Livy, Libro 1

Copertina anteriore
Ginn, 1891 - 270 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Sommario

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 95 - ... pateret soli. Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento semper quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur.
Pagina xiii - Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae, quod imitere, capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
Pagina 67 - Ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta in variis voluntatibus communi tarnen metu cogente silentium tenet. Turn Tullus ' Metti Fufeti ' inquit, ' si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset : nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. Ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis.
Pagina 26 - Accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset.
Pagina xi - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tarnen efficere posset.
Pagina 37 - Cum perfusus horrorе venerabundus adstitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset, 'abi, nuntia/ inquit, 'Romanis 7 caelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.
Pagina 123 - Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consihum afuerit, culpam abesse. „Vos" inquit „videritis, quid illi debeatur; ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nee ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet.
Pagina 127 - Liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora a quam hominum peragam. Quae libertas ut laetior esset, proximi regis superbia fecerat. Nam priores ita regnarunt ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctae 3 multitudinis addiderunt, numerentur.
Pagina 177 - Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercuri aedem. Senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere.
Pagina 13 - Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitude consalutaverat : tempore illi praecepto, at hi numero avium regnum trahebant. inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. vulgatior fama est ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans adiecisset, 'sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea/ interfectum.

Informazioni bibliografiche