Easy Latin and Greek Passages for Practice in Unseen Translation, Ed. by J. A. Turner

Copertina anteriore
General Books, 2013 - 30 pagine
This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can usually download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1885 edition. Excerpt: ...fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae et divitiarum. LXXX. Tullus et Cicero et QQ. S.P.D. Tironi Humaniss. et Opt. Vide quanta sit in te suavitas. Duas horas Thyrei fuimus. Jam autem hospes meus tam te diligit quam si vixerit tecum. Is omnia pollicitus est qaae tibi sint necessaria. Facturum puto. Mihi placebat, si firmior esses, ut ille te Leucadem deportaret ut ibi te plane confirmares. Videbis quid medico placeat. Volebam ad te Marionem mittere, quem, quum meliuscule tibi esset, ad me remitieres; sed cogitavi unas tantum litteras illum posse afferre, me autem crebras exspectare. Poteris igitur facere, et facies, si me diligis, ut quotidie sit Acastus in portu. Multi erunt quibus litteras dare Acastus possit, qui ad me libenter perferant. Equidem Patras euntem neminem praetermittam. Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo. Nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius. Malo te paullo post valentem, quam statim imbecillum videre. Cura igitur nihil aliud nisi ut tu valeas; cetera ego curabo. 'LXXXI. Death and exploits of Arminias. Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii, principis Chattorum, lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat, si patrandae neci venenum mitteretur; responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostes suos ulcisci. Qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus, qui venenum in Pyrrhum regem vetuerant prodiderantque. Ceterum Arminius, abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo, regnum affectans libertatem popularium adversam habuit, petitusque armis cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit: liberator haud dubie Germaniae, et qui non primordia populi...

Altre edizioni - Visualizza tutto

Informazioni bibliografiche