Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 382.

U. C. 370. 40. fidem moliri cœpit: acriores quippe æris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur, sed 41 nervo ac vinculis corpus liberum territent. Et erat æris alieni magna vis, re damnosissima etiam divitibus, ædificando contracta. Bellum itaque Volscum, grave per se, oneratum Latinorum atque Hernicorum defectione, in speciem causæ jactatum, ut major potestas quæreretur. Sed 42 nova consilia Manlii magis compulere senatum ad dictatorem creandum. Creatus A. Corne- A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T. Quintium dictator. Capitolinum.

lius Cossus

XII. Dictator, etsi majorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum opus erat, seu victoria triumphoque dictaturæ ipsi vires se additurum ratus, delectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis exercitum indictum audierat, pergit. Non dubito, præter satietatem, tot jam libris assidua bella cum Volscis gesta legentibus, illud quoque succursurum, (quod mihi percensenti propiores temUnde Vol-poribus harum rerum auctores miraculo fuit) unde toties victis seis et E-Volscis et quis suffecerint milites. quod quum ab antiquis victis suffe. tacitum prætermissumque sit, cujus tandem ego rei præter opicerint mili- nionem, quæ sua cuique conjectanti esse potest, auctor sim?

quis toties

tes.

Simile veri est, aut intervallis bellorum, sicut nunc in delectibus fit Romanis, alia atque alia subole juniorum ad bella instauranda toties usos esse: aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, quanquam eadem semper gens bellum intulerit aut innumerabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse locis, 15 quæ nunc, vix seminario exiguo militum relicto, servitia Romana ab solitudine vindicant. Ingens certe, (quod inter omnes auctores convenit) quanquam nuper Camilli ductu atque auspicio accisæ res erant, Volscorum exercitus fuit. ad hoc Latini Hernicique accesserant, et Circeiensium quidam, et coloni etiam a Velitris. Romanus dictator, castris eo die positis, postero quum auspicato prodisset, hostiaque cæsa pacem deum adorasset; lætus ad milites, jam arma ad 44 propositum pugnæ signum, sicut edictum erat, Dictatoris luce prima capientes processit: Nostra victoria est, milites, inquit, si quid dii vatesque eorum in futurum vident. itaque, ut

oratio ad

milites.

40 Fidem moliri] Labefactare creditarum pecuniarum jura, solutionisque necessitatem.

41 Nervo] Nervus est vinculi lignei genus, in quod pedes arctabantur. In nervum ac vincula conjiciebantur debitores a creditoribus suis, si illis addicti a judice fuissent.

42 Nova consilia] Consilia novanda

rum rerum.

43 Que nunc .. ... servitia] Quæ nunc id solum vetat deserta ac sole esse, quod ea servi Romanorum frequentent.

44 Propositum pugnæ signum] Signum illud erat sagum coccineum, quod supra prætorium, sive tabernaculum imperatoris, expandebatur. Plut. in Fab.

ne

A. C. 382.

decet certa spei plenos, et cum imparibus manus conserturos, U. C. 370, pilis ante pedes positis, gladiis tantum dextras armemus. procurri quidem ab acie velim, sed obnixos vos stabili gradu impetum hostium excipere. Ubi illi vana injecerint missilia, et effusi stantibus vobis se intulerint, tum micent gladii, et veniat in mentem unicuique, deos esse, qui Romanum adjuvent; deos, qui secundis avibus in prælium miserint. Tu, T. Quinti, equitem intentus ad primum initium moti certaminis teneas. ubi hærere jam aciem collato pede videris, tum terrorem equestrem occupatis alio pavore infer, invectusque ordines pugnantium dissipa. Sic eques, sic pedes, ut præceperat, pugnant: nec dux legiones, nec fortuna fefellit ducem.

sci.

XIII. Multitudo hostium 45 nulli rei præterquam numero Victi Volfreta, et oculis utramque metiens aciem, temere prælium iniit, temere omisit. Clamore tantum, missilibusque telis, et primo pugnæ impetu ferox, gladios, et collatum pedem, et vultum hostis ardore animi micantem ferre non potuit. Impulsa frons prima, et trepidatio subsidiis illata. et suum terrorem intulit eques: rupti inde multis locis ordines, motaque omnia, et fluctuanti similis acies erat. deinde, postquam cadentibus primis, jam ad se quisque perventuram cædem cernebat, terga vertunt. Instare Romanus: et, donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit: postquam jactari arma passim, fugaque per agros spargi aciem hostium animadversum est; tum equitum turmæ emissæ, 46 dato signo, ne in singulorum morando cæde spatium ad evadendum interim multitudini darent. satis esse missilibus ac terrore impediri cursum, obequitandoque agmen teneri, dum assequi pedes et 47 justa cæde conficere hostem posset. Fugæ sequendique non ante noctem finis fuit: capta quoque ac direpta eodem die castra Volscorum, prædaque omnis, præter libera corpora, militi concessa est. Pars maxima captivorum ex Latinis atque Hernicis fuit: nec hominum de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam juventutis inventi; 48 manifesta fides, publica ope Volscos hostes adjutos. Circeiensium quoque quidam cogniti, et coloni a Velitris: Romamque omnes missi, percunctantibus primoribus Patrum, eadem, quæ dictatori, defectionem sui quisque populi haud perplexe indicavere.

XIV. Dictator exercitum in stativis tenebat, minime dubius bellum cum his populis Patres jussuros: quum major

45 Nulli rei...freta] Rescribi jubet Gronovius, nulla rẻ.

46 Dato signo] Vid. not. 27. ad c. 36. 1. v. et 3. ad ii. 20.

47 Justa cæde] Plena cæde, quæ non

carperet hostem, sed conficeret. Vid.
not. 25. ad i. 4.

48 Manifesta fides] Quod manifestum
argumentum erat.

U. C. 370. domi exorta moles coegit acciri Romam eum, gliscente in A. C. 382. dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat. seditio. non enim jam orationes modo Manlii, sed facta popularia in

Manliana

speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent, 49 intuenda

Centurionem, nobilem militaribus factis, 50 judicatum pecuniæ quum duci vidisset, medio foro cum caterva sua accurrit, et manum injecit: vociferatusque de superbia Patrum, ac crudelitate fœneratorum, et miseriis plebis, virtutibus ejus viri fortunaque, Tum vero ego, inquit, nequicquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem commilitonemque meum, tanquam Gallis victoribus captum, 51 in servitutem ac vincula duci videam. Inde rem creditori palam populo solvit, 52 libraque et ære liberatum emittit, deos atque homines obtestantem, ut M. Manlio liberatori suo, parenti plebis Romanæ, gratiam referant. Acceptus extemplo in tumultuosam turbam, et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Veienti, Gallico, aliisque deinceps bellis, ostentans. Se militantem, se restituentem eversos penates, 53 multiplici jám sorte exsoluta, mergentibus semper sortem usuris, obrutum fœnore esse. Videre lucem, forum, civium ora, M. Manlii opera: omnia parentum beneficia ab illo se habere: illi devovere corporis, vitæque, ac sanguinis quod supersit. quodcunque sibi cum patria, penatibus publicis ac privatis juris fuerit, id cum uno homine esse. His vocibus instincta plebes quum jam unius hominis esset, addita alia commotioris ad omnia turbanda consilii res. Fundum

49 Intuenda] Lege cum Gronovio in. tuenti: id est, si quis intueretur, qua mente fierent.

50 Judicatum pecunia] Pecuniæ creditæ, nec solutæ nomine damnatum. Judicatis autem pecuniæ triginta dies dabantur, conquirendæ pecuniæ causa quam dissolverent. Quibus elapsis, nisi dissolverant, addicebantur creditori. Quum igitur hic centurio statim duci dicatur, intelligendum est eum non modo judicatum, sed etiam addictum fuisse.

51 In servitutem ac vincula duci] Addictus creditori debitor sexaginta dies habebatur in vinculis. Ac, nisi interea pactus foret, capite pœnas dabat, aut trans Tiberim peregre venum ibat.

52 Libra... et ære liberatum emittit] Ex iis quæ supra annotavimus, patet magnam in nexos creditoribus fuisse potestatem, nec herili absimilem. Ut igitur liberaretur ille centurio pecuniæ judicatus, mancipationem quamdam fieri oportebat, qua suum in debitoris corpus dominium creditor in Manlium transferret, qui eum deinde emitteret, sive manamit

teret. Optimo autem et plenissimo jure dominium in accipientem transfereba. tur, quum per æs et libram venditio fieret, hoc nimirum ritu. Aderat libripens, qui libram tenebat manu: aderant quinque testes, cives Romani, puberes. Emptor nummum æreum tenens, ita dicebat: Hunc ego hominem ex jure Quiritium meum esse aio, isque mihi emptus est hoc ære æneaque libra. Deinde æreo nummo percutiebat libram, indeque æs ei dabat, a quo mancipio accipiebat, quasi pretii loco. Hæc autem consuetudo inde ducta erat, quod veteres Ro mani, quum nondum æs signatum haberent, posteaque etiam quum assibus libralibus uterentur, appendebant æs, non numerabant.

53 Multiplici jam sorte] Exsoluta jam per usuras ea pecuniæ summa, quæ multis partibus exsuperaret sortem, sive id quod debiti caput erat usuris sese semper supra sortem quodammodo coacervantibus, eamque quasi deprimentibus, ac vetantibus emergere.

A. C. 382.

in Veienti, caput patrimonii, 54 subjecit præconi: Ne quem U. C. 370. vestrum, inquit, Quirites, donec quicquam in re mea supererit, judicatum addictumve duci patiar. Id vero ita accendit animos, ut per omne fas ac nefas secuturi vindicem libertatis viderentur. Ad hoc domi, concionantis in modum, sermones pleni criminum in Patres: inter quos 55 quum, omisso discrimine, vera an vana jaceret, 56 thesauros Gallici auri occultari a Patribus jecit: nec jam possidendis publicis agris contentos esse, nisi pecuniam quoque publicam avertant. Ea res si palam fiat, exsolvi plebem ære alieno posse. Quæ ubi objecta spes est, enimvero indignum facinus videri, quum conferendum ad redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, 57 tributo collationem factam: idem aurum ex hostibus captum in paucorum prædam cessisse. Itaque 58 exsequebantur quærendo ubi tantæ rei furtum occultaretur: differenteque, et tempore suo se indicaturum dicente, ceteris omissis, eo versæ erant omnium curæ: apparebatque nec veri indicii gratiam mediam, nec falsi offensionem fore.

citus.

XV. Ita suspensis rebus dictator accitus ab exercitu, in Dictator in urbem venit. postero die senatu habito, quum satis periclita- urbem actus voluntates hominum, discedere senatum ab se vetuisset; stipatus ea multitudine, sella in comitio posita, viatorem ad M. Manlium misit: qui dictatoris jussu vocatus, quum si- Manliura gnum suis dedisset adesse certamen, agmine ingenti ad tri- vocat. bunal venit. Hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, velut in acie constiterant. Tum dictator, silentio facto, Utinam, inquit, mihi Patribusque Romanis ita de ceteris rebus cum plebe conveniat, quemadmodum quod ad te attinet, eamque rem, quam de te sum quæsiturus, conventurum satis confido. Spem factam a te civitati video, 59 fide incolumi, ex thesauris Gallicis, quos primores Patrum occultent, creditum solvi posse. Cui ego rei tantum abest ut impedimento sim, ut contra te, M. Manli, adhorter, liberes fœnore plebem Romanam, et istos incubantes publicis thesauris ex præda clandestina evolvas

54 Subjecit præconi] Præconis voce venalem proponi jussit.

55 Quum, omisso discrimine] Quum ja. ceret multa, omisso discrimine, vera an vana, supple, jaceret. Omisit Livius vocem multa, vel aliam aliquam similem, ob eam causam, quod hæ voces vera an vana vicinæ sunt verbo jaceret, a quo et ipsæ reguntur.

56 Thesauros Gallici auri] Fortasse huic criminationi ansam præbuerat anrum quod Gallis ereptum erat, sub Jovis sella positum qua de re vid. supra v. 50. Id enim valgo notum non fuisse,

admodum verisimile est, sed primores
Patrum rem inter se silentio pressisse.
Unde liberior dabatur Manlio facultas
arguendi Patres illud aurum in suain
prædam vertisse.

57 Tributo collationem factam] Supra
v. 50. scripsit Livius a matronis collatum
aurum, ut summa pactæ mercedis Gallis
confieret; nulla tributi mentione facta.
58 Exsequebantur] Vid. not. 75. ad
iii. 20.

59 Fide incolumi] Ita ut creditores nihil ex eo, quod mutuum dedissent, amitterent,

V. C. 370. Quod nisi facis, sive ut et ipse in parte prædæ sis, sive quía A. C. 382. vanum indicium est; in vincula te duci jubebo, nec diutius patiar

a te multitudinem fallaci spe concitari. Ad ea Manlius, Nec se fefellisse, ait, non adversus Volscos toties hostes, quoties Patribus expediat, nec adversus Latinos Hernicosque, quos falsis criminibus in arma agant, sed adversus se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse. Jam, omisso bello, quod simulatum sit, in se impetum fieri: jam dictatorem profiteri patrocinium foeneratorum adversus plebem: jam sibi ex favore multitudinis crimen et perniciem quæri. Offendit, inquit, te, A. Corneli, vosque Patres Conscripti, circumfusa turba lateri meo. Quin eam diducitis a me singuli vestris beneficiis, 61 intercedendo, eximendo de nervo cives vestros, prohibendo judicatos addictosque duci; ex eo quod affluit opibus vestris, sustinendo necessitates aliorum? Sed quid ego vos, de vestro impendatis, hortor? 61 Sortem aliam ferte, de capite deducite quod usuris pernumeratum est: jam nihilo mea turba, quam ullius, conspectior erit. At enim, quid ita solus ego civium curam ago? Nihilo magis, quod respondeam, habeo, quam si quæras, quid ita solus Capitolium arcemque servaverim. Et tum universis, quam potui, opem tuli, et nunc singulis feram. Nam quod ad thesauros Gallicos attinet. rem suapte natura facilem, difficilem interrogatio facit. Cur enim quæritis quod scitis? cur quod in sinu vestro est, excuti jubetis potius, quam ponatis? nisi aliqua fraus subest. Quo magis argui præstigias jubetis vestras, eo plus vereor 62 ne abstuleritis observantibus etiam oculos. Itaque non ego, vobis ut indicem prædas vestras, sed vos id cogendi estis, ut in medium proferatis.

XVI. Quum mittere ambages dictator juberet, et aut 63 peragere verum indicium cogeret, aut fateri facinus insimulati falso crimine senatus, 64 oblatæque vani furti invidiæ; negantem arbitrio inimicorum se locuturum, in vincula duci jussit. Arreptus a viatore, Jupiter, inquit, optime maxime, Junoque Regina, ac Minerva, ceterique dii deæque qui Capito

60 Intercedendo] Spondendo, fidejubendo. Sic Cic. secunda Phil. n. 45. Tantum enim se pro te intercessisse.

61 Sortem aliam ferte] Hæc verba lucem a proxime sequentibus mutuantur. Si enimi de capite deduxeris, quod usuris pernumeratum est, sors alia erit; tanto nempe minor, quantum usuris solutum fuerit. Multi libri habent sortem aliquam quod interpretatur Gronovius, sorte tandem aliqua contenti estote, nec eam renovate semper auatocismis, addendo ad sortem usuras non expensas.

62 Ne abstuleritis observantibus etiam

oculos] Ne tanta arte furta vestra occultetis, ut fallatis oculos etiam eorum, qui rem diligentius observare veliut. Auferre oculos proprie dicitur de præstigiatoribus, qui fallunt oculos spectantium. Bene igitur hoc verbo utitur Livius, quum supra præstigiarum mentionem fecerit.

63 Peragere verum indicium] Absolvere cœptum indicium, idque verum probare.

64 Oblataque vapi furti invidiæ] Et vocati invidiam senatus vana et nullis argumentis nixa furti criminatione.

« IndietroContinua »