Immagini della pagina
PDF
ePub

Minus autem tetendere, assueti jam tali genere certami- U. C. 451. num vinci. et cernebant adversarios, non id quod olim vix A. C. 300. speraverint affectantes, magnos honores; sed omnia jam, in quorum spem dubiam erat certatum, tamen adeptos, multiplices consulatus, censurasque, et triumphos.

cum plebe

VII. Certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime ferunt, et inter P. Decium Murem.. qui quum eadem ferme de jure Patrum ac plebis, quæ pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant, quum plebeiis consulatus rogabatur, disseruissent; 20 retulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi, qui in concione erant, viderant, incinctum Gabino cultu, super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus devovisset. Tum P. Decium consulem purum piumque deis immortalibus vi- Decii ora< sum, æque ac si T. Manlius collega ejus devoveretur. eumdem P. tio de saDecium, qui sacra publica populi Romani faceret, legi rite non cerdotiis potuisse? Id esse periculum, ne suas preces minus audirent dii, communiquam Ap. Claudii? castius eum sacra privata facere, et religio- candis. sius deos colere, quam se? 21 Quem pœnitere votorum, quæ pro republica nuncupaverint tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes, aut inter ipsa bella? Numerarentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri cœptæ sunt: numerarentur triumphi. 22 jam ne nobilitatis quidem. suæ plebeios pœnitere. pro certo habere, si quod repens bellum oriatur, non plus spei fore senatui populoque Romano in patriciis, quam in plebeiis ducibus. Quod quum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest, inquit, eos viros, quos vos sellis curulibus, toga prætexta, 23 tunica palmata, et 24 toga picta, et 25 corona triumphali, laureaque honoraritis, 26 quorum domos spoliis hostium affixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adjicere? Qui 27 Jovis Optimi

[blocks in formation]

A. C. 300.

U. C. 452. Maximi ornatu decoratus, curru aurato per urbem vectus in Ca•pitolium ascenderit, si conspiciatur cum 28 capide ac 29 lituo, capite velato victimam cædat, auguriumve ex arce capiat; cujus imaginis titulo consulatus, censuraque, et triumphus æquo animo legetur, si auguratum, aut pontificatum adjeceritis, non sustinebunt legentium oculi? Equidem (pace dixerim deum) eos nos jam populi Romani beneficio esse spero, qui sacerdotiis non minus reddamus dignatione nostra honoris, quam acceperimus; et deorum magis, quam nostra causa expetamus, ut, quos privatim colimus, publice colamus.

VIII. Quid autem ego sic adhuc egi, tanquam integra sit causa patriciorum de sacerdotiis, et non jam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii? Decemviros sacris faciundis, carminum Sibyllæ ac fatorum populi hujus interpretes, antistites eosdem 30 Apollinaris sacri, cærimoniarumque aliarum, plebeios videmus. Nec tum patriciis ulla injuria facta est, quum duumviris sacris faciundis adjectus est propter plebeios numerus: et nunc tribunus, vir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quatuor pontificum adjecit, in quæ plebeii nominentur, non ut vos, Appi, vestro loco pellant, sed ut adjuvent vos homines plebeii divinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte virili adjuvant. Noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, quem in censura, quem in consulatu collegam habere potuisti; cujus tam dictatoris magister equitum, quam magistri equitum dictator esse potes. Sabinum advenam principem nobilitatis vestræ, seu Attum Clausum, seu Ap. Claudium vultis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt. Ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. multa nobiscum decora afferimus; imo omnia eadem, quæ vos superbos fecerunt. L. Sextius primus de plebe consul est factus; C. Licinius Stolo primus magister equitum; C. Marcius Rutilus primus et dictator et censor; Q. Publilius Philo primus prætor. Semper ista audita sunt eadem, penes vos auspicia esse, 31 vos solos gentem habere, vos solos justum imperium et auspicium domi militiæque. Eque adhuc prosperum plebeium ac patricium fuit, porroque erit. 32 En unquam fando audistis, patricios primo esse factos,

28 Capide] Capis poculi genus, a capiendo.

29 Lituo] Lituus fuit baculus sine nodo aduncus, ipso interpretante Livio, supra i. 13.

30 Apollinaris sacri] His verbis designatur procul dubio peculiare sacrum, quod in honorem Apollinis per decemviros sacrorum perageretur. Quonam ritu, quo tempore anni, qua de causa illud

celebraretur, non reperimus. Neque enim hic aut seculares ludi intelligi possunt, qui clarius a Livio et insignitius indicarentur, aut ludi Apollinares, qui nondum instituti erant.

31 Vos solos gentem habere] Vid. not. 2. ad c. 1. l. iv.

32 En unquam] Nunquamne? ut su. pra ix. 10.

[ocr errors]

A. C. 300.

non de cœlo demissos, sed qui patrem ciere possent: id est, nihilỤ. C. 452. ultra quam ingenuos? Consulem jam patrem ciere possum, avumque jam poterit filius meus. 33 Nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur. certamen tantum patricii petunt, nec curant, quem eventum certaminum habeant. Ego hanc legem, quod bonum, faustum, felixque sit vobis ac reipublicœ, 34 uti rogas, jubendam censeo.

IX. Vocare tribus extemplo populus jubebat, apparebatque accipi legem: ille tamen dies est intercessione sublatus. postero die deterritis tribunis, ingenti consensu accepta est. Pontifices creantur, suasor legis P. Decius Mus, P. Pontifices Sempronius Sophus, C. Marcius Rutilus, M. Livius Denter. et augures Quinque augures item de plebe, C. Genucius, P. Ælius Pæ- plebeii. tus, M. Minucius Fessus, C. Marcius, T. Publilius. Ita octo pontificum, novem augurum numerus factus. Eodem anno Lex de M. Valerius consul de provocatione legem tulit, diligentius provocatione tertio sanctam. tertio ea tum post reges exactos lata est, 35 semper lata. a familia eadem. Causam renovandæ sæpius haud aliam fuisse reor, quam quod plus paucorum opes, quam libertas plebis, poterant. Porcia tamen lex sola pro tergo civium lata videtur: quod gravi pœna, si quis verberasset necassetve civem Romanum, sanxit. Valeria lex, quum eum qui provocasset, virgis cædi securique necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra, quam improbe factum, adjecit. Id (qui tum pudor hominum erat) visum, credo, vinculum satis validum legis. 36 nunc vix serio ita minetur quisquam. Bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile adversus rebellantes quos, quum præter animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est. Alter consul Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. locus erat arduus, atque in parte una præceps, ubi nunc Narnia sita est. nec vi, nec munimento capi poterat. Itaque eam infectam U. C. 455. rem M. Fulvius Patinus, T. Manlius Torquatus novi con- M. Fulvio, sules acceperunt. In eum annum quum Q. Fabium consu-T. Manlio łem non petentem omnes dicerent centuriæ, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum: eo anno majori se usui reipublicæ fore, urbano gesto magistratu. ita nec dissimulantem quid mallet, nec petentem tamen, ædilem curulem cum L.

33 Nihil est aliud in re] Hoc unum agitur a patriciis, hoc unum volunt patricii, ut nihil adipiscamur, nisi negatum, nisi postquam ab ipsis negatum fuerit.

34 Uti rogas] Vid. not. 36. ad vi. 38.

supra.

35 Semper a familia eadem] Primo a

Publicola, supra ii. 8. Secundo, a Va
lerio Potito, iii. 55.

36 Nunc vix serio] Quod tunc in
sancienda maximi momenti lege satis
grave visum est, id hodie in privatis re-
bus, in domestica disciplina, vix serio
minetur quisquam.

A. C. 299.

Coss.

U. C. 453. Papirio Cursore factum. Id ne pro certo ponerem, vetustior A. C. 299. annalium auctor Piso effecit; qui eo anno ædiles curules fuisse tradit 37 C. Domitium Cn. F. Calvinum, et Sp. Carvilium C. F. Maximum. Id credo cognomen errorem in ædilibus fecisse: secutamque fabulam mistam ex ædilitiis et consularibus comitiis, convenientem errori. Et lustrum eo anno conditum a P. Sempronio Sopho, et P. Sulpicio SaverTribus no- rione censoribus: 38 tribusque additæ duæ, 39 Aniensis ac 40 Terentina. Hæc Romæ gesta.

[ocr errors]

Etrusci

X. Ceterum ad Nequinum oppidum quum segni obsidione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant ædificia juncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perveniunt: inde ad consulem deducti, præsidium armatum se intra moenia et muros accepturos confirmant. Nec aspernanda res visa, neque incaute credenda. cum altero eorum (nam alter obses retentus) duo exploratores per cuniculum missi per quos satis comperta re, trecenti armati transfuga duce in urbem ingressi, nocte portam, quæ proxima erat, cepere: qua refracta, consul exercitusque Romanus sine certamine urbem invasere. Ita Nequinum in ditionem populi Romani venit. Colonia eo adversus Umbros missa, 41 a flumine Narnia appellata: exercitus cum magna præda Romam reductus. Eodem anno ab Etruscis adversus indubellum ad cias paratum bellum. 42 sed eos alia molientes Gallorum ingens exercitus fines ingressus, paulisper a proposito avertit. Liuntur. Pecunia deinde, qua multum poterant, freti, socios ex hostibus facere Gallos conantur, ut eo adjuncto exercitu cum Romanis bellarent. De societate haud abnuunt barbari: demercede agitur. qua pacta acceptaque, quum parata cetera ad bellum essent, sequique Etruscus juberet, inficias eunt, mercedem se belli Romanis inferendi pactos. quicquid acceperint, accepisse ne agrum Etruscum vastarent, armisque lacesserent cultores. Militaturos tamen se, si utique Etrusci velint, sed nulla alia mercede, quam ut in partem agri accipiantur, tandemque aliqua sede certa consistant. Multa de eo concilia populorum Etruriæ habita. nec perfici quicquam potuit, non tam quia imminui agrum, quam quia accolas sibi quisque adjungere tam efferatæ gentis homines horrebat. ita dimissi Galli, pecu

versus Ro

manos mo

37 C. Domitium] Hoc prænomen vix reperias in hac gente. Libri discrepant. Lege vel L. vel Cn. Domitium.

38 Tribusque additæ duæ] Tunc tres et triginta tribus factæ. Vid. ix. 20.

39 Aniensis] Fortasse ab Aniene amne. 40 Terentina] Fortasse a Terento, qui locus erat in campo Martio.

41 A flumine Narnia appellata] Fluminis nomen, Nar.

42 Sed eos alia molientes] Etruscos nihil de Gallis cogitantes, sed alia molien. tes, nempe Romanum bellum, Galli invadunt. Quidam malunt legere talia molientes.

niam ingentem sine labore ac periculo partam retulerunt. U. C. 453.
Romæ terrorem præbuit fama Gallici tumultus ad bellum A. C. 299.
Etruscum adjecti: eo minus cunctanter foedus ictum cum
Picenti populo est.

Cos. mors.

ctus.

XI. T. Manlio consuli Etruria provincia sorte evenit: qui T. Manlii vixdum ingressus hostium fines, quum exerceretur inter equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus, extemplo prope exspiravit. tertius ab eo casu dies finis vitæ consuli fuit. Quo velut omine belli accepto, deos pro se commisisse bellum memorantes Etrusci, sustulere animos. Romæ tum desiderio viri, tum incommoditate temporis, tristis nuncius fuit: 43 ut Patres ab jubendo dictatore, consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita, deterruerint. 44 M. M. ValeriValerium consulem omnes sententiæ centuriæque dixere, us suffequem senatus dictatorem dici jussurus fuerat. tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci jussit. Adventus ejus compressit Etruscos, adeo ut nemo extra munimenta egredi auderet, timorque ipsorum obsidioni similis esset. neque illos novus consul, vastandis agris, urendisque tectis, quum passim non villæ solum, sed frequentes quoque vici incendiis fumarent, elicere ad certamen potuit. Quum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli, quod multis invicem cladibus haud immerito terribile erat, fama Picentium novorum sociorum indicio exorta est: Samnites arma et rebellionem Samnites

spectare, seque ab iis sollicitatos esse. Picentibus gratiæ rebellant. actæ, 45 et magna pars curæ Patribus ab Etruria in Samnites versa est. Caritas etiam annonæ sollicitam civitatem habuit: ventumque ad inopiæ ultimum foret, ut scripsere quibus ædilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni ejus viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonæ dispensatione, præparando ac convehendo frumento, fuisset. Eo anno (nec traditur causa) interregnum initum. interreges fuere Appius Claudius, dein P. Sulpicius. Is comitia consularia habuit. creavit L. Cor- U. C. 454. nelium Scipionem, Cn. Fulvium consules. Principio hujus L. Corneanni oratores Lucanorum ad novos consules venerunt, que- lio, Cn. stum, quia conditionibus pellicere se nequiverint ad societatem Fulvio armorum, Samnites infesto exercitu ingressos fines suos vastare, belloque ad bellum cogere. Lucano populo satis superque erratum quondam: nunc ita obstinatos animos esse, ut omnia ferre

43 Ut Patres ab jubendo] Ita ut nihil aliud Patres deterruerit ab jubendo dictatore, quam quod comitia consulis sub. rogandi ex sententia principum sunt habita: quod comitiis electus est is consul quem principes volebant.

VOL. 1. P. il.

44 M. Valerium consulem] Hic sextus est M. Valerii Corvi consulatus.

45 Et mugna pars cura] Et Patres huc usque de sola Etruria solliciti, coacti sunt magnam partem curæ vertere in Samniticum bellum.

A. C. 298.

Coss.

« IndietroContinua »