Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 382.

missus.

lium arcemque incolitis, siccine vestrum militem ac præsidem sini- U. C. 370. tis vexari ab inimicis? Hæc dextra, qua Gallos fudi a delubris vestris, jam in vinculis et catenis erit? Nullius nec oculi, nec aures indignitatem ferebant. Sed 65 invicta sibi quædam patientissima justi imperii civitas fecerat: nec adversus dictatoriam vim aut tribuni plebis, aut ipsa plebs, attollere oculos aut hiscere audebant. Conjecto in carcerem Manlio, satis con- Manlius in stat magnam partem plebis vestem mutasse, multos mortales carcerem capillum ac 66 barbam promisisse, obversatamque vestibulo carceris moestam turbam. Dictator de Volscis triumphavit : invidiæque magis triumphus quam gloriæ fuit. quippe domi, non militiæ, partum eum; actumque de cive, non de hoste, fremebant: unum defuisse tantum superbiæ, quod non M. Manlius ante currum sit ductus. Jamque haud procul seditione res erat: cujus leniendæ causa, postulante nullo, largitor voluntarius repente senatus factus, 67 Satricum coloniam duo millia civium Romanorum deduci jussit: bina jugera et semisses agri assignati. Quod quum et parvum, et paucis datum, et mercedem esse prodendi M. Manlii interpretarentur, remedio irritatur seditio. Et jam magis insignis sordibus 68 et facie reorum turba Manliana erat: amotusque post triumphum abdicatione dictaturæ terror et linguam et animos liberaverat hominum.

tudinem

XVII. Audiebantur itaque propalam voces exprobrantium Querelæ multitudini, quod defensores suos in præcipitem semper locum ad multifavore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat. Sic de prodito Sp. Cassium in agros plebem vocantem, sic Sp. Mælium ab ore Manlio. civium famem suis impensis propulsantem, oppressos: sic M. Manlium, mersam et obrutam fœnore partem civitatis in libertatem ac lucem extrahentem, proditum inimicis. Saginare plebem populares suos, ut jugulentur. Hoccine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit vir consularis? Fingerent mentitum ante, atque ideo non habuisse quod tum responderet: cui servo unquen mendacii pœnam vincula fuisse? Non obversatam esse memoriam noctis illius, quæ pene ultima atque æterna nomini Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum, per 69 Tarpeiam rupem scandentis? non ipsius M. Manlii,

65 Invicta sibi quædam ... fecerat] Ita verebatur quædam imperia, ut eorum vim sibi ipsa invictani faceret.

66 Barbam promisisse] Non radebant quidem barbam veteres Romani, teste ipso Livio, supra v. 41. sed tamen eam attondere aliquatenus et componere soliti erant; in luctu neglectam promissamque fluere sinebant. Vid. supra ii. 23.

VOL. I. P. II.

67 Satricum] Lege Sutrium.

68 Et facie reorum] Et habitu mœsto, sordidato, squalido, qualis reorum esse solebat. Livius infra viii. 37. eodem se nsu eademque forma dixit specie reorum.

69 Turpeiam rupem] Saxum Capitolini montis, cui nomen a Tarpeia virgine, quæ ibi sepulta erat. Vid. Plut. in Rom.

U. C. 370. qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis, ipso pene A. C. 382. Jove erepto ex hostium manibus, vidissent? Selibrisne farris gratiam servatori patriæ relatam? et, quem prope cœlestem, cognomine certe Capitolino Jovi parem fecerint, eum pati vinctum in carcere, in tenebris, obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam! Adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse; nullam opem in tam multis uni esse. Jam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur, refracturosque carcerem minabantur: quum remisso eo quod erepturi erant, ex senatusconsulto Manlius e Manlius vinculis liberatur. quo facto non seditio finita, sed dux seditioni datus est. Per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul 70 colonis Circeiensibus, et a Velitris, purgantibus se Volsci crimine belli, captivosque repetentibus, ut suis legibus in eos animadverterent, tristia responsa reddita: tristiora colonis, quod cives Romani patriæ oppugnandæ nefanda consilia iniissent. Non negatum itaque tantum de captivis; sed, quo ab sociis tamen temperaverant, denunciatum senatus verbis, facesserent propere ex urbe, ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis jus, externo non civi comparatum, tegeret.

carcere

educitur.

71 in

XVIII. Recrudescente Manliana seditione, sub exitu anni comitia habita, creatique tribuni militum consulari potestate U. C. $71. ex Patribus Ser. Cornelius Maluginensis tertium, P. Valerius A. C. 381. Potitus iterum, 72 M. Furius Camillus quintum, Ser. Sulpinelio III. cius Rufus iterum, C. Papirius Crassus, T. Quintius Cincin

Ser. Cor

&c. Tr.

Mil.

[ocr errors]

natus secundum. Cujus principio anni, et Patribus et plebi peropportune externa pax data: plebi, quod non avocata delectu spem cepit, dum tam potentem haberet ducem, fœnoris expugnandi: Patribus, ne quo externo terrore avocarentur animi ab sanandis domesticis malis. Igitur quum pars utraque acrior aliquanto coorta esset, 73 jam in propinquum certamen aderat: et Manlius, advocata domum plebe, cum principibus novandarum rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior aliquanto animorum irarumque, quam antea fuerat. Iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto: spiritus dabat, quod nec ausus esset idem in se dictator, quod in Sp. Mælio Cincinnatus Quintius fecisset; et vinculorum suorum invidiam non dictator modo abdi

70 Colonis Circeiensibus, et a Velitris] Circeiensibus et Veliternis. Eodem modo locutus est supra Livius, hoc ipso libro, c. 12. et coloni etiam a Velitris, et rursum c. 13.

71 In quo ab socüs tamen temperaverant] Quibus verbis minisque erga socios, Latinos Herpicosque, licet noxios et jure increpitos, tamen abstinuerant.

72 M. Furius Camillus quintum] Lege

sextum.

73 Jam in propinquum certamen aderat : et Manlius] In propinquum tempus. Sed melius videretur, resectis tribus vocibus parum necessariis, legere cum Gronovio : Quum pars utraque acrior aliquanto coorta esset in propinquum certamen, Manlius.

ditiosa

cando dictaturam fugisset, sed ne senatus quidem sustinere U. C. 371; potuisset. His simul inflatus exacerbatusque, jam per se ac- A. C. 381. censos incitabat plebis animos; Quousque tandem ignorabitis Oratio sevires vestras, quas natura ne belluas quidem ignorare voluit? Manlii. Numerate saltem quot ipsi sitis, quot adversarios habeatis. Si singuli singulos aggressuri essetis, tamen acrius crederem vos pro libertate, quam illos pro dominatione certaturos. 74 Quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, tot nunc adversus unum hostem eritis. Östendite modo bellum; pacem habebitis. Videant vos paratos ad vim; jus ipsi remittent. Audendum est aliquid universis, aut omnia singulis patienda, Quousque me circumspectabitis? Ego quidem nulli vestrum deero. ne fortuna mea desit, videte. Ipse vindex vester, ubi visum inimicis est, nullus repente sui: et vidistis in vincula duci universi eum, qui a singulis vobis vincula depuleram. Quid sperem, si plus in me au deant inimici? an exitum Cassii Mæliique exspectem? Bene facitis, quod abominamini : dii prohibebunt hæc. sed nunquam propter me de coelo descendent. Vobis dent mentem oportet, ut prohibeatis: sicut mihi dederunt armato togatoque, ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem civibus. Tam parvus animus tanti populi est, 75 ut semper vobis auxilium adversus inimicos satis sit; nec ullum, nisi quatenus imperari vobis sinatis, certamen adversus Patres noritis? Nec hoc natura insitum vobis est, sed usu possidemini. Cur enim adversus externos tantum animorum geritis, ut imperare illis æ quum censeatis? Quia consuestis cum eis pro imperio certare ; adversus hos tentare magis, quam tueri libertatem. Tamen, qualescunque duces habuistis, qualescunque ipsi fuistis, omnia adhuc, quantacunque petistis, obtinuistis, seu vi, seu fortuna vestra. Tempus est jam majora conari. Experimini modo et vestram felicitatem, et me (ut spero) feliciter expertum. Minore negotio, qui imperet Patribus, imponetis, quam, qui resisterent imperantibus, imposuistis. Solo æquandæ sunt dictatura consulatusque, ut caput attollere Romana plebes possit. Proinde adeste, prohibete jus de pecuniis dici. Ego me patronum profiteor plebis, quod mihi cura mea et fides nomen induit. Vos si quo insigni magis imperii honorisve nomine vestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea quæ vultis. Inde de regno agendi ortum initium dicitur: sed nec cum quibus, nec quem ad finem consilia pervenerint, sat planum traditur.

74 Quot enim] Ante hæc verba sup. pleri opus est ex sensu integrum orationis meinbrum, quale esset hoc: sed longe aliter res se habet: longe alia vobis dimicandi conditio proposita est. Quot enim....

75 Ut semper vobis auxilium] Ut nihil

aliud desideretis adversus inimicos, quam
auxilium, quo a vobis eorum vim et in-
jurias arceatis, nec unquam adversus Pa-
tres certetis, nisi de terminis illorum in
vos imperio statuendis: quum hoc vobis
potius propositum esse debeat, ut ipsi il-
lis imperetis.

U. C. 371.

XIX. At in parte altera senatus de 76 secessione, in doA. C. 381. mum privatam, plebis, forte etiam in arce positam, 77 et imSenatus de minenti mole libertati, agitat. Magna pars vociferantur, Sercoercendo vilio Ahala opus esse, qui non in vincula duci jubendo irritet Manlio a- publicum hostem, sed unius jactura civis finiat intestinum bel

gitat.

Manlio

lum. Decurritur ad leniorem verbis sententiam, vim tamen eamdem habentem; 78 Ut videant magistratus, ne quid ex perniciosis consiliis M. Manlii respublica detrimenti capiat. Tum tribuni consulari potestate, tribunique plebei (79 nam et quia eundem et suæ potestatis, quem libertatis omnium finem cernebant, Patrum auctoritati se dediderant) hi tum omnes, quid opus facto sit, consultant. Quum præter vim et cædem nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis fore appareret; tum M. Mænius et Q. Publilius tribuni plebis, Quid Patrum et plebis certamen facimus, quod civitatis esse adversus unum pestiferum civem debet? Quid cum plebe aggredimur eum, quem per ipsam plebem tutius aggredi est, ut suis ipse oneratus viribus ruat? Diem dicere ei, nobis in animo est. nihil minus populare quam regnum est. Simul multitudo illa non secum certari viderint, et ex 80 advocatis judices facti erunt, et accusatores de plebe, patricium reum intuebuntur, et regni crimen in medio ; nulli magis, quam libertati favebunt suæ.

XX. Approbantibus cunctis, diem Manlio dicunt. quod dies dicitur ubi est factum, primo commota plebs est, utique postquam a Tr. Pl. sordidatum reum viderunt, nec cum eo non modo Patrum

quemquam, sed ne cognatos quidem aut affines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios: quod ad eum diem nunquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et proximi vestem mutarent. Appio Claudio in vincula ducto, C. Claudium inimicum, Claudiamque omnem gentem sordidatam fuisse. consensu opprimi popularem virum, quod primus a Patribus ad plebem defecisset. Quum dies venit, quæ, præter cœtus multitudinis, seditiosasque voces, et largitionem, et fallax indicium, pertinentia proprie ad regni crimen, ab accusatoribus objecta sint reo, apud neminem auctorem invenio. nec dubito haud parva fuisse, quum damnandi mora plebi non in causa, sed in loco fuerit. Illud notandum videtur, ut sciant homines, quæ et quanta decora fœda cupiditas regni, 81 non ingrata solum,

76 Secessione] Hæc est invidiosa et atrox appellatio, quæ defectionem notat, et rupta debiti legibus et magistratibus obsequii jura.

77 Et imminenti mole libertati] Et periculo, quod immineret libertati.

78 Ut videant magistratus] Vid. supra 1. iii. c. 4.

79 Nam et quia] Dele supervacuanı voculam et vel potius lege nam et hi, nempe tribuni plebis, quia . .

....

80 Advocatis] Vid. not. 8. ad iii. 44.

81 Non ingrata solum...reddiderit] Non solum fructu gratiæ iis debitæ pri vaverit. Ingratum hic sumitur ræðni. xas pro eo cui gratia non persolvitur.

sed invisa etiam reddiderit. Homines prope quadringentos U. C. 371. produxisse dicitur, quibus sine fœnore 82 expensas pecunias A. C. 381. tulisset, quorum bona venire, quos duci addictos prohibuisset. ad hæc, 83 decora quoque belli non commemorasse tantum, sed protulisse etiam conspicienda; spolia hostium cæsorum ad triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes duas 84 murales coronas, civicas octo. ad hæc servatos ex hostibus cives produxisse, inter quos 85 C. Servilium magistrum equitum absentem nominatum. et, quum ea quoque quæ bello gesta essent, pro fastigio rerum, oratione etiam magnifica faeta dictis æquando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis; et identidem Capitolium spectans, Jovem deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum: precatusque esse, ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent: et orasse singulos universosque, ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos immortales versi, de se judicarent. In Campo Martio quum 86 centuriatim populus citaretur, et reus ad Capitolium manus tendens, ab hominibus ad deos preces avertisset; apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent ab tanti memoria decoris, nunquam fore in præoccupatis beneficio animis vero crimini locum. Ita prodicta die, in Petelinum lucum 87 extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est. ibi crimen valuit, Damnatur. et obstinatis animis triste judicium, invisumque etiam judicibus factum. Sunt qui per duumviros, qui de perduellione anquirerent, creatos, auctores sint damnatum. Tribuni de saxo Tarpeio dejecerunt: locusque idem in uno homine et

82 Expensas pecunias tulisset] Pecuniam dedisset. Expensum ferre est in ta bulas accepti et expensi referre, quasi datum ac solutum: sive, ut habet Ascon. in IIIam contra Verrem, scribere se pecuniam dedisse. Sumitur simpliciter pro solvere, dure pecuniam.

83 Decora quoque belli.] De his Manlii decoribus agit quoque Plinius, Hist. Nat. l. vii. c. 28. In quibusdam dissentit a Livio, quædam addit, quæ nosse operæ pretium sit. Ante decimum septimum an num, inquit, bina ceperat spolia. Primus omnium eques coronam muralem acceperat, VI. civicas, XXXVII. dona: XXIII. cicatrices adverso corpore exceperat : P. Servilium magistrum equitum servaverat, ipse vulneratus humerum ac femur.

84 Murales coronas] Muralis erat corona, qua donabatur ab imperatore, qui

Idcirco

Fieri

primus murum subiisset, inque oppidum
hostium per vim ascendisset.
quasi muri pinnis decorata erat.
ex auro solebat. Civica corona appella-
batur, quam civis civi, a quo servatus
erat in prælio, testem vitæ salutisque
perceptæ dabat. Ea fiebat e fronde
querna, vel ilignea.

85 C. Servilium magistrum equitum] Qui
magister equitum fuerat, Canillo dicta-
tore, sexto ante anno. Vid. supra c. 2.
Plinius eum vocat P. Servilium.

86 Centuriatim] Judicium perduellionis centuriatis comitiis exercebatur. Aliud exemplum exstat apud nostrum, 1. xliii. c. 16.

87 Extra portum Flumentanam] Lege, extra portam Numentanam, sive Nomentanam, quæ porta a Capitolio remotissima fuit.

« IndietroContinua »