Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

The fickleness of the Gauls. 5 His dē rēbus Caesar certior factus et infirmitātem

Gallorum veritus, quod sunt in consiliīs capiendis mobilēs et novīs plērumque rēbus student, nihil his committendum existimāvit. Est enim hoc Gallicae con5 suētūdinis, uti et viātorēs etiam invitós consistere

cogant, et, quid quisque eorum dē quāque rē audierit aut cognoverit, quaerant; et mercātörēs in oppidīs vulgus circumsistat, quibusque ex regionibus veniant

quāsque ibi rēs cognoverint, pronuntiāre cogat. His 10 rēbus atque auditionibus permoti dē summis saepe

rēbus consilia ineunt, quorum eos in vestīgio paenitēre necesse est, cum incertis rūmõribus serviant et plērique ad voluntātem eorum ficta respondeant.

Caesar decides to make war on the invaders. 6 Quā consuētūdine cognitā Caesar, nē graviori bello 15 occurreret, mātūrius quam consuērat ad exercitum pro

ficiscitur. Eo cum vēnisset, ea, quae fore suspicātus erat, facta cognovit: missās lēgātiönēs ab nõn nūllis cīvitātibus ad Germānos invitātosque eos uti ab Rhēnā

discēderent; omnia [que] quae postulāssent ab sē fore 20 parāta. Quā spē adducti Germānī lātius iam vagāban

tur et in finēs Eburonum et Condrūsõrum, qui sunt Trēverõrum clientēs, pervēnerant. Principibus Galliae ēvocātīs Caesar ea quae cognoverat dissimulanda sibi

exīstimāvit, eorumque animīs permulsīs et confirmātīs 25 equitātūque imperāto bellum cum Germānīs gerere constituit.

Defiant message of the Germans. 7 Rē frūmentāriā comparātā equitibusque dēlēctīs,

iter in ea loca facere coepit, quibus in locīs esse Ger

mānos audiēbat. A quibus cum paucorum diērum iter abesset, lēgāti ab eīs vēnērunt, quorum haec fuit ārātio: Germānās neque priorēs populo Romāno bellum inferre neque tamen recūsāre, si lacessantur, quin armis contendant, quod Germānorum consuētūdo [haec] sit 5 ā māioribus trādita, quicumque bellum inferant, resistere neque dēprecārī. Haec tamen dicere: vēnisse invitos, ēiectos domo; si suam grātiam Romāni velint, posse eīs ūtilēs esse amīcās; vel sibi agrās attribuant vel patiantur eos tenēre quos armis possēderint; sēsē 10 ūnīs Suēbīs concēdere, quibus nē diī quidem immortālēs parēs esse possint; reliquum quidem in terris esse nēminem quem non superāre possint.

He commands them to leave Gaul.

Ad haec Caesar quae visum est respondit; sed exi- 8 tus fuit õrātionis: Sibi nūllam cum eis amicitiam esse 15 posse, si in Galliā remanērent; neque vērum esse, qui suos fīnēs tuērī non potuerint, aliēnās occupāre; neque ūllōs in Galliā vacāre agros qui darī tantae praesertim multitūdini sine iniūri possint; sed licēre, si velint, in Ubiórum fīnibus consīdere, quorum sint lēgātī apud 20 sē et dē Suēbõrum iniūriīs querantur et ā sē auxilium petant; hoc sē Ubiīs imperātūrum.

They delay.
Lēgāti haec sē ad suos relātūrās dixērunt et rē dē-

9 liberātā post diem tertium ad Caesarem reversūros; intereā nē propius sē castra movēret petiērunt. Nē id 25 quidem Caesar ab sē impetrārī posse dixit. Cognoverat enim māgnam partem equitātūs ab eis aliquot diēbus ante praedandi frūmentandique causā ad Ambivaritos

trāns Mosam missam; hos exspectāri equitēs atque eius rei causā moram interponi arbitrābātur.

10

The Meuse and the Rhine. Mosa pröfluit ex monte Vosego, qui est in fīnibus Lingonum, et parte quādam ex Rhēnā receptā, quae 5 appellātur Vacalus, insulam efficit Batavorum neque

longius inde mīlibus passuum lxxx in Oceanum influit. Rhēnus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpēs incolunt, et longo spatio per finēs Nantuātium, Hel

vētiorum, Sēquanorum, Mediomatricum, Tribocorum, 10 Trēverõrum citātus fertur; et ubi Ōceano adpropin

quāvit, in plūrēs diffluit partēs multis ingentibusque īnsulis effectis, quārum pars māgna ā ferīs barbarisque nātionibus incolitur, - ex quibus sunt qui piscibus

atque õvīs avium vīvere existimantur, — multisque 15 capitibus in Oceanum influit.

[ocr errors]

II

Advance of Caesar. Parleys with the enemy, who try to +

gain time. Caesar cum ab hoste non amplius passuum xii milibus abesset, ut erat constitūtum, ad eum lēgāti revertuntur; qui in itinere congressī māgnopere nē longius

progrederetur, Ōrābant. Cum id non impetrāssent, 20 petēbant, uti ad eos equitēs qui agmen antecessissent

praemitteret, eosque pūgnā prohibēret, sibique ut potestātem faceret in Ubiös lēgātos mittendi; quorum si prīncipēs āc senātus sibi iūre iūrando fidem fēcisset, eā

condicione quae à Caesare ferrētur sē ūsūrās ostendē25 bant: ad hās rēs conficiendās sibi trīdui spatium daret.

Haec omnia Caesar eõdem illő pertinēre arbitrābātur, ut tridui morā interpositā equitēs eorum, qui abessent, reverterentur; tamen sēsē non longius mīlibus

passuum IIII aquātionis causā processūrum eo diē dixit; hūc posterò diē quam frequentissimi convenīrent, ut dē eorum postulātis cognosceret. Interim ad praefectos, qui cum omni equitātū antecesserant, mittit qui nūntiārent nē hostēs proelio lacesserent; et si ipsi laces- 5 serentur, sustinērent quoad ipse cum exercitū propius accessisset.

[ocr errors]

Roman cavalry treacherously attacked and routed by

the Germans.

At hostēs, ubi primum nostros equitēs conspexē- 12 runt, quorum erat v milium numerus, cum ipsi non amplius pccc equitēs habērent, quod ei, qui frūmen- 10 tandī causā ierant trāns Mosam, nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod lēgāti eorum paulo ante à Caesare discesserant atque is diēs indūtiis erat ab his petitus, impetū facto celeriter nostrās perturbāvērunt; rūrsus his resistentibus consuētūdine suā ad pedēs dē- 15 siluērunt, subfossīsque equis complūribusque nostrīs dēiectis, reliquos in fugam coniēcērunt atque ita perterritos ēgērunt, ut non prius fugā dēsisterent, quam in conspectum agminis nostri vēnissent.

In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII 20 et Lxx, in hīs vir fortissimus, Piso Aquītānus, amplissimo genere nātus, cūius avus in cīvitāte suā rēgnum obtinuerat amicus ā senātū nostro appellātus. Hic cum frātrī interclūso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo ēripuit, ipse equo vulnerātā dēiectus, quoad 25 potuit, fortissimē restitit; cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset, atque id frāter, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitāto equo sē hostibus obtulit atque interfectus est.

Ιο

When envoys come with an apology, Caesar detains them. 13 Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi lēgātās

audiendās neque condicionēs accipiendās arbitrābātur ab eis, qui per dolum atque insidiās petītā pāce ultro

bellum intulissent; exspectāre vēro, dum hostium co5 piae augērentur equitātusque reverterētur, summae

dēmentiae esse iudicābat; et cognitā Gallorum infirmitāte, quantum iam apud eos hostēs ūno proelio auctoritātis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spati dandum existimābat.

His constitūtīs rēbus et consilio cum lēgātīs et quaestore commūnicātē, nē quem diem pūgnae praetermitteret, opportūnissima rēs accidit, quod postrīdiē ēius diei māne eādem et simulātione et perfidiā ūsī

Germāni frequentēs omnibus principibus māioribusque 15 nātū adhibitīs, ad eum in castra vēnērunt; simul, ut di

cēbātur, pūrgandi sui causā, quod contrā atque esset dictum et ipsī petīssent, proelium prīdiē commisissent; simul ut, si quid possent, dē indūtiis fallendo impetrā

rent. Quos sibi Caesar oblātās gāvīsus illos retinērī 20 iussit; ipse omnēs copiās castrīs ēdūxit equitātumque,

quod recenti proelio perterritum esse exīstimābat, agmen subsequi iussit.

And surprises the German camp. 14 Aciē triplici institūtā et celeriter viii mīlium itinere

confecto, prius ad hostium castra pervēnit quam, quid 25 agerētur, Germānī sentīre possent. Qui omnibus rēbus

. subito perterritī, et celeritāte adventūs nostri et discessū suorum, neque consilī habendī neque arma capiendi spatio dato perturbantur, copiāsne adversus hostem dūcere an castra dēfendere an fugā salūtęm petere

« IndietroContinua »