Immagini della pagina
PDF
ePub

Cum prope omnis civitas eō convenisset, docērēturque paucis clam convocātīs aliō locō, aliō tempore, atque oportuerit, frātrem ā frātre renūntiātum, cum lēgēs duo ex ūnā familiā vīvō utrōque nōn sōlum magistrātūs creārī vetārent, sed etiam in senātū esse pro- 5 hiberent, Cotum imperium dēpōnere coēgit; Convictolitavem, qui per sacerdōtēs mōre civitātis intermissis magistratibus esset creātus, potestātem obtinēre iussit.

He sends Labienus northward, and goes himself toward

Gergovia.

[ocr errors]

Hōc decrētō interposito, cohortātus Haeduōs ut 34 contrōversiārum āc dissēnsiōnis obliviscerentur atque 10 omnibus omissīs [his] rēbus huic bellō servirent, eaque quae meruissent praemia ab sẽ dēvictā Gallia exspectārent, equitatumque omnem et peditum mīlia x sibi celeriter mitterent, quae in praesidiīs rei frūmentāriae causă disponeret, exercitum in duas partēs dīvisit: 15 quattuor legiōnēs in Senonēs Parīsiōsque Labiēnō dūcendās dedit; sex ipse in Arvernōs ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatūs partem illī attribuit, partem sibi reliquit. Quā rē cōgnitā Vercingetorix, omnibus interruptīs ēius flūminis pontibus, 20 ab altera flūminis parte iter facere coepit.

[ocr errors]

He outwits Vercingetorix and crosses the Allier.

Cum uterque utrimque exisset exercitus, in con- 35 spectū ferēque ē regiōne Caesaris castra pōnēbat, dispositis explōrātōribus, nēcubi effectō ponte Rōmānī cōpiās traducerent. Erat in māgnīs Caesarī difficultă- 25 tibus rēs nē māiōrem aestātis partem flumine impedirētur, quod non fere ante autumnum Elaver vadō trānsīrī solet. Itaque, nē id accideret, silvestrī locō castrīs po

sitīs, ē regiōne ūnīus eōrum pontium quōs Vercingetorix rescindendōs cūrāverat, posterō die cum duabus legionibus in occulto restitit; reliquas copias cum omnibus impedimentis, ut cōnsuērat, mīsit, distrāctīs 5 quibusdam cohortibus, ut numerus legiōnum cōnstāre vidērētur.

His, quam longissimē possent prōgredī iūssīs, cum iam ex diei tempore coniecturam caperet in castra perventum, isdem sublicīs, quārum pars īnferior integra 10 remanebat, pontem reficere coepit. Celeriter effectō opere legionibusque traductis et loco castrīs idōneō dēlēctō, reliquas copias revocavit. Vercingetorīx rē cōgnitā, nē contrā suam voluntatem dimicāre cōgerētur, magnis itineribus antecessit.

36

cōpiās

Reaching Gergovia, he gets an advantageous position.

Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervēnit equestrique eō die proeliō levi fectō, perspectō urbis situ, quae posita in altissimō monte omnēs aditūs difficiles habebat, dē oppūgnātiōne dēspērāvit; dē obsessiōne non prius agendum constituit quam rem frū20 mentāriam expedisset. At Vercingetorix castris prope oppidum in monte positis, mediocribus circum sẽ intervāllīs sēparātim singulārum civitātum copias conlocăverat; atque omnibus ēius iugi collibus occupātīs quā dīspici poterat, horribilem speciem praebēbat; prīnci25 pesque earum cīvitātum, quos sibi ad consilium capiendum dēlēgerat, prīmā lūce cotidie ad sẽ convenīre iubēbat, seu quid communicandum seu quid administrandum vidērētur; neque ullum fere diem intermittebat quin equestri proelio interiectīs sagittāriīs, quid in quō30 que esset animī āc virtūtis suōrum, perīclitārētur.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]

Erat ē regiōne oppidī collis sub ipsīs rādīcibus montis ēgregiē mūnītus atque ex omni parte circumcīsus; quem sī tenērent nostrī, et aquae māgnā parte et pābulātiōne libera prohibitūrī hostes vidēbantur. Sed is locus praesidio ab hīs nōn īnfirmō tenēbātur. Tamen 5 silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidiō ex oppido venīrī posset, deiectō praesidiō potītus locō duas ibi legiōnēs conlocavit fossamque duplicem duodenum pedum ā māiōribus castrīs ad minōra perduxit, ut tutō ab repentino hostium incursu etiam 10 singuli commeāre possent.

A revolt is organized among the Haedui.

Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis 37 Haeduus, cui magistrātum adiudicātum à Caesare dēmonstrāvimus, sollicitātus ab Arvernis pecunia cum quibusdam adulēscentibus conloquitur, quōrum erat 15 princeps Litaviccus atque eius frātrēs, amplissimā familiā nātī adulēscentēs. Cum his praemium commūnicat hortaturque ut se liberōs et imperio nātōs meminerint. Unam esse Haeduōrum civitātem, quae certissimam Galliae victoriam distineat; eius auctōritāte 20 reliquas continērī; quā trāductā locum consistendi Rōmānīs in Gallia non fore. Esse non nullō sẽ Caesaris beneficio adfectum, sic tamen ut iūstissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus commūnī lībertātī tribuere. Cur enim potius Haeduī dē suō iūre et dē lēgibus ad 25 Caesarem disceptātōrem, quam Rōmānī ad Haeduōs veniant?

Celeriter adulescentibus et ōrātiōne magistrātūs et praemiō dēductīs, cum sẽ vel prīncipēs ēius cōnsili fore profiterentur, ratio perficiendi quaerēbātur, quod civi- 30

« IndietroContinua »