Immagini della pagina
PDF
ePub

praesidio quod satis esse arbitrābātur portum tenēre iussit.

Caesar crosses the channel and anchors near the shore.

His constitūtīs rēbus nactus idoneam ad nāvigan- 23 dum tempestātem III ferē vigiliā solvit, equitēsque in , ulteriorem portum progredi et nāvēs conscendere et 5 sē sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset administrātum, ipse hõrā diēī circiter 1111 cum primīs nāvibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositās' hostium cõpiās armātās conspexit. Cūius loci haec erat nātūra atque ita montibus angustē 10 mare continēbātur uti ex locīs superioribus in lītus tēlum adigi posset. Hunc ad ēgrediendum nēquāquam idoneum locum arbitrātus, dum reliquae nāvēs eo convenirent, ad höram nonam in ancorīs exspectāvit. Interim lēgātis tribūnīsque militum convocātis et quae 15 ex Volusēno cognovisset et quae fieri vellet ostendit, monuitque, ut rei militāris ratio, māximē ut maritimae rēs postulārent, ut quae celerem atque instābilem mötum habērent, ad nutum et ad tempus omnēs rēs ab eis administrārentur. His dīmissīs et ventum et 20 aestum ūno tempore nactus secundum, dato signo et sublātīs ancoris, circiter mīlia passuum vii ab eo loco progressus, aperto āc plāno litore nāvēs constituit.

The Britains resist a landing. At barbarī, consilio Romānorum cognito, praemisso 24 equitātū et essedāriis, quo plērumque genere in proeliīs 25 ūti consuerunt, reliquis copiis subsecūti nostros nāvibus ēgredi prohibēbant. Erat ob hās causās summa difficultās quod nāvēs propter māgnitūdinem nisi in alto constitui non poterant; militibus autem, ignotis

locīs, impeditis manibus, māgno et gravi onere armorum pressis, simul et dē nāvibus dēsiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pūgnandum; cum illi aut ex ārido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis, audācter tēla cõicerent et equos insuēfactos incitārent. Quibus rēbus nostri perterriti atque huius omnino generis pūgnae imperīti non eādem alacritāte āc studio, quo in pedestribus ūti proeliis consuērant, ūtēbantur.

Caesar manæuvres. Gallantry of a centurion

of the Tenth. 25 Quod ubi Caesar animadvertit, nāvēs longās, quā

rum et species erat barbaris inūsitātior et mõtus ad ūsum expeditior, paulum removēri ab onerārijs nāvibus et rēmis incitāri et ad latus apertum hostium constitui, atque inde

fúndis, sagittis, tormentis hostēs propelli 15 āc submoyērī iussit; quae rēs māgno ūsui nostrīs fuit.

Nam et nāvium figūrā et rēmõrum mõtū et inūsitāto genere tormentorum permoti barbari constitērunt ac paulum etiam pedem rettulērunt. Atque nostrīs mīliti

bus cunctantibus, māximē propter altitūdinem maris, 20 qui x legiõnis aquilam ferēbat, obtestātus deõs, ut ea

rēs legioni feliciter éveniret: “Dēsilite," inquit, militonēs, nisi vultis aquilam hostibus prõdere; ego certē meum rei pūblicae atque imperātori officium

praestitero." Höc cum voce māgnā dixisset, sē ex 25 nāvī prõiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit. Tum

nostri cohortāti inter sē, nē tantum dedecus admitterētur, üniversī ex nāvī dēsiluērunt. Hös item ex proximis (prīmīs] nāvibus cum conspēxissent, subsecūtī hostibus adpropinquāvērunt.

com

The Romans land, but for want of cavalry cannot pursue

the Britons. Pūgnātum est ab utrīsque ācriter. Nostri tamen, 26 quod neque ordinēs servāre neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant, atque alius aliā ex nāvi quibuscumque sīgnīs occurrerat sē adgregābat, māgnopere perturbābantur; hostēs vēro nötis omnibus

5 vadīs, ubi ex litore aliquos singulārēs ex nāvi ēgredientēs conspēxerant, incitātis equis impedītos adoriēbantur, plūrēs paucos circumsistēbant, aliī ab latere aperto in ūniversās tēla coiciēbant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item 10 speculātoria nāvigia militibus complēri iussit, et quos laborantēs conspēxerat his subsidia submittēbat. Nostrī, simul in ārido constitērunt, suis omnibus consecūtis, in hostēs impetum fēcērunt atque eos in fugam dedērunt; neque longius prosequi potuērunt, quod 15 equitēs cursum tenēre atque insulam capere non potuerant. Hoc ūnum ad pristinam fortūnam Caesarī dēfuit.

Envoys from the Britons sue for peace. Hostēs proelio superātī, simul atque sē ex fugā re- 27 cēpērunt, statim ad Caesarem lēgātās dē pāce misērunt; 20 obsidēs datūros quaeque imperāsset factūros sēsē polliciti sunt. Unā cum hīs lēgātīs Commius Atrebās vēnit, quem suprā dēmonstrāveram à Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illī ē nāvī ēgressum, cum ad eos örātoris modo Caesaris mandāta dēferret, com- 25 prehenderant atque in vincula coniēcerant; tum proelio facto remisērunt, et in petendā pāce ēius rei culpam in multitudinem contulērunt, et propter imprūdentiam ut ignoscerētur, petīvērunt.

Caesar questus, quod, cum ultro in continentem lēgātīs missīs pācem ab sē petīssent, bellum sine causā intulissent, ignoscere imprūdentiae dixit obsidēsque

imperāvit; quorum illī partem statim dedērunt, partem 5 ex longinquioribus locis arcessītam paucīs diēbus sēsē

datūros dixerunt. Intereā suos remigrāre in agros iussērunt, principēsque undique convenīre et sē cīvitātēsque suās Caesari commendāre coepērunt.

Caesar's cavalry transports are driven back to Gaul by a storm. 28 His rēbus pāce confīrmātā, post diem quartum 10 quam est in Britanniam ventum, nāvēs XVIII, dē quibus

suprā dēmonstrātum est, quae equitēs sustulerant, ex superiore portū lēni vento solvērunt. Quae cum adpropinquārent Britanniae et ex castrīs vidērentur, tanta

tempestās subito coörta est, ut nulla eārum cursum 15 tenēre posset; sed aliae eodem unde erant profectae

referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius sõlis occāsum, māgno suo cum periculo dēicerentur; quae tamen ancoris iactis cum fluctibus

complērentur, necessārio adversā nocte in altum pro20 vectae continentem petiērunt.

His fleet on the coast of Britain is nearly wrecked. 29 Eādem nocte accidit ut esset lūna plēna, qui diēs

maritimos aestus māximos in Oceano efficere consuēvit, nostrīsque id erat incognitum. Ita ūno tempore

et longās nāvēs, (quibus Caesar exercitum trānspor25 tandum cūrāverat,] quās Caesar in āridum subdūxerat,

aestus complēbat, et onerāriās, quae ad ancorās erant dēligātae, tempestās adflictābat, neque ūlla nostris facultās aut administrandi 'aut auxiliandi dabātur. Complūribus nāvibus frāctīs, reliquae cum essent—fūnibus, ancorīs reliquisque armāmentīs āmissīs—ad nāvigandum inūtilēs, māgna, id quod necesse erat accidere, totius exercitūs perturbātio facta est. Neque enim nāvēs erant aliae, quibus reportāri possent, et omnia deërant, quae ad reficiendās nāvēs erant ūsui, et, 5 quod omnibus constābat hiemāri in Galliā oportēre, frūmentum in his locis in hiemem provīsum non erat.

The Britons plan to renew hostilities. Quibus rēbus cognitīs principēs Britanniae, qui post 30 proelium ad Caesarem convēnerant, inter sē conlocūti, cum et equitēs et nāvēs et frūmentum Romānīs deësse 10 intellegerent, et paucitātem mīlitum ex castrorum exiguitāte cognoscerent,-quae hoc erant etiam angustiora, quod sine impedimentis Caesar legionēs, trānsportāverat,-optimum factū esse dūxērunt, rebellione factā, frūmento commeātūque nostros prohibēre et rem 15 in hiemem prodūcere; quod his superātīs aut reditū interclūsīs nēminem posteā belli inferendi causā in Britanniam transitūrum confidebant. Itaque rursus coniūrātione factā paulātim ex castrīs discēdere et suos clam ex agrīs dēdūcere coepērunt.

Caesar suspects their purpose. At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, 31 tamen et ex ēventū nāvium suārum et ex eo quod obsidēs dare intermiserant, fore id, quod accidit, suspicābātur. Itaque ad omnēs cāsūs subsidia comparābat. Nam et frūmentum ex agrīs cotidië in castra conferē- 25

of bat et quae gravissimē adflictae erant nāvēs, eārum māteriā atque aere ad reliquās reficiendās ūtēbātur, et quae ad eās rēs erant ūsuī, ex continenti comparārī iubebat. Itaque cum summo studio ā mīlitibus ad

20

« IndietroContinua »