Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Jugurtham id intrare sinam. Præterea, si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis."

:

CXI. Ad ea Sulla pro se breviter et modice; de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefecit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in gratiam habituros faciundum aliquid, quod illorum magis, quam sua, retulisse videretur: id adeo in promptu esse, quoniam Jugurthæ copiam haberet: quem si Romanis tradidisset, fore, ut illi plurimum deberetur; amicitiam, fœdus, Numidiæ partem, quam nunc peteret, tunc ultro adventuram." Rex primo negitare: " adfinitatem, cognationem, præterea fœdus intervenisse: ad hoc metuere, ne fluxa fide usus, popularium animos avorteret, quis et Jugurtha carus, et Romani invisi erant." Denique sæpius fatigatus, leniter et ex voluntate Sullæ omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cujus Numida, defessus bello, avidissumus, quæ utilia visa, constituunt. Ita, composito dolo, digrediuntur.

CXII. At rex postero die Asparem, Jugurthæ legatum adpellat dicitque: "sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse conditionibus bellum poni: quamobrem regis sui sententiam exquireret." Ille lætus in castra Jugurthæ venit. Dein ab illo cuncta edoctus, properato itinere, post diem octavum redit ad Bocchum, et ei denunciat, "Jugurtham cupere omnia, quæ imperarentur, facere; sed Mario parum confidere: sæpe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. Ceterum Bocchus si ambobus consultum, et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus, quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet: quum talem virum in potestatem habuisset, tum fore, uti jussu senatus atque populi Romani fœdus fieret: neque hominem nobilem, non sua ignavia, sed ob rempublicam in hostium potestate, relictum iri."

CXIII. Hæc Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit; ceterum dolo, an vere cunctatus, parum com perimus. Sed plerumque regiæ voluntates, uti vehementes, sic mobiles, sæpe ipsæ sibi advorsæ. Postea, tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Jugurthæ legatum adpellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter læti, ac spei bonæ pleni esse. Sed nocte ea, quæ proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis, ac statim immutata voluntate remotis ceteris, dicitur secum ipse multum agitavisse, voltu corporis pariter, atque animo varius: quæ, scilicet tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam arcessiri jubet, et ex ejus sententia Numidæ insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit, et ei nunciatum est, Jugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quæstore nostro, quasi obvius honoris caussa, procedit in tumulum, facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis, inermus, uti dictum erat, accedit; ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati: Jugurtha Sullæ vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus est.)

CXIV. Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris, Q. Cæpione et M. Manlio, male pugnatum; quo metu Italia omnis contremuerat. Illique et, inde ́usque ad nostram memoriam, Romani sic habuere; alia omnia virtuti suæ prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. Sed, postquam bellum in Numidia confectum, et Jugurtham vinctum adduci Romam nunciatum est, Marius consul absens factus est et ei decreta provincia Gallia isque Kalendis Januariis magna gloria Consul triumphavit. Ex ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitæ.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

NOTES

ON THE

HISTORY OF CATILINE'S CONSPIRACY.

SECT. I.

Omnis, for omnes, which was anciently written omneis, and afterwards contracted to omnis.

Summâ ope: • with all their might.’

Silentio mental inactivity.'

Prona: stooping down;' going on four legs.
Ventri: natural appetites and passions.'

[ocr errors]

Sed nostra... sita est. Taken in connection with the sentence immediately following, the meaning of this is, our whole power consists in the use we make of the mind and the body.'

Animi imperio... utimur: we make use of the supremacy of the mind, and, on the other hand, the subjection of the body.' Magis is here used not as 'more than,' but merely as contrasting with what has been said about the beasts, and must be rendered, on the other hand,' or 'on the contrary.' Quo: on which account.'

Quam maxume longam: 'as lasting as possible.'

[ocr errors]

Fluxa: fleeting.'

Consulto: 'consultation' or 'deliberation;' a noun governed by opus.

Mature facto: 'speedy execution.'

Ita utrumque per se indigens: 'thus each being in itself insufficient.'

« IndietroContinua »