Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 430, et, quod suis precibus negasset, ejus populo Romano veniam A. C. 322. dedisset.

Legiones runt.

de indu

Dictator

ctus.

XXXVI. Postquam dictator, præposito in urbe L. Papirio Crasso magistro equitum, Q. Fabio vetito quicquam pro magistratu agere, in castra rediit; neque civibus satis lætus adventus ejus fuit, nec hostibus quicquam attulit terroris. namque postero die, seu ignari venisse dictatorem, seu, adesset an abesset, parvi facientes, instructa acie ad castra accesseCeterum tantum momenti in uno viro L. Papirio fuit, ut, si ducis consilia favor subsecutus militum foret, debellari stria male eo die cum Samnitibus potuisse, pro haud dubio habitum sit: pugnant. ita instruxit aciem loco, ac subsidiis; ita omni arte bellica firmavit. cessatum a milite, ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, impedita victoria est. Plures Samnitium cecidere: plures Romani vulnerati sunt. Sensit peritus dux, quæ res victoriæ obstaret: temperandum ingenium suum esse, et severitatem miscendam 68 comitati. Itaque adhibitis comior fa- legatis ipse 69 circum saucios milites inserens in tentoria caput, singulos ut sese haberent rogitans, curam eorum nominatim legatis, tribunisque, et 70 præfectis demandabat. Rem per se popularem ita dexter egit, ut, medendis corporibus, animi multo prius militum imperatori reconciliarentur; nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit, quam quod grato animo ea cura accepta est. Refecto exercitu, cum hoste congressus, haud dubia spe sua militumque, ita fudit fugavitque Samnites Samnites, ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit. Incessit deinde, qua duxit prædæ spes, victor exercitus perlustravitque hostium agros, nulla arma, nullam vim nec apertam, nec insidiis expertus. Addebat alacritatem, quod dictator prædam omnem edixerat militibus: nec ira magis publica, quam privatum compendium in hostem acuebat. His cladibus subacti Samnites, pacem ab dictatore petiere: cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus, et annuum stipendium darent, quum ire ad senatum jussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius ejus fidei virtutique causam suam commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.

vincit.

U. C. 431.

XXXVII. Dictator triumphans urbem est ingressus: et, A. C. 321. quum se dictatura abdicare vellet, jussu Patrum, priusquam C. Sulpicio II. Q.. abdicaret, consules creavit C. Sulpicium Longum iterum, milio Coss. Q. Æmilium Cerretanum. Samnites, infecta pace, quia de conditionibus agebatur, inducias annuas ab urbe retulerunt.

68 Comitati] Mallet Gronovius: comitute.

69 Circum saucios milites] Omnes saucios milites ex ordine circumiens.

70 Præfectis] Præfectis sociorum. Hi erant numero, jure, et potestate tribunis militum pares, et eadem omnia in socios usurpabant, quæ isti in cives.

nec carum ipsarum sancta fides fuit: adeo, postquam Papi- U. C. 431. rium abisse magistratu nunciatum est, arrecti ad bellandum A. C. 321. animi sunt. C. Sulpicio, Quinto Emilio consulibus, (Aulium quidam annales habent) ad defectionem Samnitium, Apulum novum bellum accessit. Utroque exercitus missi: Sulpicio Samnites, Apuli Emilio sorte evenerunt. Sunt qui non ipsis Apulis bellum illatum, sed socios ejus gentis populos ab Samnitium vi atque injuriis defensos scribant. Ceterum fortuna Samnitium vix a seipsis eo tempore propulsantium bellum, propius ut sit vero facit, non Apulis ab Samnitibus arma illata, sed cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse. Nec tamen res ulla memorabilis acta: ager Apulus, Samniumque evastatum: hostes nec hic, nec illic inventi. Romæ nocturnus terror ita ex somno trepidam repente civitatem excivit, ut Capitolium atque arx, moniaque et portæ, plena armatorum fuerint. et quum concursatum, conclamatumque ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor, nec causa terroris comparuit. Eodem anno de Tusculanis Judicium Flavia rogatione populi fuit judicium. M. Flavius tribunus de Tuscu plebis tulit ad populum, ut 71 in Tusculanos animadverteretur, quorum eorum ope ac consilio Veliterni Privernatesque populo Romano bellum fecissent. Populus Tusculanus cum conjugibus ac liberis Romam venit: ea multitudo veste mutata, et 72 specie reorum, tribus circuit, genibus se omnium advolvens. Plus itaque misericordia ad pœnæ veniam impetrandam, quam causa ad crimen purgandum valuit. omnes, præter Polliam, antiquarunt legem. Polliæ sententia fuit, puberes verberatos necari, conjuges liberosque sub corona lege belli venire: memoriamque ejus iræ Tusculanis, in pœnæ tam atrocis auctores, mansisse ad patrum ætatem constat, nec quemquam ferme ex Pollia tribu candidatum 73 Papiriam ferre solitum.

Tribus

lanis.

XXXVIII. Insequenti anno Q. Fabio, L. Fulvio consuli- U. C. 432. bus, A. Cornelius Arvina dictator, et M. Fabius Ambustus A. C. 320. Q. Fabio, magister equitum, metu gravioris in Samnio belli, (conducta L. Fulvio enim pretio a finitimis juventus dicebatur) intentiore delectu Coss. habito, egregium exercitum adversus Samnites duxerunt. lius dictaCastra in hostico incuriose ita posita, tanquam procul abesset tor.

71 In Tusculanos....quorum eorum] In Tusculanos, non omnes quidem, sed in illos eorum, sive ex eis, quorum ope ac consilio..Solennis erat formula, qui eorum. Exempla vide apud nostrum xxiii. 25. et xxvi. 34. Porro Tusculani rebellaverant cum ceteris Latinis: ac rebellionis pœnam pauci auctores sustinuerant Vid. supra e. 14. Nihil de iis postea ad

hoc usque tempus Livius habet. Sed il
los circa hæc tempora rursus rebellasse
colligitur ex Plinio, vii. c. 43.

72 Specie reorum] Vid. not. ad vi.
17. supra.

73 Papiriam ferre] Tribus Papiriæ suffragium ferre, sive impetrare. In Papiriam nempe tribum Tusculani recepti plurimum in ea poterant.

A. Corne

quit.

U. C. 432. hostis: quum subito advenere Samnitium legiones, tanta feA. C. 320. rocia, ut vallum usque ad stationem Romanam inferrent. Nocte ca- Nox jam appetebat: id prohibuit munimenta adoriri. nec stra relin- dissimulabant orta luce postero die facturos. Dictator ubi propiorem spe dimicationem vidit, ne militum virtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis, qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit: nec tamen fallere, propter propinquitatem castrorum, potuit. Eques extemplo insecutus ita institit agmini, ut, donec lucesceret, prælio abstineret. ne pedestres quidem copiæ ante lucem castris egressæ. Eques luce demum ausus incursare in hostem, carpendo novissimos, premendoque iniquis ad transitum locis, agmen detinuit. interim pedes equitem assecutus, et totis jam copiis Samnis urgebat. Tum dictator, postquam sine magno incommodo progredi non poterat, eum ipsum in quo constiterat locum, castris dimetari jussit. 74 id vero, circumfuso undique equitatu, ut vallum peteretur, opusque inciperet, fieri non poterat. Itaque, ubi neque eundi neque manendi copiam esse videt, instruit aciem, impedimentis ex agmine remotis. Instruunt contra et hostes, et animis et viribus pares, auxerat id maxime animos, quod ignari 75 loco iniquo non hosti cessum, velut fugientes ac territos terribiles ipsi secuti fuerant. Id aliquamdiu æquavit pugnam, jam pridem desueto Prælium Samnite clamorem Romani exercitus pati. At hercule illo atrox com- die ab hora diei tertia ad octavam ita anceps dicitur certamen

mittitur.

stetisse, ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit, neque signa promota loco retrove recepta, neque recursum ab ulla sit parte. In suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, 76 sine respiratione ac respectu pugnabant. fremitus æqualis, tenorque idem pugnæ 77 in defatigationem ultimam aut noctem spectabat. Jam viris vires, jam ferro sua vis, jam consilia ducibus deerant, quum subito Samnitium equites, quum, turma una longius provecta, accepissent impedimenta Romanorum procul ab armatis sine præsidio, sine munimento stare, aviditate prædæ impetum faciunt. Quod ubi dictatori trepidus nuncius attulit; Sine modo, inquit, sese præda præpediant. alii deinde super alios, diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur. Tum magistro equi

74 Id vero] Id vero, nempe ut peterentur ligna ad struendum vallum, fieri non poterat ob circumfusum undique equitatum hostilem.

75 Loco iniquo non hosti cessum] Ideo cessisse Romanos, quod in loco iniquo essent, non quod hostem timerent.

76 Sine... respectu] Ita ut nemo respectaret, id est, retrorsum caput oculosque flecteret.

77 In defatigationem ultimam aut noctem spectabat] Eo rem adducere videbatur, ut certamen dirimi non posset, nisi aut defatigatione ultima, aut nocte.

tum accito, Vides tu, inquit, M. Fabi, ab hostium equite omis- U. C. 432. sam pugnam? hærent impediti impedimentis nostris. Aggre- A. C. 320. dere: quod inter prædandum omni multitudini evenit, dissipatos, raros equis insidentes, raros quibus ferrum in manu sit, invenies: equosque dum præda onerant, cæde inermes, cruentamque illis prædam redde. Mihi legiones peditumque pugna curæ erunt: penes te equestre sit decus.

XXXIX. Equitum acies, qualis quæ esse instructissima Vincuntur potest, invecta in dissipatos impeditosque hostes, cæde omnia Samnites. replet. inter sarcinas omissas repente objacentes pedibus fugientium, consternatorumque equorum, neque pugnæ, neque fugæ satis potentes, cæduntur. Tum, deleto prope equitatu hostium, M. Fabius circumductis paululum alis, ab tergo pedestrem aciem adoritur. clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos, turbataque signa, et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos 78 principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare. Novato clamore, signa inferuntur: et, quidquid progrediebantur, magis magisque turbatos hostes cernebant. Eques ipse jam primis erat in conspectu et Cornelius, respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod voce poterat, monstrabat vexilla se suorum parmasque cernere equitum. Quod ubi auditum simulque visum est, adeo repente laboris, per diem pene totum tolerati, vulnerumque obliti sunt, ut haud secus quam si tum integri e castris signum pugnæ accepissent, concitaverint se in hostem. nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum, peditumque vim potuit: partim in medio cæsi, partim in fugam dissipati sunt. Pedes restantes ac circumventos cecidit: ab equite fugientium strages est facta: inter quos et ipse imperator cecidit. Hoc demum Pacem prælium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis erant. fremerent, minime id quidem mirum esse, si impio bello, et contra foedus suscepto, infestioribus merito diis quam hominibus, nihil prospere agerent. Expiandum id bellum magna mercede, luendumque esse. 79 id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum, an omnium innoxio præbeant sanguine. Audebantque jam quidam nominare auctores armorum. Unum maxime nomen, per consensum clamantium, Brutuli Papii exaudiebatur. vir nobilis potensque erat, haud dubie proximarum induciarum ruptor. De eo coacti referre prætores decretum

78 Principes... ordinum] Præcipuos ordinum ductores, primores centurionum. 79 Id referre tantum] Hoc unum interesse, differre; hanc unam optionem

dari, utrum noxio paucorum, an omni-
um innoxio sanguine poenas luant. Sic
xxviii. 19. Ubi quisque mortem oppeteret,
id referre.

136

T. LIVII LIB. VIII. CAP. 40.

U. C. 432. fecerunt, Ut Brutulus Papius Romanis dederetur: et cum co A. C. 320. præda omnis Romana captivique ut Romam mitterentur, quæque res per feciales ex foedere repetita essent, secundum jus fasque restituerentur. Feciales Romam, ut censuerunt, missi, et corpus Brutuli exanime: ipse morte voluntaria ignominiæ se ac supplicio subtraxit. Placuit cum corpore bona quoque ejus Negant dedi. Nihil tamen earum rerum, præter captivos ac si qua Romani. cognita ex præda sunt, acceptum est: ceterarum rerum irrita fuit deditio. dictator ex senatusconsulto triumphavit.

XL. Hoc bellum a consulibus bellatum quidam auctores sunt, eosque de Samnitibus triumphasse: Fabium etiam in Apuliam processisse, atque inde magnas prædas egisse. Nec discrepat, quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit. id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an, ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius prætor gravi morbo forte implicitus erat, 80 signum mittendis quadrigis daret, functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio, se dictatura abdicaret: nec facile est aut rem rei, aut auctorem auctori præferre. Vitiatam memoriam funebribus laudibus reor, falsisque imaginum titulis, dum familia ad se quæque famam rerum gestarum honorumque fallente mendacio trahunt. Inde certe et singulorum gesta, et publica monimenta rerum confusa. Nec quisquam æqualis temporibus illis scriptor exstat, quo satis

certo auctore stetur.

80 Signum mittendis quadrigis] Signum, quo dato quadriga e carceribus emissæ

corriperent Circi spatia. Hoc munere fungitur consul l. xlv. c. 1. infra.

« IndietroContinua »