De Catilinae conjuratione belloque Jugurthino historiae

Copertina anteriore
C.C. Little and J. Brown, 1838
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 7 - ... rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
Pagina 2 - ... in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. 3. Pulchrum est bene facere rei publicae; etiam bene dicere haud absurdum est ; vel pace vel bello darum fieri licet ; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur.
Pagina 75 - ... paucorum arbitrio belli domique agitabatur; penes eosdem aerarium, provinciae, magistratus, gloriae triumphique erant, populus militia atque inopia urgebatur; praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant. Interea parentes aut parvi liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur.
Pagina 47 - Nam saepe ego audivi, Q.. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praBclaros viros solitos ita dicere, quummajorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam, neque figuram, tantam vim in sese habere ; sed, memoria rerum gestarum, eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit.
Pagina 1 - Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est.
Pagina 31 - De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse.
Pagina 41 - Interea Catilina cum expeditis in prima acie versari, 10 laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire; strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur.
Pagina 3 - CATILINA nobili genere natus fuit, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est.
Pagina 1 - Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est.
Pagina 3 - Lucii Sullae, lubido maxuma invaserat reipublicae capiundae ; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox, inopia rei familiaris, et conscientia scelerum ; quae utraque his artibus auxerat, quas supra memoravi.

Informazioni bibliografiche