Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVIT Patavinus
HISTORIARUM ROMANARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT.

EX REGENSIONE

10. NIC, N ADVIGIJ.

TERTIUM EDIDERUNT

Io. Nic. MADVIGIUS ET Io. L. USSINGIUS.

[merged small][merged small][graphic]

HAUNI Æ MDCCCLXXXVI.
SUMPTIBUS LIBRARIÆ GYLDENDALIANÆ

(HEGELIORUM PATRIS ET FILII).

Typis EXCUDERUNT NIELSEN & LYDICHE.

152148

PA6452 .Al 1886

-11-23

PRÆFATIO

Io. NICOLAI MADVIGII

AD PHILOLOGOS ET SCHOLARUM MAGISTROS.

Repetere hoc loco primum placet, quæ, quum quinque hos primos Livii historiæ Romanæ libros a. 1873 iterum edebam, in limine præfationis meo et Ussingii nomine scriptæ de totius editionis consilio et institutione posui: „Livii libros sic emendatos edimus, quemadmodum codicum bonorum ope, adhibito recto iudicio artisque lege, sine temeritate ac superstitione emendari posse visi sunt, eo exemplo, quod quum communi quotidianæque philologorum rerumque Romanarum studiosorum, quique ob alias causas Livium legunt, tractationi, tum magistrorum discipulorumque in scholis usui aptum putamus.“

Quæ tum præterea addidi ad rationes in Emendationibus Livianis expositas ex aliqua parte confirmandas et supplendas, ea in alteram Emendationum editionem translata omittere nunc hoc loco licet. Unam tantum illius præfationis particulam de re parva, sed quæ nonnullis magna videatur, admonitionis causa nunc quoque transcribam, ne quis inconsiderate et negligenter factum putet, quod certo iudicio factum est: „Vocum scribendarum rationem in hac editione communem et vulgarem esse voluimus sine ulla antiquitatis et doctrinæ affectatione, de qua re difficile est breviter ita dicere, at non multorum reprehensionem ac pæne convicium moveamus. Latini scriptores quum aliis ætatibus alia vocum scribendarum ratione usi essent nec eodem tempore omnes prorsus eadem, nec nihil librarii in describendo novassent et vitiassent etiam, communem aliquam constantioremque formam grammatici quarti quintique sæculi constituerunt, partim ad pronuntiationem recentiorem, partim ad analogiam quandam grammaticam accommodatam; in antiquiorum scriptorum codicibus vetustior forma ita mansit, ut paulatim describendo plurima ex com

I

[ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »