rationem pontis hanc instituit. Tīgna bīna sēsquipedālia paulum ab īmā praeacūta, dīmēnsa ad altitūdinem flūminis intervāllo pedum duorum inter sē iungebat. Haec cum māchinātionibus immissa in flumen dēfixerat festūcisque adēgerat, non sublicae modo dē- 5 rēctē ad perpendiculum, sed prõnē āc fastīgātē, ut secundum nātūram fūminis procumberent, eis item contrāria duo ad eundem modum iuncta intervāllo pedum quadrāgēnum ab inferiore parte contrā vim atque impetum flūminis conversa statuēbat.

Haec. 10 utraque insuper bipedālibus trabibus immissīs,

quanti in eorum tignorum iūnctūra distābat, binīs utrimque fībulīs ab extrēmā parte distinēbantur; quibus disclű is, atque in contrāriam partem revinctīs, tanta erat operis firmitūdo atque ea rērum nātūra ut, quo māior vis 15 aquae sē incitāvisset, hoc artius inligāta tenērentur. Haec dērēctā māteriā iniectā contexēbantur āc longuriis crātibusque consternēbantur; āc nihilo sētius sublicae et ad inferiorem partem flūminis oblīquē age bantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere 20 coniūnctae vim flūminis exciperent; et aliae item suprā pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive nāvēs dēiciendi operis causā essent ā barbaris immissae, his dēfēnsöribus eārum rērum vīs minuerētur neu pont nocērent.

Caesar crosses into Germany. Diēbus x, quibus māteria coepta erat comportări, 18 omni opere effecto exercitus trādūcitur. Caesar ad utramque partem pontis fīrmā praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit. Interim ā compluribus civi tātibus ad eum lēgāti veniunt; quibus pācem atque 30. amicitiam petentibus liberāliter respondet obsidēsque

[graphic]
« IndietroContinua »