Immagini della pagina
PDF
ePub

ad sē addūcī iubet. At Sugambri ex ēo tempore, quo pons institui coeptus est, fugā comparātā hortantibus eis quos ex Tencteris atque Usipetibus apud sē habē

bant, finibus suis excesserant suaque omnia exportāve5 rant sēque in solitudinem āc silvās abdiderant.

After eighteen days, he returns to Gaul without any fighting. 19 Caesar paucos diēs in eorum finibus morātus, om

nibus vicis aedificiīsque incēnsis frūmentisque succīsīs, sē in finēs Ubiorum recēpit atque his auxilium suum

pollicitus, si ā Suēbīs premerentur, haec ab eis cogno10 vit: Suēbos, posteāquam per explörātörēs pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nūntios in omnēs partēs dīmīsisse, uti dē oppidis dēmigrārent, lībéros, uxorēs suaque omnia in silvis dēponerent, atque

omnēs qui arma ferre possent ūnum in locum con15 venirent. Hunc esse dēlēctum medium ferē regionum

earum, quās Suēbi obtinērent; hic Romānõrum adventum exspectāre atque ibidem dēcertāre constituisse.

Quod ubi Caesar comperit, omnibus eīs rēbus confectīs, quārum rērum causā trādūcere exercitum con20 stituerat, ut Germānīs metum iniceret, ut Sugambros

ulciscerētur, ut Ubios obsidione līberāret, diēbus omnino xviii trāns Rhēnum consumptis, satis et ad laudem et ad ūtilitātem profectum arbitrātus, sē in Galliam recēpit pontemque rescidit.

He resolves to invade Britain. Exiguā parte aestātis reliquã Caesar, etsī in his locis, quod omnis Gallia ad septentrionēs vergit, mātūrae sunt hiemēs, tamen in Britanniam proficisci contendit; quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostrīs inde subministrāta auxilia intellegēbat; et, si tem

20

pus [anni] ad bellum gerendum dēficeret, tamen māgno sibi üsui fore arbitrābātur, si modo insulam adisset, genus hominum perspēxisset, loca, portūs, aditūs cognovisset; quae omnia ferē Gallīs erant incognita. Neque enim temerē praeter mercātörēs illo adit quis- 5 quam, neque his ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regionēs quae sunt contrā Galliās nötüm est. Itaque vocātis ad sē undique mercātoribus, neque quanta esset insulae māgnitūdē, neque quae aut quantae nātiānēs incolerent, neque quem ūsum belli habērent 10 aut quibus institūtīs ūterentur, neque qui essent ad maiorem nāvium multitūdinem idonei portūs, reperire poterat.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Volusenus and Commius sent on reconnoitering expeditions.

Ad haec cognoscenda, priusquam periculum faceret, 21 idoneum esse arbitrātus, C. Volusēnum cum nāvi longā 15 praemittit. Huic mandat ut explorātīs omnibus rēbus ad sē quam primum revertātur. Ipse cum omnibus copiīs in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam trāiectus. Hūc nāvēs undique ex finitimis regionibus, et, quam superiore aestāte ad Ve- 20 neticum bellum fécerat classem, iubet convenire.

Interim consilio ēius cognito et per mercātörēs perlāto ad Britannos, ā compluribus insulae civitātibus ad eum lēgāti veniunt qui polliceantur obsidēs dare atque imperio populi Romāni obtemperare. Quibus 25 auditis līberāliter pollicitus hortātusque ut in eā sententiā permanerent, eos domum remittit, et cum eis ūnā Commium, quem ipse Atrebātibus superātis rēgem ibi constituerat, cüius et virtūtem et consilium probābat et quem sibi fidēlem esse arbitrābātur, cūiusque 30

auctoritās in his regionibus māgni habēbātur, mittit. Huic imperat quas possit adicat civitātēs, hortēturque ut populi Romāni_fidem sequantur sēque celeriter eo

ventūrum nūntiet. Võlusēnus perspectis regionibus, 5 quantum ei facultăiis dari potuit, qui nāvi ēgredi āc sē

barbaris committere non auderet, v diē ad Caesarem revertitur, quaeque ibi perspēxisset renūntiat.

Submission of the Morini. Preparation of a fleet. 22 Dum in his locis Caesar nāvium parandārum causā

morātur, ex māgnā parte Morinorum ad eum lēgāti 10 vēnērunt qui sē dē superioris temporis consilio excūşārent, quod hominēs barbari et nostrae consuētūdinis imperīti bellum populo Romānā fēcissent, sēque ea, quae imperāsset, factūros pollicērentur. Hoc sibi Caesar

satis opportunē accidisse arbitrātus, quod neque post 15 tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi

propter anni tempus facultātem habebat neque hās tantulārum rērum occupātionês Britanniae anteponendās iūdicābat, māgnum eis numerum obsidum imperat. Quibus adductis eos in fidem recipit.

Nāvibus circiter Lxxx onerāriīs coactis [contrāctisque], quot satis esse ad duās trānsportandās legionēs existimābat, quod praetereā nāvium longārum habēbat, quaestūrī, lēgātis praefectīsque distribuit.

Hūc accēdēbant xviii onerāriae nāvēs, quae ex eo loco 25 ā mīlibus passuum viri vento tenēbantur, quominus

in eundem portum venīre possent; hās equitibus distribuit. Reliquum exercitum Titūrio Sabino et Aurunculēio Cottae lēgātis in Menapios atque in eos pāgos

Morinorum, ā quibus ad eum lēgāti non vēnerant, dū30 cendum dedit. Sulpicium Rūfum lēgātum cum eo

20

[graphic][merged small]
« IndietroContinua »