Immagini della pagina
PDF
ePub

muni intermiscerentur ac postremo hæc vinceret, servatis pluribus paucioribusve vetustioris reliquiis, ex altera parte multis ex mediæ ætatis novicio ac corrupto usu susceptis. Perutile igitur et quum ad grammaticam, tum, quoniam multiplex errandi occasio ex scribendi ratione ipsa et ex eius mutatione et ignoratione nascebatur, ad veræ scripturæ inventionem et iudicium necessarium est, quicquid veteris illius formæ in antiquissimis codicibus supersit, annotari et colligi speciemque aliquam universam effici eamque philologis notam esse; in exempla veterum scriptorum, quæ communi hominum usui maximeque quæ scholis destinentur, eius formæ partem aliquam inferri multo minus habere videtur utilitatis quam ex inconstantia et insolentia animum a maioribus avocanti et interdum errorem obiicienti molestiæ et incommodi. Tum ipsius scriptoris iuri et honori parum tamen consulitur. Nam quoniam etiam in perantiquis codicibus universæ, qua Liviana ætas usa est, formæ tantum reliquiæ supersunt, dum editores codices sequuntur nec audent totam rationem, quæ ex illis indiciis conficitur, ubique exprimere, mira inconstantia Pompili et Tulli scribitur ubique, ingeni, consili nusquam, optimus multis locis, paucioribus optumus, graves accusativo casu sæpius, aliquoties gravis (magna etiam ambiguitate semel montis II, 31, 5 e P, alibi semper montes), vulgo passuum, interdum passum. Itaque decrevimus ab initio in vocum terminationibus, in litterarum in vocabulis compositis concursu et mutatione similibusque formam et analogiam a grammaticis constitutam sequi, retentis iis vocabulorum ipsorum formis, quas media demum ætas mutavit (condicio, cetera). Vitavimus igitur et illa, quæ significavi, et derigo, coniunx, conisus, coicit, id genus alia; ne milia quidem adscivimus. Illud consuetudini datum inveteratæ in translato in recentiores linguas nomine, ut Volsci appellarentur, quos nuper Vulscos fecerunt.“

Novi codicum subsidii, quod quidem momentum aliquid faceret, in his quinque libris post alteram nostram editionem nihil accessit. Nostri iudicii institutæque rationis nihil nos pænituit; in uno et altero loco probabilitatis pondus alio inclinare visum est. Aliorum studiis in hos libros nuper collatis diligenter usus sum, quanquam non raro sedulitatis plus quam utilitatis habere videbantur. Ipse quod novæ emendationis afferrem, non multum erat post intentam et accuratam multorum annorum curam nec tamen nihil (velut I, 32, III, 39, IV, 20).

Restat, ut, quoniam variantis scripturæ annotationem hæc editio excludit, eorum, qui ea utentur, maxime magistrorum religioni eodem modo, quo antea feceramus, consulamus. Primum igitur Weissenborniani exempli recentissimi, ab H. I. Muellero retractati, a nostro discrepantiam omnem ita annotabo, ut, nisi in minutiis orthographicis, nostræ scripturæ originem sive e codicibus sive coniectura ductam adscribam, significata interdum iudicii causa; deinde, ubi nostrum et Weissenbornianum exemplum consentiens a Drakenborchiano, quod receptæ vulgo et traditæ scripturæ locum auctoritatemque obtinet, discedit, dissensum inter parenthesis signa indicabo, si quid coniectura aliena nostrave aut e codicibus recentioribus mutatum est; quæ e melioribus codicibus restituta sunt, silentio prætermittam, quo silentio continentur etiam scripturæ aliquot e solo codice Veronensi receptæ. Postremo huic annotationi interponetur interdum suspicio, cui in ipso contextu Liviano locum dare ausus non sum. Sic effectum erit, ut, ubi nihil annotatum sit, constet, bonorum codicum scripturam expressam esse, aut, si quid coniectura mutatum sit, eam coniecturam communi superiorum consensu comprobatam iam apud Drakenborchium exstare. Id unum addere placet, Weissenborniani exempli a nostro discrepantiam sensim valde minutam esse, . quum aut ipse Weissenbornius aut Muellerus, interdum subinviti, meis iudiciis rationibusque se adiungerent.

Præfatio. (In codicibus inscriptio nulla est. W. posuit: Titi Livi ab urbe condita libri. Ex eo, quod in antiquissimis codicibus omnium decadum in subscriptionibus singulorum librorum numerus ad hanc formam ponitur: T. Livii ab urbe condita liber (v. c. tertius) explicit, non sequitur, opus ipsum a Livio inscriptum fuisse libros ab urbe condita. Itaque in fronte voluminis usi sumus communi Historiarum Romanarum appellatione.) 5 posset.

Lib. I. Cap. I, 1 fuerunt (Em. 44) 3 Et in quem (Em. 46) 4 Troia 7 Laurentinum (M) 11 stirpis IV, 4 quadam divinitus (Merula. Livius, homo in rebus ad religionem pertinentibus cautissimus, affirmare non potuit, hoc divinitus factum esse; vid. modo $ 2: seu ita rata seu quia cet.) 5 (eluvie pro alluvie Gron.) 6 his 8 peragrare saltus (circa add. H L) V, 1 monte sine uncis (Mg. Em. 47) 4 impetus e coni. Gron. 5 aperire (Em. 44) VII, 5 (P aversas. Probabiliter Strothius: aversas, eximiam quamque, ut 7: actæ boves quædam-relictarum et 12: bove eximia capta.) 7 morte (Wesenberg ad Cic. Tusc. I, 102) VIII, 8 apparitores [et] hoc genus (lae. Gron.) | (Codd. est numerum; em. Heumannus) 6 adiciendæ (ed. Ascens. 1513) IX, 7 concelebrant... facerent (Mg. Em. 47) 9 iam Sabinorum (Scheibius) X, 2 agere his XI, 2 ira errore 8 (fabula Glarean. Codd., Drak. fabulæ) XII, 2 ciebant, ab (Em. 48) 3 fusaque est ad veterem portam Palatii. Romulus (ibd.) 6 monumentum (P) XIV, 7 circa densa [obsita] virgulta (Em. 50 n.) 9 quique cum eo equites erant (Em. 49; Drak. cum eo equis ierant) XV, 1 stimulabat, in fines (interpunctio emendata a Kreyssigio) XVI, 8 hæc fides XVII, 1 (ad singulos Grævius; codd., Drak. a singulis) 2 æqua (Mg. Em. 51) 8 (retinerent Gron.; codd., Drak. detinerent) XVIII, 3 quæ fama in Sabinos (Sigon.) 8 quoad (quo M, quod P) XIX, 6 (Notam numeri omissi addidit Wesenb.) | (Codd. intercalares; em. Heerwagen; edebatur antea intercalaribus.) XX, 7 (ac procurarentur post Gron. Harant. probabiliter) XXI, 1 pro anxio ex altera coniectura nostra (Em. 51; codd., Drak. ius iurandum proximo legum) 4 (soli notavit Rycquius, Wesenb.; ortum soli ex sollemne errore præcepto.) XXII, 5 comiter (P comi fronte comiter, M rasuris obscuratus, L cum fronte communi) XXIII, 5 quam proxume (Gron. Proxima via significatur.) 6 tamen, si vana adferantur e coni. I. H. Vossii (T. Faber, Em. 45; codd. vana adferebantur) / postquam structi (Em. 335 n.) 8 (Codd. propior uulscis; em. Strothius.) XXIV, 3 hic errore , ut, cuius [quel (edd. vett., Mg. ad Cic. Fin. p. 833) 5 puram sine uncis (Uncos voci e proximis huc retractæ, quæe sèntentiam turbat et pravum genus et numerum habet, Uss. addi iussit.) 7 (ceraque recte, opinor, Siesbyeus) XXV, 2 animos intendunt e coni. Muelleri (H 1; ceteri codd. mell. animo incenduntur; coni. Muelleri haud improbabilis videtur.) 6 vice unius (Em. 9) 9 qualis ex insperato (Mg. Em. 51) 13 (quod prope Wesenb.; codd., Drak. quo prope) XXVI, 1 interpungitur post Mettio, non post icto. 5 (Codd. ad secundum; Drak. aut, sec.; em. Rhenanus.) 8 ita de provocatione (T. Faber, qui scribi voluit itaque provocatione.) XXVII, 1 (commissa fuerat pro commissa fuerit Bauerus,

Mg. Em. 52) 5 (et notavit Wesenb.) 8 item imperat, ut hastas equites erigerent (eidem pro idem

Gron.; Mm. 1 equites erigere erigerent iubeat, P erigerent iubeat, ceteri erigere iubet) XXVIII, 6 (Videndum, ne inde mendosum sit.) XXIX, 3 (Unci additi e coni. Mg. Em. 52.) 6 (urbe pro urbem Mg. Em. 53.) XXX, 2 (Codd. Tullios; em. Sabellicus.) 5 Sabini suos (Mg. Em. 53) XXXII, 2 longe [que] (Gron.) | regis (M) | relata e coni. Sabellici (Nulla corrigendi necessitas esse viuetur, præsertim comparato Ciceronis loco de Or. II, 52; efferuntur in album, quæ relata proponuntur.) 8 (fuit pro fuerit Wesenb.) 10 tum [is] nuntius (Mg. 1885. Codd., Drak. cum his nuntius; legati dignitas recte significatur, quum publicus Romanus nuntius appellatur; ipse a Livio in narrando simpliciter nuntius appellari non poterat; is Romam redibat cum his nuntiis, i. e. cum harum rerum peractarum nuntiis. Quce alii tentaverunt, prava aut violenta sunt.) 11 tiam, causarum (Mg. Em. 54) 12 (Codd., Drak, sanguineam præustain; corr. Mg. Em. 55) XXXIII, 5 (lure Crev. excidisse aliquid suspi

[ocr errors]

catur et a Livio in hanc formam scriptum fuisse: acie primum vincit; <deinde urbem vi capit;> inde cet. Neque enim ex acie præda fuit nec tanquam duo rei geste gradus coniungi possunt: acie primum vincit; inde Romam redit.) 9 ædis XXXIV, 4 (PH eacum innupsisset, M hec cum innupsisset, sed hec in rasura; em. Weissenb.; edebatur: ea quæ inn.) potissimum 12 bello domique XXXV, 3 [Cum] se e coni. Dukeri (Ad quum in protasi eodem modo dicendi verbum auditur I, 48, 2; colligitur oratio $ 6: hæc eum memorantem; neque tamen mendi suspicio excluditur.) | quisquam (Kleine, Mg. Em. 56) | posset (Siesb. Em. 57) 10 (Scribendumne: loca et porticus cet.?) XXXVI, 4 (in) augurio (T. Faber; codd., Drak. in augurio) | discussurum errore 6 (Gron. aliquando: vocati de summa rerum, non improbabiliter.) XXXVII, 2 (Sabinis, et fusis Iac. Gron.; codd., Drak. Sabinis. Effusis) XXXVIII, 6 (Probabiliter Wexius: munita erat) XXXIX, 4 cordi esset (Mg. Em. 57) 5 <in>domo (Mg. Em. 57; codd., Drak. domo) XL, 2 tum impensius (H) 3 (quod pro quam Mg. Em. 58) 5 tumultuosissime (Bauer, Mg. Em. 58) 7 Dum intentus (Gron.) XLI, 1 populi sine uncis (Mg. Em. 59) 1 (eiicit ed. Ascens.; codd., " Drak. eiecit; cfr. Em. 227.) 3 mea consilia sequere (Gruterus, Em. 16) 6 (Codd. fac

tum et comploratione orta, Servius cet.; em. Weiss.) 7 iam tum, ? cum conprensis sceleris ministris (ut] vivere (Klicksius et Uss

. Klix Drak. iam tum comprensis ... ministris, ut vivere cet.) XLIII, 3 machinas in bello facerent (Mg. dubitanter; codd., Drak. machinas in bello ferrent. Fortasse scribendum obirent, ut erroris origo fuerit o semel scriptum, deinde ferrent pro birent suppositum.) 5 [in] quinquaginta (Rhenanus, Em. 59. Codd., Drak. in quinqu.) 7 [In] his | tubicinesque, in duas centurias distributi (Inter hos tria illa genera distributa sunt in tres centurias.) 11 (Uncos add. Sigon.) 13 regionibusque <et> collibus, qui (AL; in Mest regionibusque collibus qui.) XLIV, 3 Esquilias (Gron.) XLV, 1 (Scriptum oportuit: civitate et magnitudine,

Em. 60.) 6 Sabinusque (Aldus) XLVI,6 (Crev. et Wesenb. nacta a muliebri cess. aud. non improbabiliter. Sed videtur cessare audacia dici posse de audacia non expromenda.) 7 (Coniecturam meam, quam Em. p. 60 posueram et antea secutus eram, nunc et iusto audaciorem nec prorsus necessariam puto; paulo negligentius Livius sic sententiam continuasse videtur, quasi ab initio scripsisset: rectius futurum fuisse, se viduam et illum cælibem esse.) XLVII, 5 (fratrisimilior quam patris PMm.2; em. Alschefskius; erat: fratri patri.) XLVIII, 3 iam etiam ipsa (e geminatione litterarum) 6 cum se domum (verba regio comitatu codd. h. I. omittunt, supra § 4, ubi hinc nonnulla errore præcipiuntur, servant.) | (Esquiliarum cod. Bamberg., Mg. Em.

V.

64; cett. codd., Drak. Esquiliarium) LII,2 (in notavit A. Periz.) 3 id sine uncis (Notavit Uss. pronomen ex proximo versu retractum; non dicitur: id censeo ut.) LIII, 8 (divendita ed. Mogunt.; codd., Drak. dividenda) 8 (se notavit Gron.) 10 infensus (Mg. Em. 64) LIV,1 (Codd. esset in eo; em. Alsch.; edebatur esse; in eo.) 5 unus (præ] Gabiis (p Gabiis M, p Gabinis P) 6 sequenti LV,9 scribit [quia] summam LVI,2 (Codd. quæ postquam; em. I. Bekker; edebatur: quæ posthac.) 4 (regia pro regiam Bauer) 7 ingenio (Mg. Em. 65) | (Veretur Mg. ne Livius scripserit: interfectos audisset; neque enim primores pendere posse videtur, prædicato relato ad nomen per relativum interpositum; cfr. Em. 66.) LVII,9 terentes Mg. 1885. Manifesto inter se contraria referuntur duo participia ad eandem Lucretiam pertinentia; priori annectitur comparatio.) LVIII, 5 velut victrix libido (Mg. Em. 66) 7 salvæ LIX,1 (denique Mg. Em. 67; codd., Drak. dehinc) | exacturum 5 (parte præsidio relicta Buettner. Codd., Drak. pari præsidio relicto, nisi quod P paris.) 10 cædis (P).

Lib. II. Cap. II, 3 offenderit (Bauer, Mg. Em. 68) III, 6 [alii] alia (Crev.) 1V,5 proficiscerentur [et] cenatum (Duk.) V,1 (Ii victi pro Ibi victi Alsch. et Mg.) VI,2 ne se ortum (Mg. Em. 68) VII, 6 inexpugnabilem fieri (fore) e coni. Alschefskii (codd. optimi fieri fore) 9 adeo (a) vobis (Gron.) 12 (ædes add. Siesb., Em. 68) VIII, 5 (memoriam pro memoria codd. recc. Etiam apud Val. Max. 1,2 ext. init. necessario scrib.: dum honesti actus memoria non intercidat pro intercidant; nam unus honestus actus libitinariorum significatur.) IX, 6 omni sumptu <recepto> (cod. Klock., Gron.; codd. cett. omni sumptu errore noto omissa in sumptum lineola, deinde ad ablativi speciem accommodato omni. Recepto prorsus improbabiliter Clericus addidit.) / (Codd. boni educent; em. Latinius ; edebatur educarent.) X,5 pugnæ (Gron.) XI,10 (vagandi Ald., Em. 68; codd., Drak. evagandi) XII,3 itaque sine uncis (vid. ad Cic. Fin. I, 19 p. 13) 12 infensus (Em. 64) 16 utcumque ceciderit primo (Mg. Em. 68) XIII,2 casus <a>quo e coni. Heumanni 8 intactam additum est in ed. Froben. 1535. Codd. deditam inviolatamque; edd. deditam, inviolatam om. que) XIV, 4 in potestatem (P) XV,1 Spurius Larcius inde et T. Herminius consules (P; M, cod. Rhen. Spurius (Rhen. Purius] Publius Lucretius. In H L Florentino S. Marci vestigia sunt nominum unius præterea consulum paris, velut in L: Purius Lucretius inde et Titus Ermenius P. Valerius Publicola consules; inde Spurius in M mansit. Livius igitur ad hanc fere formam scripserat: P. Lucretius et P. Valerius Publ., Sp. Larcius inde et T. Hermenius coss. facti aut inverso ordine; cfr. Em. 34.) 3 potius quam regibus portas (MP) 1 (M cod. Rhen. eam ea esse vota esse voluntatem; P, codd. dett., Drak. eam esse voluntatem)

[ocr errors]
« IndietroContinua »