Immagini della pagina
PDF
ePub

C. CRISPI

SALLUSTII

BELLUM CATILINARIUM.

I. OMNIS homines, qui sese student præstare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant, veluti pecora, quæ natura prona, atque ventri obedientia, finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur: alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. Quo mihi rectius videtur, ingenii quam virium opibus gloriam quærere; et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formæ gloria fluxa atque fragilis est; virtus clara æternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi, res militaris magis procederet. Nam et, prius quam incipias, consulto; et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

II. Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit), divorsi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Græcia Lacedæmonii et Athenienses

cœpere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, æquabilius atque constantius sese res humanæ haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum, ubi pro labore desidia, pro continentia et æquitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quæ homines arant, navigant, ædificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti peregrinantes, transegere; quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta æstumo, quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus, præclari facinoris, aut artis bonæ famam quærit. Sed, in magna copia rerum, aliud alii natura iter ostendit.

III. Pulchrum est bene facere reipublicæ : etiam bene dicere haud absurdum est. Vel pace, vel bello, clarum fieri licet et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis sunt exæquanda dehinc, quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malivolentia et invidia (dicta) putant: ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego adulescentulus, initio, sicuti plerique,

studio ad rempublicam latus sum; ibique mihi advorsa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium; tamen, inter tanta vitia, imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur ac me, quum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quæ ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. Igitur, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam ætatem a republica procul habendam decrevi, non fuit consilium, socordia atque desidia bonum otium conterere; neque vero agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, ætatem agere: sed, a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quæque memoria digna videbantur, perscribere: eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus reipublicæ animus liber erat. Igitur de Catilinæ conjuratione, quam verissume potero, paucis absolvam: nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

V. Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, cædes, rapinæ, discordia civilis, grata fuere; ibique juventutem suam exercuit, Corpus patiens inedia, algoris, vigiliæ, supra quam cuiquam credibile. Animus audax, subdolus, varius, cujus rei libet simulator ac dissimulator: alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiæ, sapientiæ parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc, post dominationem Lucii Sullæ, lubido maxuma invaserat reipublicæ capiundæ ; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi

regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox, inopia rei familiaris, et conscientia scelerum; quæ utraque his artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant præterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere, ac, paucis, instituta majorum domi militiæque, quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint; ut, paullatim immutata, ex pulcherruma, pessuma ac flagitiosissuma facta sit, dis

serere.

VI. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Ænea duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una monia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes; incredibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed, postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera, satisque pollens videbatur; sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello temptare: pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri, metu perculsi, a periculis aberant. At Romani, domi militiæque intenti, festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviam ire; libertatem, patriam parentesque armis tegere: post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant; magisque dandis, quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitumum, nomen imperii regium habebant: delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, reipublicæ consultabant: hi, vel ætate, vel curæ similitudine, PATRES adpellabantur. Post, ubi regium imperium, quod, initio, conservandæ libertatis, atque augendæ

« IndietroContinua »