Immagini della pagina
PDF
ePub

quantaque vi rogationem jusserit, decreverit, voluerit; magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura reipublicæ tanta iubido in partibus erat. Igitur, ceteris metu perculsis, M. Scaurus, quem legatum Bestia supra docuimus, inter lætitiam plebis, et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, quum ex Mamilia rogatione tres quæsitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo nuSed quæstio exercitata aspere violenterque, ex rumore, et lubidine plebis ut sæpe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.

mero crearetur.

XLI. Ceterum mos partium popularium et senati factionum, ac deinde omnium malarum artium, paucis ante annis Romæ ortus est, otio atque abundantia earum rerum, quæ prima mortales ducunt. Nam, ante Carthaginem deletam, populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rempublicam tractabant: neque gloriæ, neque dominationis certamen inter civis erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed, ubi illa formido mentibus discessit; scilicet ea, quæ res secundæ amant, lascivia atque superbia incessere. Ita, quod in advorsis rebus optaverant, otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque cœpere nobilitas dignitatem, populus libertatem in lubidinem vertere sibi quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in duas partes abstracta sunt; respublica, quæ media fuerat, dilacerata. Ceterum nobilitas factione magis pollebat: plebis vis, soluta atque dispersa in multitudine, minus poterat paucorum arbitrio belli domique agitabatur penes eosdem ærarium, provinciæ, magistratus, gloriæ triumphique erant: populus militia atque inopia urguebatur; prædas bellicas imperatores cum paucis diripiebant. Interea parentes, aut parvi liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur. Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque, inva

dere, polluere et vastare omnia; nihil pensi, neque sancti habere, quoad semet ipsa præcipitavit./ Nam ubi primum [ex nobilitate] reperti sunt, qui veram gloriam injustæ potentiæ anteponerent; moveri civitas, et dissensio civilis, quasi permixtio terræ, oriri cœpit.

XLII. Nam postquam Tiberius et C. Gracchus, quorum majores Punico atque aliis bellis multum reipublicæ addiderant, vindicare plebem in libertatem, et paucorum scelera patefacere cœpere; nobilitas noxia, atque eo perculsa, modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obviam ierat; et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Caium, tribunum alterum, alterum triumvirum coloniis deducendis, cum M. Fulvio Flacco (ferro necaverat.) Et sane Gracchis, cupidine victoriæ, haud satis moderatus animus fuit. Sed bono vinci satius est, quam malo more injuriam vincere. Igitur ea victoria nobilitas ex lubidine sua usa, multos mortalis ferro aut fuga exstinxit; plusque in reliquum sibi timoris, quam potentiæ, addidit. Quæ res plerumque magnas civitates (pessum dedit ;) dum alteri alteros vincere quovis modo, et victos acerbius ulcisci volunt. Sed, de studiis partium et omnis civitatis moribus si singulatim, aut pro magnitudine, parem disserere, tempus, quam res, maturius me deseret. Quamobrem ad inceptum redeo.

XLIII. Post Auli fœdus, exercitusque nostri fœdam fugam, Metellus et Silanus, consules designati, [provincias] inter se partiverant: Metelloque Numidia evenerat, acri viro, et quamquam advorso populi partium, fama tamen æquabili et inviolata. Is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit. Igitur diffidens veteri exercitui, milites (eligere,) scribere, præsidia undique arcessere: arma, tela, equos et cetera

[ocr errors][ocr errors]

instrumenta militiæ parare: ad hoc commeatum affatim denique omnia, quæ in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceterum ad ea patranda senatus auctoritate socii nomenque Latinum, et reges ultro auxilia mittendo: postremo omnis civitas summo studio adnite batur. Itaque, ex scntentia omnibus rebus paratis compositisque, in Numidiam proficiscitur, magna spe civium, Lotonly Tony, quum propter artis bonas, tum maxume, quod advorsum but also divitias invictum animum gerebat: et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostræ opes contusæ, hostiumque auctæ erant.

XLIV. Sed, ubi in Africam venit, exercitus ei traditur Sp. Albini Proconsulis, iners, imbellis, neque periculi, neque laboris patiens, lingua, quam manu, promptior, prædator ex sociis, et ipse præda hostium, sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex malis moribus sollicitudinis, quam ex copia militum auxilii, aut bonæ spei accedebat. Statuit tamen Metellus, quamquam et æstivorum tempus comitiorum mora imminuerat, et exspectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum adtingere, quam, majorum disciplina, milites laborare coëgisset. Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi provincia, quantum temporis æstivorum in imperio fuit, plerumque milites stativis castris habebat: nisi quum odos, aut pabuli egestas locum mutare subegerat. Sed (neque muniebantur ea) neque more militari vigiliæ deducebantur: uti cuique lubebat, ab signis aberat. Lixæ permixti cum militibus die noctuque vagabantur, et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum prædas certantes agere; eaque mutare cum mercatoribus vino advectitio, et aliis talibus: præterea, frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari: postremo quæcumque dici aut fingi queunt ignaviæ

7

luxuriæque probra, in illo exercitu cuncta fuere, et alia amplius.

XLV. Sed in ea difficultate Metellum non minus, quam in rebus hostilibus, magnum et sapientem virum fuisse comperior; tanta temperantia inter ambitionem sævitiamque moderatum. Namque, edicto primum adjumenta ignavia sustulisse, " ne quisquam in castris panem, aut quem alium coctum cibum venderet; ne lixa exercitum sequerentur; ne miles gregarius in castris, neve in agmine servum aut jumentum haberet : " ceteris artè modum statuisse præterea transvorsis itineribus cotidie castra movere; juxta, ac si hostes adessent, vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere, et eas ipse cum legatis circumire: item in agmine in primis modo, modo in postremis, sæpe in medio adesse, ne quispiam ordine egrederetur, uti cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis, quam vindicando, exercitum brevi confirmavit.

XLVI. Interea Jugurtha, ubi, quæ Metellus agebat, ex nunciis accepit; simul de innocentia ejus certior Romæ factus, diffidere suis rebus, ac tum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello jam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse. Itaque legatos alium ab alio divorsos adgreditur; ac, paullatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, "uti Jugurtham maxume vivum, sin id parum procedat, necatum sibi traderent:" ceterum palam, quæ ex voluntate forent, regi nunciare jubet. Deinde ipse paucis diebus, intento atque infesto exercitu, in Numidiam procedit: ubi, contra belli faciem, tuguria plena hominum, pecora cultoresque

[ocr errors]

in agris erant ex oppidis et mapalibus præfecti regis obvii procedebant, parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia, quæ imperarentur, facere. Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent, munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere, et insidiis locum temptare. Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu, apud primos erat in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat: in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et præfectis cohortium dispertiverat, ut cum his permixti velites, quocumque accederent, equitatus hostium propulsarent. Nam in Jugurtha tantus dolus, tantaque peritia locorum et militiæ erat, ut, absens, an præsens, pacem an bellum gerens, perniciosior esset, (in incerto haberetur

XLVII. Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum, nomine Vacca, forum rerum venalium totius regni maxume celebratum; ubi et incolere, et mercari consueverant Italici generis multi mortales. Huc Consul, simul teptandi gratia, et si paterentur, opportunitate loci, præsidium imposuit; præterea imperavit frumentum, et alia, quæ bello usui forent comportare: ratus id, quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu juvatarem exercitum, et jam pacatis rebus munimento fore. Inter hæc negotia Jugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare; præter suam liberorúmque vitam, omnia Metello dedere. Quos item, uti priores, consul inlectos ad proditionem domum dimittebat: regi pacem, quam postulabat, neque abnuere, neque polliceri, et inter eas moras promissa legatorum exspectare.

XLVIII. Jugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit, ac se suis artibus temptari animadvortit; quippe cui verbis pax nunciabatur, ceterum re bellum asperru

« IndietroContinua »