Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 323.

tradita.

U. C. 429. principes civitatis, communicato inter se consilio, partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad præbendam opportunam consilio urbem. Charilaus fuit, qui ad Publilium Philonem vePalapolis nit: et, quod bonum, faustum, felixque Palæpolitanis, populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse. Eo facto utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide Romana positum esse. Sibi privatim nec pacisci quicquam, nec petere : publice petere quam pacisci magis, ut, si successisset incœptum, cogitaret populus Romanus, potius cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum, Collaudatus ab imperatore, tria millia militum ad occupandam eam partem urbis, quam Samnites insidebant, accepit: 39 præsidio ei L. Quintius tribunus militum præpositus.

XXVI. Eodem tempore et Nymphius prætorem Samnitium arte aggressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palæpolim, aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad Romanum agrum; non oram modo maris, sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum. sed ut falleret, nocte proficiscendum esse, extemploque 40 naves deducendas. Quod quo maturius fieret, omnis juventus Samnitium, præter necessarium urbis præsidium, ad littus missa. ubi dum Nymphius, in tenebris et multitudine semetipsa impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, Charilaus ex composito ab sociis in urbem receptus, quum summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem jussit. ad quem Græci, signo accepto a principibus, quievere. Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferente effugiunt.. Samnitibus exclusis ab urbe, ut expeditior in præsentia fuga, ita fœdior, postquam periculo evaserunt, visa: quippe qui inermes, nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo, sed etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere. 41 Haud ignarus opinionis alterius, qua hæc proditio ab Samnitibus facta traditur, quum auctoribus hoc dedi, quibus dignius credi est; tum fœdus Neapolitanum (eo enim deinde summa rei Græcorum venit) similius vero facit, ipsos in amicitiam redisse. Publilio tri

39 Præsidio ei] Huic militum manui. 40 Naves deducendas] In mare. Verbum hac in re proprium, cui opponitur subducere in siccum.

41 Haud ignarus] Sensus est: Proditionem Palæpolis alii Palæpolitanis auetoribus, alii Šamnitibus auctoribus factam esse tradiderunt. Me, ut Palæpolitanis ducibus factam esse credam, quum

scriptorum auctoritas movet, qui id tradiderunt, tum fœdus Neapolitanum. Græcorum enim illorum rei summa a Palæpoli Neapolim deinde translata est. Fœdus nempe Neapolitanum iis legibus ictum erat, quæ venientibus sponte in amicitiam potius, quam vi aut aliena proditione domitis dictæ viderentur.

umphus decretus, 42 quod satis credebatur obsidione domitos U. C. 420. hostes in fidem venisse. Duo singularia hæc ei viro primum A. C. 325, contigere: prorogatio imperii non ante in ullo facta, 43 et acto honore triumphus.

in

XXVII. Aliud subinde bellum cum alterius oræ Græcis exortum. Namque Tarentini quum rem Palæpolitanam va- Tarentino na spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos rum indi. urbe potitos accepere, velut destituti, ac non qui ipsi desti-Romanos. tuissent, increpare Palæpolitanos, ira atque invidia in Romanos furere: eo etiam quod Lucanos et Apulos (nam utraque eo anno societas cœpta est) in fidem populi Romani venisse allatum est. Quippe propemodum perventum ad se esse: jamque in eo rem fore, ut Romani aut hostes, aut domini habendi sint. Discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium, eventuque ejus, verti. eam solam gentem restare, nec eam ipsam satis validam, quando Lucanus defecerit. Quem revocari adhuc, impellique ad abolendam societatem Romanam posse, si qua ars serendis discordiis adhibeatur. Hæc consilia quum apud cupidos rerum novandarum valuissent; ex juventute quidam Lucanorum pretio adsciti, clari magis inter populares quam Concitant honesti, inter se mulcati ipsi virgis, quum corpora nuda intu- Lucanos. lissent in civium cœtum, vociferati sunt, se, quod castra Romana ingredi ausi essent, a consule virgis casos, ac prope securi percussos esse. Deformis suapte natura res, quum speciem injuriæ magis quam doli præ se ferret; concitati homines cogunt, clamore suo, magistratus senatum vocare: et alii circumstantes consilium, bellum in Romanos poscunt: alii ad concitandam in arma multitudinem agrestium discurrunt: tumultuque etiam sanos 44 consternante animos, decernitur ut societas cum Samnitibus renovetur, legatique ad eam rem mittantur. Repentina res 45 quia, quam causam nullam, tam né fidem quidem habebat; coacti a Samnitibus et obsides dare, et præsidia in loca munita accipere, cæci fraude et ira nihil recusarunt. Dilucere deinde brevi fraus cœpit, postquam criminum falsorum auctores Tarentum commigravere: sed amissa omni de se potestate, nihil ultra quam ut pœniteret frustra, restabat.

XXVIII. Eo anno plebi Romanæ velut aliud initium li

42 Quod sutis credebatur] Quod, etsi Palæpolis vi capta non fuerat, tamen satis credebatur obsidione domitos hostes esse et ad deditionem compulsos: atque adeo victoriam hanc triumpho non indignam esse.

43 Et acto honore triumphus] Et triamphus post exactum magistratum. Huc

usque nemo nisi in magistratu triumpha

verat.

44 Consternante] Ad furorem incitante.

45 Quia, quam causam nullam] Quia, quemadmodum causam nullam habebat, ita ne credibilis quidem videbatur.

[ocr errors]

A. C. 323.

neratoris

foeda libi

do.

**

U. C. 429. bertatis factum est, 46 quód necti desierunt. mutatum autem jus ob unius fœneratoris simul libidinem, simul crudelitatem Papirii fœ. insignem. L. Papirius is fuit. cui quum se C. Publilius ob æs alienum paternum nexum dedisset; quæ ætas formaque misericordiam elicere poterant, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt: et florem ætatis ejus fructum adventitium crediti ratus, primo perlicere adolescentem sermone incesto est conatus: dein postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare, atque identidem admonere fortunæ: postremo, quum ingenuitatis magis, quam præsentis conditionis memorem videret, nudari jubet, verberaque afferri. Quibus laceratus juvenis quum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens fœneratoris; ingens vis hominum, quum ætatis miseratione atque indignitate injuriæ accensa, tum suæ conditionis liberumque suorum respectu, in forum, atque inde, agmine facto, ad curiam concurrit. et, quum consules tumultu repentino coacti senatum vocarent, introeuntibus in curiam Patribus laceratum juvenis tergum, procumbentes ad singulorum pedes, ostentabant. Victum eo die ob impotentem injuriam unius ingens vinculum fidei: jussique consules ferre ad populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret, in compedibus aut in nervo teneretur: pecuniæ creditæ, bona debitoris, non corpus obnoNexi solu-xium esset. Ita nexi soluti: 47 cautumque in posterum, ne

[ocr errors]

ti, cautum- necterentur.
que ne ne-
cterentur.

XXIX. Eodem anno quum satis per se ipsum Samnitium bellum, et defectio repens Lucanorum, auctoresque defectionis Tarentini sollicitos haberent Patres; accessit, ut et Vestinus populus Samnitibus sese conjungeret. quæ res sicut eo anno sermonibus magis passim hominum jactata, quam in puU. C. 430. blico ullo consilio est; ita insequentis anni consulibus L. A. C. 322. Furio Camillo iterum, 48 Junio Bruto Scævæ, nulla prior poII. D. Ju- tiorque visa est, de qua ad senatum referrent. et, quanquam nio Coss. 49 nova res erat, tamen tanta cura Patres incessit, ut pariter

L. Furio

eam susceptam neglectamque timerent: ne aut impunitas eorum lascivia superbiaque, aut bello pœnæ expetitæ metu propinquo atque ira, concirent finitimos populos. Et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Pelignique et Marrucini: quos, si Vestinus attingeretur, omnes habendos hostes. Vicit tamen pars, quæ in præsentia videri potuit ma

46 Quod necti desierunt] Quod in servitutem dari creditoribus debitores desierunt.

47 Cautumque in posterum, ne necterentur] Id tamen jus non omnino pro firmo stetit. Siquidem opus fuit eam

legem renovari quadraginta sere post annis, tum quum plebes in Janiculum secessit.

48 Junio] Lege D. Junio.

49 Nova] Recens: ex qua proinde nihildum acceptum fuerat damni.

dictum.

joris animi, quam consilii: sed eventus docuit, fortes Fortu- U. C. 430. nam juvare. Bellum ex auctoritate Patrum populus adver- A. C. 322. sus Vestinos jussit. Provincia ea Bruto, Samnium Camillo Vestinis sorte evenit. Exercitus utroque ducti, et cura tuendorum fi- bellum innium hostes prohibiti conjungere arma. Ceterum alterum consulem L. Furium, cui major molés rerum imposita erat, morbo gravi implicitum fortuna bello subtraxit: jussusque dictatorem dicere rei gerendæ causa, longe clarissimum bello ea tempestate dixit L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius L. Papirius Maximus Rullianus magister equitum est dictus: par nobile dictator. rebus in eo magistratu gestis; discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis ventum est,, nobilius. Ab altero consule in Vestinis multiplex bellum, nec usquam vario eventu gestum est. nam et pervastavit agros, et populando atque urendo tecta hostium sataque, in aciem invitos extraxit: et ita prælio uno accidit Vestinorum res, (haudquaquam tamen incruento milite suo) ut non in castra solum refugerent hostes, sed jam ne vallo quidem ac fossis freti, dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri. Postremo, oppida quoque vi expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum, 50 aut vulnerum ira, quod haud fere quisquam integer prælio excesserat, scalis cepit: deinde Cingiliam. utriusque urbis prædam militibus, quod eos neque portæ, neque muri hostium arcuerant, concessit.

E. absente

XXX. In Samnium incertis itum auspiciis est: cujus rei vitium non in belli eventum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit. Namque Papirius dictator a pullario monitus, quum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denunciavit, ut sese loco teneret, neu absente se, cum hoste manum consereret. Fabius quum post profectionem dictatoris per exploratores Fabius M, comperisset, perinde omnia soluta apud hostes, ac si nemo dictatore, Romanus in Samnio esset; seu ferox adolescens indignitate rem bene accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse; gerit. seu occasione bene gerendæ rei inductus, exercitu instructo paratoque, profectus ad Imbrinium (ita vocant locum) acie cum Samnitibus conflixit. ea fortuna pugnæ fuit, ut nihil relictum sit, quo, si adfuisset dictator, res melius geri potuerit: non dux militi, non miles duci defuit. Eques etiam, auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquoties impetu capto per rumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis; atque ita concitatos calcaribus permisit, ut sustinere eos nulla vis posset. per arma, per viros late stragem dedere. Secutus

50 Aut vulnerum ira] Lege aç vulnerum ira

1

U. C. 430. pedes impetum equitum, turbatis hostibus intulit signa. ViginA. C. 322. ti millia hostium cæsa eo die traduntur. Auctores habeo, bis

cum hoste signa collata dictatore absente, bis rem egregie gestam. apud antiquissimos scriptores una hæc pugna invenitur: in quibusdam annalibus tota res prætermissa est. Magister equitum, ut ex tanta cæde, multis potitus spoliis, congesta in ingentem acervum hostilia arma subdito igne concremavit: seu votum id deorum cuipiam fuit; seu credere libet 51 Fabio auctori, eo factum, ne suæ gloriæ fructum dictator caperet, nomenque ibi scriberet, aut spolia in triumpho ferret. Litteræ quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad dictatorem, missæ, argumentum fuere minime cum eo communicanDictator tis laudem. Ita certe dictator id factum accepit, ut, lætis Indignatur. aliis victoria parta, præ se ferret iram tristitiamque. Misso itaque repente senatu, se ex curia proripuit: tum vero, non Samnitium magis legiones, quam majestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset. Itaque plenus minarum iræque, profectus in castra quum maximis itineribus isset, non tamen prævenire famam adventus sui potuit. Præcucurrerant enim ab urbe, qui nunciarent dictatorem avidum pœnæ venire, alternis pene verbis T. Manlii factum laudantem.

Fabii ora

tes.

XXXI. Fabius concione extemplo advocata, obtestatus mitio ad mili-lites est, ut, qua virtute rempublicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, 52 cujus ductu auspicioque vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur. Venire amentem invidia, iratum virtuti alienæ felicitatique: furere, quod se absente respublica egregie gesta esset: malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites, quam Romanos victoriam esse. Imperium dictitare spretum, tanquam non eadem mente pugnari vetuerit, qua pugnatum doleat. Et tunc invidia impedire virtutem alienam voluisse, cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moveri possent: et nunc id furere, id ægre pati, quod sine L. Papirio, non inermes, non manci milites fuerint; quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit, ac non accensum dictatoris. Quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt, Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi, devictis hostibus, republica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum minetur?

51 Fabio] Intellige Fabium Pictorem, scriptorem rerum Romanarum.

52 Cujus ductu auspicioque vicissent] Hic non omnino accurate loquentem facit Fabium Livius. Ductu quidem ma

gistri equitum vicerant Romani, sed auspicio dictatoris. Siquidem magister equitum ipse non habebat auspicia, sed imperio dictatoris et auspiciis suberat.

« IndietroContinua »