Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 303.

quis.

tione consilii publici, ad hostes desciverat: et postquam, icto U. C. 449. Romæ cum Samnitibus fædere, feciales venerant res repetitum, tentationem aiebant esse, ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur. quod quantopere optandum foret, Hernicos docuisse: quum, quibus licuerit, suas leges Romanæ civitati præoptaverint: quibus legendi quid mallent, copia non fuerit, pro pœna necessariam civitatem fore. Ob hæc vulgo in conciliis jactata, populus Romanus bellum fieri Æquis jussit: consu- Bellum lesque ambo ad novum profecti bellum, quatuor millibus a cum castris hostium consederunt. quorum exercitus (ut qui suo Æquorum nomine permultos annos imbelles egissent) tumultuario similis, sine ducibus certis, sine imperio trepidare. alii exeundum in aciem, alii castra tuenda censent: movet plerosque vastatio futura agrorum, ac deinceps cum levibus præsidiis urbium relictarum exscidia. Itaque postquam inter multas sententias una, quæ omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum vertisset, audita, ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendaque moenibus in urbes abirent; cuncti eam sententiam ingenti assensu accepere. Palatis hostibus per agros, prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt: et, ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt. Ceterum, postquam ibi neque stationes pro portis, nec quemquam in vallo, nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt; insolito silentio moti, metu insidiarum subsistunt. transgressi deinde vallum, quum deserta omnia invenissent, pergunt hostem vestigiis sequi. sed vestigia in omnes æque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant: post, per exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes circumferendo bello, unum et quadraginta oppida intra dies quinquaginta omnia oppugnando ceperunt; quorum pleraque diruta, atque incensa, nomenque quorum prope ad internecionem deletum. De

quis triumphatum: exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini, Marsi, Peligni, Frentani, mitterent Romam oratores pacis petendæ amicitiæque. iis populis foedus petentibus da

tum.

ædilis cu

XLVI. Eodem anno, C. Flavius, Cn. filius, scriba, patre li- C. Flavius bertino, humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus, ædilis curulis fuit. Invenio in quibusdam annalibus, 65 quum appareret ædilibus, fierique se 66 pro tribu ædilem videret,

65 Quum appareret ædilibus] Quum inter apparitores ædilium esset. Scribæ enim erant ex apparitorum numero.

66 Pro tribu] Hæc videtur esse solennis loquendi formula, quæ idem valeat, quod in prærogativa tribu: ita ut nempe

tribus prærogativa vocetur xar' xà,
tribus; pro autem eodem modo sumatur,
quo in illis usitatissimis locutionibus pro
tribunali, pro rostris, et apud Cic. 1. ii, in
Verr. n. 127. pro suffrugio.

U. C. 449. 67 neque accipi nomen, 68 quia scriptum faceret, 69 tabulam po A. C. 303. suisse, et jurasse, se scriptum non facturum. quem aliquanto

antea desiisse scriptum facere arguit Macer Licinius, tribunatu ante gesto, triumviratibusque, 70 nocturno altero, altero coloniæ deducendæ. Ceterum (id quod haud discrepat) contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit. 71 civile jus repositum in penetralibus pontificum evulgavit, 72 fastosque circa forum in albo proposuit, ut, 73 quando lege agi posset, sciretur: ædem Concordiæ in area Vulcani summa invidia nobilium dedicavit, coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus 74 verba præire, quum more majorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est, ne quis templum aramve injussu senatus aut tribunorum plebei partis majoris dedicaret. Haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiæ libertatis, referam. Ad collegam ægrum, visendi causa, Flavius quum venisset, consensuque nobilium adolescentium, qui ibi assidebant, assurṛectum ei non esset; curulem afferri sellam eo jussit, 75 ac sede honoris sui anxios invidia inimicos spectavit. Ceterum Flavium dixerat ædilem forensis factio, Ap. Claudii censura vires nacta, qui senatum primus 76 libertinorum filiis lectis inquinaverat; et, posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit, 77 nec in curia adeptus erat, quas petierat opes urbanas, humilibus per omnes tribus divisis, 78 forum et campum corrupit. tantumque Flavii

67 Neque accipi nomen] Neque rationem sui haberi ab eo qui comitiis præerat, tanquam legitimi candidati.

68 Quia scriptum faceret] Quod scribæ ministerio fungeretur. Scriptum hic a scriptus, ús.

69 Tabulam] Quæ erat velut insigne ministerii sui. Scribæ enim rationes publicas, leges, actaque in tabulis scribebant.

70 Nocturno] Triumviri nocturni incendiis per urbem arcendis præerant.

71 Civile jus] Legis actiones: i. e. solennes quasdam formulas a jurisconsultis compositas, quibus inter se homines in jure disceptarent. Hic actionum liber a Flavio prolatus, jus civile Flavianum appellabatur.

72 Fastos] Kalendarium, quo tota dierum fastorum nefastorumque ratio continebatur. De diebus fastis nefastisque vid. not. 22. ad i. 19.

73 Quando lege agi posset] Quibus diebus possent legitima actiones ad persequendum jus suum suscipi.

21.

74 Verba praire] Vid. not. 96. ad iv.

75 Ac sede] Et e sede.

76 Libertinorum] Constat Ciceronis temporibus ac deinceps, libertinos ac libertos pro iisdem acceptos fuisse; ita tamen ut libertus ad patronum, libertinus ad ingenuum referretur. Itaque dicebatur homo libertinus; non vero libertinus meus, libertinus Cæsaris, sed libertus meus, libertus Cæsaris. At his temporibus, de quibus nunc agit Livius, libertinos vocatos fuisse Suetonius ait in Claudio, c. 24. non ipsos qui manumitterentur, sed ingenuos, i. e. eos qui Suetonii ævo pro ingenuis habebantur, ex his procreatos.

77 Nec in curia adeptus erut... opes urbanas] Recte admonet Gronovius otiosam hic esse vocem urbanas, cui ut locus esset, oporteret factam fuisse mentionem quarumdam diversi generis opum, v. g.. opum apud exercitum. Legit igitur: Nec in curia adeptus erat, quas petierat opes, urbanis humilibus ...

78 Forum et campum] Comitia tributa,

comitia indignitatis habuerunt, ut plerique nobilium annulos U. C. 449. aureos et 79 phaleras deponerent. Ex eo tempore, in duas A. C. 303. partes discessit civitas. aliud integer populus fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat: donec Q. Fabius et

tribus urbanas con

P. Decius censores facti; et Fabius simul concordiæ causa, Forensis simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem foren- turba in sem turbam excretam 80 in quatuor tribus conjecit, urbanasque eas appellavit. adeoque eam rem acceptam gratis animis jecta. ferunt, ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, 81 hac ordinum temperatione pareret. Ab eodem institutum dicitur, 82 ut Equites Idibus Quintilibus transveheren

tur.

quæ in foro, et comitia centuriata, quæ in campo Martio habebantur.

79 Phalerus] Ornamenti genus, quod proprium fuisse tum Equitum insigne colligitur ex Plinio, 1. xxxiii. c. 1. Annulos aureos tunc a solis senatoribus, nec universis, sed eorum nobilissimis, gestatos fuisse idem scriptor affirmat ibi

dem.

80 In quatuor tribus conjecit] Eas nempe, in quas Servius rex urbem discreverat, idemque jam tum, teste Dion, Hal. 1. iv. referri jusserat, quidquid esset libertini generis. Itaque Fabius nihil hic instituit novi, sed veterem morem, ab

Appio censore spretum ac violatum, re-
duxit.

81 Hac ordinum temperatione] Ita tem-
perando res, ut discrimina ordinum ac
dignitatum rite servarentur.

82 Ut Equites Idibus Quintilibus transveherentur] Ex hoc instituto Equites Romani quotannis Iibus Quintilibus, id est, die 15. mensis qui postea Julius ap. pellatus est, per turmas distincti, olea coronati, et trabeati, equis insidentes, ab æde Martis extra urbem, sive, ut alii volunt, ab æde Honoris, in Capitolium solenni pompa transvehebantur.

[ocr errors]

EPITOME

LIBRI DECIMI LIVIANI.

Coloniæ deductæ sunt 1 Sora, ac Alba, Carseoli.. Marsi in deditionem accepti. Collegium augurum ampliatum est, ut essent novem, quum antea quaterni fuissent. Lex de provocatione ad populum, a Valerio consule tunc tertium lata est. Dua tribus adjecta sunt, Aniensis et Terentina. Samnitibus bellum indictum; et adversus eos sæpe prospere pugnatum. Quum adversus Etruscos, Umbros, Samnites, Gallos, P. Decio et Q. Fabio ducibus, pugnaretur, Romanusque exercitus in maximo esset discrimine, P. Decius, secutus exemplum patris, devovit se pro exercitu, et morte sua victoriam ejus pugnæ populo Romano dedit. Papirius Cursor, Samnitium exercitum, qui jurejurando obstrictus, quo majore constantia virtutis pugnaret, in aciem descenderat, fudit. Census actus est. lustrum conditum. censa sunt civium capita ducenta sexaginta duo millia, et trecenta viginti duo.

1 Sora, ac Alba, Carseoli] Libenter deleremus particulam ac ante Alba.

LIBER X.

L. Genu

I. LUCIO GENUCIO, Ser. Cornelio consulibus, ab ex-U. C. 450. ternis ferme bellis otium fuit. 1 Soram atque Albam coloniæ A. C. 302. deductæ. 2 Albam in Equos sex millia colonorum scripta. cio, Ser. Sora agri Volsci fuerat; sed possederant Samnites. eo qua- Cornelio tuor millia hominum missa. Eodem anno 3 Arpinatibus Coss. Trebulanisque civitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum: ca

1 Soram atque Albam coloniæ] Supra 1. ix. c. 23. Sora jam tum colonia Romana esse dicitur. Itaque non nunc primum deducitur hæc colonia, sed suppletur.

2 Albam in Equos] Albam Fucentis intellige, a qua Albenses, ut ab Alba Longa Albani. Eam urbem in Marsis fuisse consentiunt omnes. Livius in

Æquis ponit eodem errore, quo infra
c. 3. Carseolos, qui Æquorum erant, ut
ipse agnoscit c. 12. hujus quoque libri,
Marsis adscribere videtur. Nisi si vi-
cinorum populorum fines sæpe mutati.

3 Arpinatibus] Arpinum in Volscia
patria fuit Marii et Ciceronis.

« IndietroContinua »