Immagini della pagina
PDF
ePub

omnium

rerum col

lari potestate rediit. collegæ additi quinque, Ser. Cornelius U. C. 369. Maluginensis, Q. Servilius Fidenas sextum, L. Quintius Cin-A. C. 383. cinnatus, L. Horatius Pulvillus, P. Valerius. Principio anni aversæ curæ hominum sunt a bello Etrusco: quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente illatum in urbem attulit, Antiates in armis esse, Latinorumque populos juventutem Antiates submisisse ad id bellum: 28 eo abnuentes publicum fuisse con- in armis. silium, quod non prohibitos tantummodo voluntarios dicerent militare ubi vellent. Desierant jam ulla contemni bella. itaque senatus diis agere gratias, quod Camillus in magistratu Camillo esset. Dictatorem quippe dicendum eum fuisse, si privatus regimen esset et collegæ fateri, regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat, in viro uno esse: sibique destinatum in animo legæ peresse, Camillo submittere imperium; nec quicquam de majestate mittunt. sua detractum credere, quod majestati ejus viri concessissent. Collaudatis ab senatu tribunis, et ipse Camillus, confusus animo gratias egit. Ingens, inde ait, onus a populo Romano sibi, qui se dictatorem 29 jam quartum creasset, magnum a senatu talibus de se judiciis ejus ordinis, maximum tam honoratorum collegarum obsequio injungi. Itaque si quid laboris vigiliarumque adjici possit, certantem secum ipsum, annisurum, ut 30 tanto de se consensu civitatis opinionem, quæ maxima sit, etiam constantem efficiat. Quod ad bellum atque Antiates attineat, plus ibi minarum, quam periculi esse. se tamen, ut nihil timendi, sic nihil contemnendi auctorem esse. Circumsederi urbem Romanam ad invidia et odio finitimorum: itaque et ducibus pluribus et exercitibus administrandam rempublicam esse. Te, inquit, P. Valeri, socium imperii consiliique legiones mecum adversus Antiatem hostem ducere placet: te, Q. Servili, altero exercitu instructo paratoque in urbe castra habere, intentum, sivè Etruria se interim, ut nuper, sive 31 nova hæc cura, Latini atque Hernici, moverint. Pro certo habeo ita rem gesturum, ut patre, avo, teque ipso ac sex tribunatibus dignum est. Tertius exercitus ex 32 causariis senioribusque a L. Quintio scribatur, qui urbi manibusque præsidio sit. L. Horatius, arma, tela, frumentum,

28 Eo abnuentes] Ea ratione nitentes ut abnuerent..

29 Jam quartum] Ter tantum dictator fuerat Camillus: nisi Livius velit hanc esse quasi quartam dictaturam, propterea quod et illam deferendam ei fuisse, si privatus foret, dixerunt Patres; et ejus magistratus quamvis nomine caruerit, potestatem tamen vimque complexus est, quum regimen omnium rerum penes eum foret. Ceterum ne sic quidem satis decore videtur Camillus quartam sibi dicta

turam arrogare.
Omnino reponendum
existimamus jam tertium.

30 Tanto de se consensu civitatis] Hæc
absolute dicta intellige. Quum tantus
sit de se consensus civitatis: quum cives
tam unanimi consensu de se (Camillo)
bene judicent.

S1 Nova hæc cura] Hi qui novam nobis sollicitudinem creant.

32 Causariis] Quibus, ob imbecillam valetudinem, vacatio militiæ esse debu isset.

U. C. 369. 33 quæque belli alia tempora poscent, provideat. Te, Servi CorA. C. 383. neli, præsidem hujus publici consilii, custodem religionum, comi

milites.

tiorum, legum, rerum omnium urbanarum, college facimus. Cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam, Valerius socius imperii lectus adjecit, M. Furium sibi pro dictatore, seque ei pro magistro equitum futurum. Proinde quam opinionem de unico imperatore, eam spem de bello haberent. Se vero bene sperare Patres et de bello, et de pace, universaque republica, erecti gaudio fremunt: nec dictatore unquam opus fore reipublicæ, si tales viros in magistratu habeat, tam concordibus junctos animis, parere atque imperare juxta paratos, laudemque conferentes potius in medium, quam ex communi ad se trahentes.

VII. Justitic indicto, delectuque habito, Furius ac Valerius ad Satricum profecti; quo non Volscorum modo juventutem Antiates ex nova subole lectam, sed ingentem Latinorum Hernicorumque conciverant ex integerrimis diutina pace populis. itaque novus hostis veteri adjunctus commovit animos militis Romani. Quod ubi aciem jam instruenti Camillo centuriones renunciaverunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma, capta, cunctabundosque et 34 resistentes egressos castris esse: quin voces quoque auditas, cum centenis hostibus singulos pugnaturos, et ægre inermem tantam multitudinem, nedum armatam, sustineri posse, in equum insilit, et ante signa obOratio Ca- versus in aciem, ordines interequitans, Quæ tristitia, milites, milli ad hæc, quæ insolita cunctatio est ? Hostem, an me, an vos ignoratis? Hostis est quid aliud quam perpetua materia virtutis gloriæque vestræ? Vos contra, me duce, (ut Falerios Veiosque captos, et in capta patria Gallorum legiones cæsas taceam) modo trigeminæ victoriæ triplicem triumphum ex his ipsis Volscis et quis, et ex Etruria egistis. An me, quod non dictator vobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem? Neque ego maxima imperia in vos desidero : et vos in me nihil præter me ipsum intueri decet. neque enim dictatura mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit. Iidem igitur omnes sumus: et quum eadem omnia in hoc bellum afferamus quæ in priora attulimus, eumdem eventum exspectemus. Simul concurreritis, quod quisque didicit ac consuevit, faciet. Vos vincetis, illi fugient.

Vincit Vol

SCOS.

VIII. Dato deinde signo, ex equo desilit, et proximum signiferum manu arreptum secum in hostem rapit, infer miles, clamitans, signum. quod ubi videre, ipsum Camillum, jam ad

33 Quæque belli alia] Quæque alia bel- 34 Resistentes] Identidem sistentes li necessitas poscet. Nisi forte hic locus gradum.

videbitur aliquid celare vitii.

munera corporis senecta invalidum, vadentem in hostes, pro- U. C. 369. currunt pariter omnes, clamore sublato: Sequere imperato-A. C. 383. · rem, pro se quisque clamantes. Emissum etiam signum Camilli jussu in hostium aciem ferunt, idque ut repeteretur, concitatos antesignanos. ibi primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem, sed etiam ad subsidiarios perlatum. Nec vis tantum militum movebat excitata præsentia ducis, sed quod Volscorum animis nihil terribilius erat, quam ipsius Camilli forte oblata species. ita quocumque se intulisset, victoriam secum haud dubiam trahebat.

Maxime id evidens fuit, quum in lævum cornu prope jam pulsum, arrepto repente equo, cum scuto pedestri advectus, conspectu suo prælium restituit, ostentans vincentem ceteram aciem. Jam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga impediebatur, et longa cæde conficienda multitudo tanta fesso militi erat: quum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis victoriam, quam prælium, diremit. Signo deinde receptui dato, nox insecuta, quietis Romanis, perfecit bellum. Latini namque et Hernici, relictis Volscis, domos profecti sunt, malis consiliis pares adepti eventus. Volsci ubi se desertos ab eis videre, quorum fiducia rebellaverant, relictis castris, moenibus Satrici se includunt. quos primo Camillus vallo circumdare, et aggere atque operibus oppugnare est adortus. Quæ postquam nulla eruptione impediri videt, minus esse animi ratus in hoste, quam ut in eo tam lentæ spei victoriam exspectaret; cohortatus milites, ne tanquam Veios oppugnantes in opere longinquo sese tererent, victoriam in manibus esse; ingenti militum alacritate moenia undique aggressus scalis, oppidum cepit. Volsci abjectis armis se dediderunt.

IX. Ceterum animus ducis rei majori, Antio, imminebat. id caput Volscorum, eam fuisse originem proximi belli. Sed quia, nisi magno apparatu, tormentis machinisque, tam valida urbs capi non poterat; relicto ad exercitum collega, Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur. Inter sermonem ejus (credo rem Antiatem diuturniorem manere diis cordi fuisse) legati ab Nepete ac Sutrio auxilium adversus Etruscos petentes veniunt, brevem occasionem esse ferendi auxilii memorantes. eo vin Camilli ab Antio fortuna avertit. Namque quum ea loca opposita Etruriæ et velut Bellum claustra inde portæque essent, et illis occupandi ea, quum cum Etruquid novi molirentur, et Romanis recuperandi tuendique cura trium obsierat. Igitur senatui cum Camillo agi placuit, ut omisso An- dentibus. tio bellum Etruscum susciperet. 35 Legiones urbanæ, quibus

35 Legiones urbanæ, quibus Quintius causariis senioribusque conscripto. Vid. prafuerat Quintius præerat exercitui ex supra c. 6. Eum traditum esse Camillo,

[blocks in formation]

scis Su

A. C. 383.

V. C. 369. Quintius præfuerat, ei decernuntur. Quanquam expertum exercitum, assuetumque imperio, qui in Volscis erat, mallet, nihil recusavit: Valerium tantummodo imperii socium depoposcit. Quintius Horatiusque 36 successores Valerio in Volscis missi. Profecti ab urbe Sutrium Furius et Valerius, partem oppidi jam captam ab Etruscis invenere; ex parte altera, interseptis itineribus, ægre oppidanos vim hostium ab se arcentes. Quum Romani auxilii adventus, tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque, et in præsentia rem inclinatam sustinuit, et spatium ad opem ferendam dedit. Itaque diviso exercitu, Camillus collegam, eam in partem circumductis copiis quam hostes tenebant, monia aggredi jubet : non tanta spe scalis capi urbem posse, quam ut aversis eo hostibus, et oppidanis jam pugnando fessis laxaretur labor, et ipse spatium intrandi sine certamine monia haberet. Quod quum simul utrimque factum esset, ancepsque terror Etruscos circumstaret, et moenia summa vi oppugnari, et intra mœnia esse hostem viderent; porta se, quæ una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine ejecere. Magna cædes fugientium et in urbe, et per agros est facta. plures a Furianis intra moenia cæsi: Valeriani expeditiores ad persequendos fuere: nec ante noctem, quæ conspectum ademit, finem cædendi fecere. Sutrio recepto, restitutoque sociis, Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum jam totum Etrusci habebant.

X. Videbatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non Nepete in eo solum quod tota hostium erat, sed etiam quod parte recipitur. Nepesinorum prodente civitatem facta erat deditio.

Mitti tamen ad principes eorum placuit, ut secernerent se ab Etruscis, fidemque, quam implorassent ab Romanis, ipsi præstarent. Unde quum responsum allatum esset, nihil suæ potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere; primo populationibus agri terror est oppidanis admotus: deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro collatis ductus ad mœnia exercitus, completisque fossis scalæ admotæ, et clamore primo impetuque oppidum capitur. Nepesinis inde edictum, ut arma ponant, parcique jussum inermi. Etrusci pariter armati atque inermes cæsi. Nepesinorum quoque auctores deditionis securi

quum alter exercitus e junioribus vali-
disque a Q. Servilio scriptus præsto es-
set, non est verisimile. Itaque hic re-
scribendum videtur, quibus Q. Servilius
prafuerat. Tamen paulo infra Quintius,
non Servilius, mittitur ad eum exercitum,
quem Camillus in Volscis relinquebat.
Itaque et aliam permutationem exerci

tuum factam esse necesse est, ita ut Servilius præfuerit exercitui Quintiano, qui ad urbem retentus sit. Sic nodum hunc solvit J. Fr. Gronovius.

36 Successores Valerio in Volscis missi] Intellige Valerio, qui erat in Volscis. Melius tamen videretur in Volscos.

percussi, innoxiæ multitudini redditæ res, oppidumque cum U. C. 369. Ita duabus sociis urbibus ex hoste rece- A. C. $83. præsidio relictum.

que res re

petitæ.

ptis, victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt. Eodem anno, ab Latinis Hernicisque res repe- A Latinis titæ, quæsitumque, cur per eos annos militem ex instituto Hernicisnon dedissent. Responsum frequenti utriusque gentis concilio est, nec culpam in eo publicam, nec consilium fuisse, quod suæ juventutis aliqui apud Volscos militaverint. eos tamen ipsos pravi consilii pœnam habere, nec quemquam ex his reducem esse. Militis autem non dati causam, terrorem assiduum a Volscis fuisse, quam pestem adhærentem lateri suo tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse. 37 Quæ relata Patribus, magis tempus, quam causam, non visa belli habere.

A. Manlio

Volscum.

XI. Insequenti anno, A. Manlio, P. Cornelio, T. et L. U. C. 370. Quintiis Capitolinis, L. Papirio Cursore iterum, C. Sergio ite- A. C. 382. rum, tribunis consulari potestate, grave bellum foris, gravior II. &c. Tr. domi seditio exorta: bellum a Volscis, adjuncta Latinorum Mil. atque Hernicorum defectione: seditio, unde minime timeri Bellum potuit, a patricia gentis viro, et inclytæ famæ, M. Manlio M. Maulii Capitolino: qui nimius animi, quum alios principes sperneret, pravæ mʊuni invideret, eximio simul honoribus atque virtutibus M.litiones. Furio, ægre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exercitus esse; tantum jam eminere, ut iisdem auspiciis creatos, non pro collegis, sed pro ministris habeat. quum interim, si quis vere æstimare velit, a M. Furio recuperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx servata esset: et ille, inter aurum accipiendum et spem pacis solutis animis, Gallos aggressus sit; ipse armatos, capientesque arcem depulerit: illius gloriæ pars virilis apud omnes milites sit, qui simul vicerint; suæ victoriæ neminem omnium mortalium socium esse. His opinionibus inflato animo, ad hoc vitio quoque ingenii vehemens et impotens, postquam inter Patres, non quantum æquum censebat, excellere suas opes animadvertit; 38 primum omnium ex Patribus popularis factus, cum plebis magistratibus consilia communicare; criminando Patres, alliciendo ad se plebem, 39 jam aura, non consilio ferri, famæque magnæ malle quam bonæ esse. et non contentus agrariis legibus, quæ materia semper tribunis plebis seditionum fuisset,

37 Quæ relata Patribus] Hoc responsum relatum Patribus visum quidem est idoneam ac legitimam belli causam præbere: sed ab eo tamen indicendo abstinere suasit tempus parum opportunum. 38 Primum omnium] Id est, primus: et fortasse sic scripserat Livius. Ceterum quod hic traditur a nostro, Manlium

primum e Patribus popularem factum, id
non omni ex parte verum videtur. Du-
dum enim ante Sp. Cassius, partricius,
triumphalis, ter consul, popularibus sese
actionibus jactaverat,

39 Jam aura, non consilio ferri] Jam
aura favoris popularis ferri, non consilio
et ratione gubernari.

« IndietroContinua »