Immagini della pagina
PDF
ePub

REGULA III.

Post vocabulum penacutum seu apotúrovov dictio enclitica monosyllaba amittit accentum, dissyllaba vero suum retinet, ut Rom. xiv. 23. πᾶν ὃ οὐκ ἐκ πίστεως, ἁμαρτία ἐστὶ, quicquid non est ex fide, peccatum est. Rom. i. 11. iva ti μetadã, ut quid impertiar. Hic T amittit accentum suum post vocem penacutanı.

C. A. KLOTZII

LIBELLUS DE FELICI AUDACIA HORATII.

No. II. Continued from No. XXVI. p. 305.

AUDACES sententias maxime carmen commendare et ornare, satis notum est. Quis ignorat hæc Longini, S. 8. Tрwтоv μèv Kai кρáτLOTOV τὸ περὶ τὰς νοήσεις ἀδρεπήβολον, aut illud Quintiliani, Sententiarum optimam quamque a periculo peti? Quas vero dicimus audaces sententias? nempe eas, quæ humanæ naturæ imbecillitatem quasi superare videntur, quæ ex animo magno et nobili profectæ ne capi quidem possunt ab abjecto et humili, quæ auditorem aut lectorem attollunt, ut sese quasi grandior fiat, quæ non tam nobis persuadent, quam potius in admirationem nos rapiunt. Optimi magistri Longini verba adscribamus. Hic et in S. 1. οὐ γὰρ εἰς πειθὼ τοὺς ἀκροωμένους, ἀλλ ̓ εἰς ἔκστασιν ἄγει τὰ ὑπερφυᾶ, et in S. 7. inquit: πρὸς μεγαλοφροσύνην τὴν ψυχὴν συνδιατιθῇ, καὶ ἐγκαταλείπῃ τῇ διανοίᾳ πλεῖον τοῦ λεγομένου Tò ȧvalewpoúμevov. Dicamus illud audax esse, de quo idem dicere possis quod Seneca Suas. i. 1. Id demum magnificum esse in oratione, quod diu contempleris, neque tamen in majus attollere possis. Ejusmodi nobiles sententias a magnis viris pronunciatas historiarum monimentis consignatas legimus multas. Græcia in primis olim et Roma audivit tales complures. Quis non extollitur animo, si Mucium illum ad Porsennam dicere: Et facere et pati fortia Romanum est, aut Alexandrum Parmenioni de defendendis impedimentis sciscitanti respondere audit: Me et Philippo patre dignum est contemto sarcinarum damno fortiter dimicure. Vide, quam humili verbo utatur. Sarcinas appellat impedimenta omnemque supellectilem. Sed exscribendi essent veteres auctores, si exempla cumulare vellemus. Maneamus in Horatii carminibus. Hic vero animum nostrum ad se rapit nobilis illa sententia, iii. 3. de viro justo et virtute prædito: Si fractus illabatur orbis Impavidum ferient ruina: quæ sublimitas! quæ imago! Vir justus et constans non movetur furore civium, non minis sævi tyranni: turbet et misceat auster mare, tranquillus erit: tonet et fulminet cœlum, idem erit: nutet denique cœlum et ruinam minetur, concutiatur terra, impavidus hanc ruinam intuebitur, impavidus et suus obruetur. Quid vero magnificentius dici potest? quæ sententia potest esse audacior? Imitatus est hunc locum ex recentioribus Hier. Angerianus in Erotopægn. p. 217.

Conscia mens recti fida est custodia, dumque
Nil obsim, mea quo membra pavore trement?
Tota ruat cœli moles, non terreor: ipsa,

Ipsa ruant in me fulmina, lætus ero.

Oratione vero eandem sententiam expressit Dan. Heinsius, cujus orationes, quæ maximam sententiarum nobilitatem cum summo ver borum splendore conjunctam exhibent, etiam atque etiam eloquentiæ studiosis commendamus, in orat. de Stoica Philos. p. 373. Calamitates omnes undique invadant, paupertas opprimat, opes deficiant, dolor machinas admoveat, terra cœlo misceatur, cælum sibi aut in caput sapientis cadat, immotus animo et inconcussus, suæ voluntatis conscius ac potens, divina autem fretus, vitam, quam in summa semper egit tranquillitate Deo suo vel donabit, vel reddet. Nec pœnitet similem locum adscribere ex Æschylo, quo poeta ita delector ut nullo alio, Prometh. v. 991. piñτéodw pèv aiðadovσa φλόξ, Λευκοπτέρῳ δὲ νιφάδι καὶ βροντήμασι Χθονίοις κυκάτω πάντα, καὶ ταρασσέτω. Γνάμψει γὰρ οὐδὲν τῶνδέ μ' ώστε κ. λ. Qualia vero tibi videntur hæc apud Achillem Tatium, i. vi. 405. βασάνους παράστησον, φερέτω τροχόν· ἰδοὺ χεῖρες, τεινέτω· φερέτω μάσ τιγας· ἰδοὺ νῶτος, τυπτέτω· κομιζέτω πῦρ, ἰδοὺ σῶμα, καιέτω· φερέτω καὶ σίδηρον ἰδοὺ δέρη, σφαζέτω. Quid potest praestantius dici? non inutile profecto erit, comparare inter se similia veterum loca. Quare nos etiam adscribemus et indicabimus loca, quæ in veterum atque recentiorum auctorum libris observavimus. Porro idem magnus

Tàs

animus, eadem in magnis cogitationibus audacia apparet e i. 22. ubi integrum vitæ scelerisque purum sine telis, arcu et jaculis per syrtes et Caucasum iturum esse dicit, et iii. 29. ubi fortunæ quasi bellum indicit, et levem hanc meretriculam vincit: Si celeres quatit Penuas resigno, quæ dedit, et mea Virtute me involvo. Parvi se ait æstimare munera et favorem fortunæ; sin, quæ dederit, iterum sibi velit eripere, se lubenter esse omnia redditurum: retinere se tamen semper virtutem bujus conscientiam sibi a fortuna eripi non posse: hac sese tanquam veste munire, qua involutum se fortunæ lusus irridere. Videtur fere mihi traxisse hoc involvo virtute Horatius e Græco sermone. Memini certe Aristidem T. I. p. 72. dicere: àμgicoaμévn πολλὴν αἰδὼ, et Elianum V. H. vii. 9. dicere : ήμπείχετο τῇ σωφροσύνη. Etiam pater poetarum aliquoties: ἀναιδείην ἐπιειμένε. Quam loquendi rationem etiam Latini adoptaverunt, ut Tacitus Annal. xi. 45. animum bonis artibus induerat. Sed video, jam plura e Latinis scrip toribus exempla attulisse Burmannum ad Petron. p. 25. edit. alter. Eodem animo, quo illa, i. 31. rejicit Horatius omnes opes et divitias, non orat Apollinem Sardinia segetes, non aurum aut ebur Indicum, non magna rura. Libere fatetur ii. 18. Non ebur neque aureum Mea renidet in domo lacunar-At fides et ingeni Benigna vena est. Quæ fortasse expressit ex Bachylide p. 285. Οὐ βοῶν πάρεστι σώματ ̓ οὔτε χρυσὸς, οὔτε πορφύρεοι τάπητες, ἀλλὰ θυμὸς εὐμενὴς, μουσά τε γλυκεῖα K. X. Divitias etiam et splendorem iii. 1. nihil ait conferre ad dolorem animi minuendum. Se malle ea contemnere: nolle se, qua delectetur, vallem Sabinam relinquere, ut majores opes consequatur.

Tum iii. 3. ubi digna illa Romano cive sententia occurrit: dulce et decorum est pro patria mori, tam vere, quam sublimiter dicit: vir. tutem non repulsam pati, eamque non honoribus fulgere, qui a voluntate plebis dependeant: dignitatem illius non contaminari posse, sed esse semper puram: virtutem suis cœlum aperire et immortalitatem donare: ubi obiter notamus, illos versus: Vetabo, qui Cereris sacrum Vulgarit arcanæ, sub iisdem Sit trabibus etc. videri mihi ductos e Cal, Himacho, hymn. in Cerer. v. 117. Δάματερ, μὴ τῆνος ἐμὶν φίλος, ὅς τοι ἀπεχθὴς Εἴη, μηδ' ὁμότοιχος ἐμοὶ κακογείτονες ἐχθροί. Adde Æschy lum in Sept. c. Theb. v. 605. ubi Horatianum, solvat phaselum, bene illustrari potest illo: Ἢ γὰρ ξυνεισβὰς πλοῖον εὐσεβὴς ἀνὴρ Ναύταισι θερμοῖς καὶ πανυργίᾳ τινὶ, Ολωλεν ἀνδρῶν σὺν θεοπτύστῳ γένει, Denique quam magnifica hæc iii. 16. se divitias non curare, seque, dum illas contemnat, ditiorem sibi videri majoremque, quam, si quicquid Ap. pulus aret, suis horreis occultare dicatur: iii. 24. avaritiam esse omnium malorum fontem: dimittendam esse illam pectore: amorem opum ejurandum, et divitias abjiciendas, nos in mare proximum Gem. mas, et lapides, aurum et inutile Mittamus; iii. 29. non suum esse, precari, si procellæ oriantur, ut dii navibus suis parcant: se talia non curare illum tantum lætum vivere et sui potentem, cui liceat quotidie dicere: Hunc diem bene transegi: fortuna in transacta nullum jus habet, non irrita facere potest præclara mea facta: nihil am, plius desidero moliatur et machinetur fortuna, quodcunque velit; Vixi. iv. 9. dicit Lollium esse consulem, sed non consulem unius anni, verum omni tempore, quo virtutem suam exerceat: consulatum unius anni spatio terminari: Lollium consulem esse, quoties utili honestum præferat: neque enim ab honoribus virtutis dignitatem dependere; solum illum esse consulem, qui contemnat opes et divitias et effrenatas cupiditates coerceat: hunc esse consulari animo præditum. Recte enim sic, si quid judico, explicarunt viri docti hunc locum, a quibus male dissentit Dacierius. ii. 2: nobilis est descriptio viri, qui libidinem et cupiditates, immo qui se ipsum vincat. Hunc præponit poeta totius orbis terrarum victori, hujus imperium maximo regno majus esse dicit. Latius regnes avidum domando Spiritum, quam si Lybiam remotis Gadibus jungas et uterque Panus Serviat uni: virtutem, quæ non, ut stulta plebs, sentiat, minime Phrahaten, pessimum tyrannum, ad beatos et felices referre, sed hoc nomine eos ornare, qui magno animo divitias spreverint. Quisquis ingentes oculo irretorto Spectat acervos, quorum in interpretatione quoniam dissentire videmus viros doctos, nostram quoque dicemus sententiam. Clericus quidem in Arte Critica, i. 2. 11. interpretatur locum per oculos abstinentes et qui omnino nihil intelligant. Heumannus vero in Parergis Criticis cum aliis Horatium dixisse censet, quisquis ingentes aliorum opes sine invidia intuetur. Insunt in his quædam, sed non insunt omnia. Horatius pingit hominem, tanta constantia atque fortitudine animi, ut magnum auri argentique acervum adspiciens, ne oculos quidem detorqueat. Nam ad magnum splendorem, ut solis, aut connivemus, aut dejicimus oculos, et ab adspectu rei, quam horremus aut timemus, avertimus oculos. Hic vero vir ne timet quidem, ne, si adspiciat

aurum, cupiditate illius accendatur: ideo magno animo illud intuetur: non dejicit oculos, non detorquet, quo minus hoc splendore perstringantur. QuemadHac fortitudine nulla major cogitari potest. modum, qui pulchram mulierculam rectis oculis adspicit atque amorem, blanditias et illecebras torvo vultu contemnit, fortior est eo, qui non aliter ex hoc certamine superiorem se discessurum esse sentit, quam si aut abeat, aut certe non intueatur illam pulchritudinem: ita etiam ille, qui opes videns non tamen earum splendore percellitur, major est eo, qui ad sustinendum hunc contemtum animumque firmandum eas ab oculis removeat. Hæc mihi vera videtur hujus loci interpretatio. Ejusmodi igitur sententiæ nobiles sunt, magnæ, et dignæ Romano, qui se victorem totius orbis terrarum meminit, qui divitias a se contemni debere, non amari, sibi persuasit. Hæ nobis sublimem et nobilem Romani poetæ animum depingunt. Nam ut bene dicit Longinus S. 9. τὸ τοιοῦτον ὕψος μεγαλοφροσύνης ἀπήχημα. Quemadmodum enim præclaræ et sublimes sententiæ ab animo humili, admiratore divitiarum, opum amatore, adulatore, ne capi quidem possunt: ita neque ab ullo alio, nisi magno animo proficiscuntur. Recte monet, quem nunquam satis laudare possumus, Longinus, S. 9. ὡς ἔχειν δεῖ τὸν ἀληθῆ ῥήτορα μὴ ταπεινὸν φρόνημα, et eodem loco : εἰς τοὺς μάλιστα φρονηματίας ἐμπίπτει τὰ ὑπερφυᾶ. Non minus elegans dicendi magister Quintilianus, Maxima, ait, pars eloquentiæ constat animo, qui quo generosior celsiorque est, hoc majoribus velut organis

commovetur.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ad audaces has sententias refero etiam ea loca, ubi Horatius plenus furore ipsam æternitatem spectat, suum nomen aureis litteris omnis ævi annalibus impressum intuetur, suaque carmina ab omui posteritate, ab omnibus populis legi videt. His cogitationibus plenus dicit iii. 30. Exegi monimentum ære perennius– Dicar, qua violens obstrepit Aufidus etc. usque ego postera Crescam laude recens. 20. se quasi cygnum, non usitata nec tenui ferri per æthera penna videt, atque vaticinans addit: Me Colchus et qui dissimulat metum Marsa cohortis Dacus et ultimi Noscent Geloni: me peritus Discet Iber Rhodanique potor. Quæ quidem Horatiana ita imitatus est Mretus ii. 9.

Non te Parca feret totum, non totus obibis,
Parsque tui effugiet ferales optima flammas.
Musa suos vetat ipsa mori, dat vivere Musa
Perpetuo, et famam memorem per secla propagat,
adde Callim. ep. 2.

Αἱ δὲ τεαὶ ζώουσιν ἀηδόνες, ᾗσιν ὁ πάντων

Αρπακτὴρ ἀΐδης οὐκ ἐπὶ χεῖρα βαλεῖ,

Et ii.

quæ sententia apud Pindarum sæpius occurrit. Huc etiam pertinent illa iv. 9. Ne forte credas interitura etc. Atque profecto magnum est aliquid, omnem posteritatem suorum operum admiratorem videre, sibique ipsam immortalitatem nominis et perpetuam gloriam spondere. Tales cogitationes non nisi a magnis hominibus concipiuntur, et qui earum capaces sunt, non possunt non præclara opera et excellentia

proferre. Verissime enim ait Longinus, S. 14. el dé ris avróðer poßoĩto, μὴ τοῦ ἰδίου βίου καὶ χρόνου οὐ φθέγξαιτό τι ὑπερήμερον, ἀνάγκη καὶ τὰ συλλαμβανόμενα ὑπὸ τῆς τούτου ψυχῆς ἀτελῆ καὶ τυφλὰ, ὥσπερ ἀμβλοῦσθαι, πρὸς τὸν τῆς ὑστεροφημίας ὅλης μὴ τελεσφορούμενα χρόνον. adde, quæ copiose et præclare de hac re disputat Dacierius ad ii. 20. Conscius sibi est præclarus auctor præstantiæ suæ, et quas se mereri laudes judicat, a sapienti posteritate sibi quoque tribui videt. Eandem nobilem de se opinionem declarat i. 1. ubi gelidum nemus jactat, seque Deis misceri superis ait; i. 17. ubi Musam suam Deis cordi esse dicit : ii. 7. ubi ipsum Mercurium fingit, defensorem doctorum virorum et poetarum, se prælio et periculis eripuisse: ii. 17. ubi, cum ab arbore prope occisus fuisset, narrat sibi Faunum opem tulisse, ictumque levasse dextra: adde iii. 4. et 18. atque iv. 6. Nupta jam dices: ego Dis amicum Reddidi carmen docilis modorum Vatis Horati, quem locum pulchre imitatus est Huetius p. 122. ed. Oliv.

Servabunt numeros nostraque concinent

Mistæ cum pueris carmina virgines,
Formoso dociles reddere pollice

Cantus vatis Huetii.

Sunt vero apud utriusque linguæ poetas multa loca, his simillima, ubi ipsi suas laudes prædicant, sibique gloriam et famam prædicunt. Plurima exempla leguntur in carminibus Pindari, ut: Ol. i. Ein oÉ TE τοῦτον ὑψοῦ χρόνον πατεῖν, ἐμέ τε τοσσάδε νικαφόροις ὁμιλεῖν, πρόφαντον σοφίᾳ καθ' Ελλανας ἐόντα πάντα. iii. Μοῖσα δ' οὕτω τοι παρέστα μου νεοσίγαλον εὑρόντι τρόπον Δωρίῳ φωνὰν ἐναρμόξαι πεδίλῳ ἀγλαόκωμον. ἐν. Ζεῦ, τεαὶ γὰρ ὡραιμ ἔπεμψαν ὑψηλοτάτων μάρτυρ ̓ ἀέθλων. vi. Δόξαν ἔχω τιν' ἐπὶ γλώσσᾳ ἀκόνας λιγυρᾶς κ. λ. et minime obscure vii. Καὶ ἐγὼ νέκταρ χυτὸν Μοισᾶν δόσιν ἀθλοφόροις ἀνδράσιν πέμπων, atque x. Μέλιτι δ' εὐάνορα πόλιν καταβρέχων-αΐνησα. Et sic ille sæpius. Neque hæc exscripsissem, nisi optimi poetæ lectionem nostra ætate negligi scirem. Quam magnifice Statius de se senserit et locutus sit, multis exemplis ostendit Barthius ad Theb. iv. 37. Et qualia tibi videntur hæc Propertii, iii. 1.

Meque inter seros laudabit Roma nepotes:
Illum post cineres
auguror esse diem.
Ne mea contemto lapis indicet ossa sepulchro,
Provisum est Lycio vota probante deo.

aut illa Ovidii, Tr. iii. 7. 19.

Quilibet hanc sævo vitam mihi finiat ense;

Me tamen exstincto fama superstes erit.
Dumque suis victrix omnem de montibus orbem
Prospiciet domitum Martia Roma, legar.

aut ista, Tr. ii. 115.

Sit quoque nostra domus vel censu parva, vel ortu,
Ingenio certe non latet illa meo.

Quo videar quamvis nimium juveniliter usus,
Grande tamen toto nomen ab orbe fero..

NO. XXIX.

CI. JI.

VOL. XV.

E

« IndietroContinua »