Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

ministrārētur xir nāvibus āmissīs, reliquis ut nāvigārī satis commodē posset effēcit.

They attack Roman foragers. 32 Dum ea geruntur, legione ex consuētūdine ūnā frū

mentātum missā, quae appellābātur vir, neque ūllā ad 5 id tempus belli suspicione interpositā, cum pars homi

num in agrīs remanēret, pars etiam in castra ventitāret, ei qui pro portis castrorum in statione erant Caesarī nūntiāvērunt pulverem māiorem quam consuētūdo fer

ret in eā parte vidērī quam in partem legið iter fēcisset. 10 Caesar id quod erat suspicātus, aliquid novī ā barbarīs

initum consilī, cohortēs, quae in stationibus erant sēcum in eam partem proficīscī ex reliquis duās in stationem succedere, reliquās armāri et confestim sēsē

subsequi iussit. 15 Cum paulo longius ā castrīs processisset, suos ab

hostibus premi atque aegrē sustinēre et confertā legiõne, ex omnibus partibus tēla cõici animadvertit. Nam quod omni ex reliquis partibus dēmesso frūmento, pars

ūna erat reliqua, suspicātī hostēs hūc nostros esse ven20 tūros noctu in silvis dēlituerant; tum dispersös dēpo

sitīs armis in metendo occupātos subito adortī, paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbāverant, simul equitātū atque essedīs circumdederant.

The war chariots of the Britons. 33 Genus hoc est ex essedīs pūgnae: prīmā per omnēs 25 partēs perequitant et tēla coiciunt atque ipso terrore

equorum et strepitū rotārum ordinēs plērumque perturbant; et cum sē inter equitum turmās insinuāvērunt, ex essedis dēsiliunt et pedibus proeliantur. Aurīgae interim paulātim ex proelio excēdunt atque ita currūs conlocant ut, si illī ā multitudine hostium premantur, expedītum ad suos receptum habeant. Ita mobilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliīs praestant; āc tantum ūsū cotidiāno et exercitātione efficiunt uti in dēclīvi āc praecipiti loco incitātos equos sustinēre et 5 . brevi moderārī āc flectere, et per tēmõnem percurrere et in iugo insistere et sē inde in currūs citissimē recipere consuērint.

Rescue of the foragers. The Britons gather in great force.

Quibus rēbus perturbātīs nostris novitāte pūgnae 34 tempore opportūnissimo Caesar auxilium tulit; namque 10 eius adventū hostēs constitērunt, nostri sē ex timore recēpērunt. Quo facto ad lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitrātus, suo sē loco continuit. et brevi tempore intermisso in castra legionēs redūxit. Dum haec geruntur, nostrīs 15 omnibus occupātis, qui erant in agris reliqui, discesserunt. Secūtae sunt continuos complūrēs diēs tempestātēs, quae et nostros in castrīs continērent et hostem ā pūgnā prohibērent. Interim barbari nuntios in omnēs partēs dīmisērunt paucitātemque nostrorum 20 mīlitum suis praedicāvērunt et, quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultās darētur, si Romānos castris expulissent, dēmonstrāvērunt. His rēbus celeriter māgnā multitūdine peditātūs equitātūsque coactā ad castra vēnērunt.

25

They are defeated in battle. Caesar, etsi idem quod superioribus diēbus acci- 35 derat fore vidēbat, ut, si essent hostēs pulsī, celeritāté periculum effugerent, tamen nactus equitēs circiter xxx, quos Commius Atrębās, dē quo ante dictum est,

sēcum transportāverat, legiõnēs in aciē pro castris constituit. Commisso proelio diūtius nostrorum militum impetum hostēs ferre non potuērunt ac terga vertērunt.

Quos tanto spatio secūti quantum cursū et vīribus effi5 cere potuērunt, complūrēs ex eis occidērunt; deinde

omnibus longē lātēque aedificiis incēnsīs sē in castra recēpērunt.

The Romans return to Gaul. 36 Eodem diē lēgāti ab hostibus missi ad Caesarem.

dē pāce vēnērunt. His Caesar numerum obsidum 10 quem ante imperāverat duplicāvit, eosque in continen

tem addūci iussit, quod, propinquā diē aequinoctī, īnfīrmīs nāvibus hiemi nāvigātionem subiciendam non existimābat. Ipse idoneam tempestātem nactus paulo

post mediam noctem nāvēs solvit; quae omnēs inco15 lumēs ad continentem pervēnērunt; sed ex eis onerā

riae duae eosdem portūs quos reliquae capere non potuērunt et paulo īnfrā dēlātae sunt.

[ocr errors]

The Morini attack some of Caesar's troops. 37 Quibus ex nāvibus cum essent expositī militēs cir

citer ccc atque in castra contenderent, Morini, quos 20 Caesar in Britanniam proficiscēns pācātos relīquerat,

spē praedae adducti primo non ita māgno suõrum numero circumstetērunt āc, sī sēsē interfici nõllent, arma ponere iussērunt. Cum illi orbe facto sēsē dēfenderent,

celeriter ad clāmorem hominum circiter mīlia vi con25 vēnērunt. Quā rē nūntiātā Caesar omnem ex castrīs

equitātum suis auxilio mīsit. Interim nostri mīlitēs impetum hostium sustinuērunt atque amplius hõrīs IIII fortissimē pūgnāvērunt, et paucis vulneribus acceptis complūrēs ex his occiderunt.

Posteā vēro quam

equitātus noster in conspectum vēnit, hostēs abiectīs armis terga vertērunt māgnusque eorum numerus est occisus.

They are severely punished. Thanksgiving at Rome.

Caesar postero diē T. Labiēnum lēgātum cum eis 38 legionibus quas ex Britanniā redūxerat in Morinās, 5 qui rebellionem fēcerant, mīsit. Qui cum propter siccitātēs palūdum quo sē reciperent non habērent; quo perfugio superiore anno erant ūsī, omnēs ferē in potestātem Labiēnī vēnērunt. At Q. Titūrius et L. Cotta lēgātī, qui in Menapiorum fīnēs legionēs dūxerant, om- 10 nibus eorum agrīs vāstātis, frūmentīs succīsīs, aedificiis incēnsīs, quod Menapiī sē omnēs in dēnsissimās silvās abdiderant, sē ad Caesarem recēpērunt. Caesar in Belgis omnium legiõnum hīberna constituit. Eo duae omnino civitātēs ex Britannia obsidēs misērunt, reli- 15 quae neglēxērunt. Hīs rēbus gestis ex litteris Caesaris diērum xx supplicātiö ā senātā dēcrēta est.

LIBER QUINTUS.

SECOND INVASION OF BRITAIN.- FURTHER REVOLTS

OF THE GAULS, B. C., 54.

Caesar orders a fleet built for a second expedition to Britain, and

quiets disturbances in Illyricum. I L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discēdēns ab

hībernis Caesar in Italiam, (ut quotannis facere consuērat, lēgātīs imperat quos legionibus praefécerat uti quam plūrimās possint hieme nāvēs aedificandās vete5 rēsque reficiendās curent. Eārum modum formamque

dēmonstrat. Ad celeritātem onerandi subductionisque paulo facit humiliorēs, quam quibus in nostro marī ūti consuēvimus, atque id eo magis,/quod propter crēbrās

commūtātionēs aestuum minus māgnos ibi fluctūs fieri 10 cognoverat; ad onera ac multitudinem iumentorum

āc trānsportandam paulo lātiörēs quam quibus in reliquis ūtimur maribus. Hās omnēs āctuāriās imperat fierī, quam ad rem multum humilitās adiuvat. Ea quae sunt

ūsui ad armandās nāvēs ex Hispāniā adportāri iubet. 15

Ipse conventibus Galliae citerioris perāctīs in Illyricum proficīscitur, quod ā Pīrūstīs fīnitimam partem provinciae incursionibus vāstārī audiēbat.

Eō cum vēnisset, civitātibus militēs imperat certumque in locum

convenīre iubet. Quā rē nūntiātā Pīrūstae lēgātās ad 20 eum mittunt, qui doceant nihil eārum rērum público

factum consilio, sēsēque parātos esse dēmonstrent om

« IndietroContinua »