Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 454. ac pati tolerabilius ducant, quam ut unquam postea 46 nomen A. C. 298. Romanum violent. Orare Patres, ut et Lucanos in fidem accipiant, et vim atque injuriam ab se Samnitium arceant. Se, quanquam bello cum Samnitibus suscepto necessaria jam facta adversus Romanos fides sit, tamen obsides dare paratos esse.

Fœdus

nis.

Etruscis.

XII. Brevis consultatio senatus fuit. ad unum omnes juncum Luca- gendum foedus cum Lucanis, resque repetendas ab Samnitibus, censent. Benigne responsum Lucanis: ictumque fœdus. Feciales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum, ac deducere exercitum finibus Lucanis juberent. quibus obviam missi ab Samnitibus qui denunciarent, Si quod adissent in Samnio concilium, haud inviolatos abituros. Hæc postquam audita sunt Romæ, bellum Samnitibus et Patres censuerunt, et populus jussit. Consules inter se provincias partiti sunt. Scipioni Etruria, Fulvio Samnites obvenerunt: diversique ad suum quisque bellum proficiscuntur. Scipioni segne bellum et simile prioris anni militiæ exspectanti, hostes ad Volaterras instructo Pugna cum agmine occurrerunt. Pugnatum majore parte diei, magna utrimque cæde: nox incertis qua data victoria esset, intervenit: lux insequens victorem victumque ostendit. Nam Etrusci silentio noctis castra reliquerunt. Romanus egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam victoriam videt, progressus ad castra, vacuis cum plurima præda (nam et stativa trepide deserta fuerant) potitur. inde in Faliscum agrum copiis reductis, quum impedimenta Faleriis cum modico præsidio reliquisset, expedito agmine ad depopulandos hostium fines incedit. Omnia ferro ignique vastantur, prædæ undique actæ nec solum modo vastum hosti relictum, sed castellis etiam vicisque illatus ignis: urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos compulerat. Cn. Fulvii consulis clara pugna in Samnites Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguæ victoriæ fuit. Bovianum inde aggressus, nec ita multo post Aufidenam, vi cepit. Eodem anno 47 Carseolos colonia in agrum Equicolarum deducta. Fulvius consul de Samnitibus triumphavit.

victi.

XIII. Quum comitia consularia instarent, fama exorta, Etruscos Samnitesque ingentes conscribere exercitus; palam omnibus conciliis vexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque conditione traxerint ab bellum; increpari magistratus Samnitium, quod exercitum adversus Lucanum

46 Nomen Romanum violent] De nomine Romano loquuntur, tanquam sacro et religioso. Violare enim est peccare in id quod sacrum et sanctum est, puta deos, patriam, parentes, fas fidemque &c.

47 Carseotos... in agrum Equicolarum] Vid. not. 2. ad c. 1. hujus libri: et observa insuper ex c. 3. hanc coloniam nunc potius suppleri, quam deduci.

creatur.

hostem comparatum objecerint Romanis: itaque suis socio- U. C. 454. rumque viribus consurgere hostes ad bellum, et haudquaquam A. C. 298. pari defungendum esse certamine. Hic terror, quum illustres viri consulatum peterent, omnes in Q. Fabium Maximum, Q. Fabium primo non petentem, deinde, ut inclinata studia vidit, etiam invitus recusantem, convertit: Quid se jam senem ac perfunctum labo-consu ribus laborumque præmiis, sollicitarent? Nec corporis, nec animi vigorem remanere eumdem: et fortunam ipsam vereri, ne cui deorum nimia jam in se, et constantior, quam velint humanæ res, videatur. Et se gloriæ seniorum succrevisse, et ad suam gloriam consurgentes alios lætum adspicere. nec honores magnos fortissimis viris Romæ, nec honoribus deesse fortes viros. Acuebat hac moderatione tam justa studia. quæ verecundia legum restinguenda ratus, 48 legem recitari jussit, qua intra decem annos eumdem consulem refici non liceret. Vix præ strepitu audita lex est: tribunique plebis, nihil id impedimenti. futurum aiebant: se ad populum laturos, uti legibus solveretur. Et ille quidem in recusando perstabat, quid ergo attineret leges ferri rogitans, quibus 49 per eosdem qui tulissent, fraus fieret? Jam regi leges, non regere. Populus nihilominus suffragia inibat et ut quæque 50 intro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat. Tum demum consensu civitatis victus, Dii approbent, inquit, quod agitis, acturique estis, Quirites. Ceterum quoniam in me, quod vos vultis, facturi estis, in collega sit meæ apud vos gratiæ locus. P. Decium expertum mihi concordi collegio virum, dignum vobis, dignum parente suo, quæso mecum consulem faciatis. Justa suffragatio visa: omnes quæ supererant centuriæ, Q. Fabium, P. Decium consules dixere. Eo anno plerisque dies dicta ab ædilibus, quia plus, quam quod lege finitum erat, agri possiderent. nec quisquam ferme est purgatus: 51 vinculumque ingens immodicæ cupiditatis injectum est.

A. C. 297.

Q. Fabio

XIV. Consules novi, Q. Fabius Maximus quartum, et P. U. C. 455. Decius Mus tertium, quum inter se agitarent, ut alter Samnites hostes, alter Etruscos deligeret; quantæque in hanc aut in IV. P. Deillam provinciam coriæ satis, et uter ad utrum bellum dux ido- cio III. neus magis esset; ab Sutrio, et Nepete, et Faleriis legati,

...

48 Legem qua intra decem annos] Hanc legem reperies c. 42. 1. vii. Ejus hæc vis esse debuit, ut solidum deceunium inter geminum ejusdem hominis consulatum effluxisse juberetur. Alioquin ea non teneretur Fabius, qui consul ultimum fuit anno 445. et nunc creatur in annum 455. Ceterum ea lex parum diligenter his temporibus servabatur, et aliquoties quum in aliis, tum in ipso Fa

bio neglecta fuerat.

49 Per eosdem qui tulissent] Nempe tribunos plebis.

50 Intro vocata] In ovile. Vid. not. ad c. 11. l. iii.

51 Vinculumque ingens immodicæ cupi ditatis injectum est] Possis supplere possessoribus agrorum. Sed magis placeret legere cupiditati.

Coss.

Ambo

coss. in

ducunt.

bus.

U. C. 455. 52 auctores concilia Etruriæ populorum de petenda pace haA. C. 297. beri, totam belli molem in Samnium averterunt. Profecti consules, quo expeditiores commeatus essent, et incertior hoSamnium stis qua venturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius legiones per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt. Ubi in hostium fines ventum est, uterque populabundus effuso agmine incedit. explorant tamen latius, quam populantur. Igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta valle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant. Fabius impedimentis in locum tutum remotis, præsidioque modico imposito, præmonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad prædictas hostium latebras succedit. Samnites desperato improviso tumultu, quando in apertum semel discrimen evasura esset res, et ipsi acie justa maluerunt concurrere. itaque et in æquum descendunt, ac fortunæ se, majore animo quam spe, committunt. Ceterum, sive quia ex Prælium omnium Samnitium populis, quodcunque roboris fuerat, conatrox cum traxerant, seu quia discrimen summæ rerum augebat animos, Samniti aliquantum aperta quoque pugna præbuerunt terroris. Fabius, ubi nulla ex parte hostem loco moveri videt, Maximum filium et M. Valerium, tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites jubet, et adhortari, ut, si quando unquam equestri ope adjutam rempublicam meminerint, illo die annitantur, ut ordinis ejus gloriam invictam præstent. Peditum certamine immobilem hostem restare : reliquam spem in impetu esse equitum. Et ipsos nominatim juvenes, 53 pari comitate utrumque, nunc laudibus, nunc promissis onerat. Ceterum, 54quando ne ea quoque tentata vis proficeret, consilio grassandum, si nihil vires juvarent, ratus, Scipionem legatum Hastatos primæ legionis subtrahere ex acie, et ad montes proximos, quam posset occultissime, circumducere jubet: inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen, aversoque hosti ab tergo repente se ostendere. Equites, ducibus tribunis, haud multo plus hostibus quam suis, ex improviso ante signa evecti, præbuerunt tumultus. Adversus incitatas turmas stetit immota Samnitium acies, nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit. Et, postquam irritum inceptum erat, recepti post signa prælio excesserunt. Crevit ex eo hostium animus, nec sustinere frons prima tam longum certamen, increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni se

52 Auctores] Quum nunciassent, edocuissent.

53 Pari comitate utrumque] Quamvis alter ex his filius esset, nihil tamen ei præcipuum tribuit consul, sed parem in atrumque comitatem ostendit.

отпет

54. Quando ne ea quoque tentata vis proficeret] Hic aliquid mendi latere suspicamur. Sensus esse debet, si forte accideret ut ea quoque vis tentata nihil proficeret.

A. C. 297.

cunda acies jussu consulis in primum successisset. Ibi inte- U. C. 455. græ vires sistunt invehentem se jam Samnitem: et 55 tempore improvisa ex montibus signa, clamorque sublatus, 56 non vero tantum metu terruere Samnitium animos. nam et Fabius Decium collegam appropinquare exclamavit, et pro se quisque miles, adesse alterum consulem, adesse legiones, gaudio alacres fremunt: errorque utilis Romanis oblatus, fugæ formidinisque Samnites implevit, maxime territos, ne ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur: et quia passim in fugam dissipati sunt, minor cædes, quam pro tanta victoria, Vincunt fuit. tria millia et quadringenti cæsi : capti ad trecentos ferme Romani. et triginta: signa militaria capta tria et viginti.

XV. Samnitibus Apuli se ante prælium conjunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra objecisset; extractos deinde ad certamen fudisset. Ibi quoque plus fugæ fuit, quam cædis. duo millia Apulorum cæsa: spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit. Ibi duo consulares exercitus diversis vagati partibus, omnia spatio quinque mensium evastarunt. Quadraginta et quinque loca in Samnio fuere, in quibus Decii castra fuerunt: alterius consulis sex et octoginta. nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo illis insigniora monimenta vastitatis circa, regionumque depopulatarum. Fabius etiam urbem Cimetram cepit: ibi capta armatorum duo millia quadringenti: cæsi ferme pugnantes ad quadringentos triginta. Inde comitiorum causa Romam profectus, maturavit eam rem agere. Quum 57 primo vocatæ Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriæ, Ap. Q. Fabius Claudius consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non consulasui magis honoris causa, quam ut patricii recuperarent duo consularia loca, quum suis, tum totius nobilitatis viribus incubuit, ut se cum Q. Fabio consulem dicerent. Fabius primo, de se eadem fere quæ priore anno dicendo, abnuere. Circumstare sellam omnis nobilitas, orare ut ex cœno plebeio consulatum extraheret, majestatemque pristinam tum honori, tum patriciis gentibus redderet. Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedavit. Facturum enim se fuisse dixit, ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri videret: nunc se sui rationem comitiis, quum

55 Tempore] In tempore, tempestive. Sic Cic. 1. iii. de Offic. n. 58. Ad cœnam tempore venit Canius.

56 Non vero tantum] Non verum tantum, i. e. a vera causa profectum metum injecerunt Samnitibus.

Nam et vanum quoque iis terrorem obtulerunt, nempe advenire alterum consulem cum exercitu.

57 Primo vocata... omnes centuria] Omnes eæ centuriæ, quæ primæ in ovilė vocabantur ad ferendum suffragium. Nimirum eæ centuriæ quæ primo loco, post prærogativam tamen, ut apparet ex c. 22. infra, suffragia inibant, distinguebantur a ceteris, appellabanturque primo

vocate.

tum recu

sat.

L. Volum

[ocr errors]

U. C. 456. contra leges futurum sit, pessimo exemplo non habiturum. A. C. 296. L. Volumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus; nio II. Ap. priore item consulatu inter se comparati. Nobilitas objectare Claudio II. Fabio, fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque artibus haud dubie præstantem.

Coss.

bus suis

petunt.

XVI. Comitiis perfectis, veteres consules jussi bellum in Samnio gerere, prorogato in sex menses imperio. Itaque insequenti quoque anno, L. Volumnio et Ap. Claudio consulibus, P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum nusquam se prælio committentem postremo expulit Samnites finibus. Etruriam pulsi petierunt: et, quod legationibus nepulsi finiquicquam sæpe tentaverant, id se tanto agmine armatorum, Etruriam mistis terrore precibus, `acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriæ concilium. Quo coacto, per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis exponunt. Omnia expertos esse, si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent: tentasse etiam haud magni momenti finitimarum gentium auxilia: petisse pacem a populo Romano, quum bellum tolerare non possent: rebellasse, quod pax servientibus gravior, quam liberis bellum esset. Unam sibi spem reliquam in Etruscis restare. Scire gentem Italiæ opulentissimam armis, viris, pecunia, esse: habere accolas Gallos inter ferrum et arma natos, feroces quum suopte ingenio, tum adversus Romanum populum, quem captum a se auroque redemptum, haud vana jactantes, memorent. Nihil abesse, si sit animus Etruscis qui Porsenæ quondam majoribusque eorum fuerit, quin Romanos 58 omni agró cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua, non de intolerando Italiæ regno, cogant. Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis, stipendio, venisse: confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.

XVII. Hæc eos in Etruria jactantes molientesque, bellum domi Romanum urebat. nam P. Decius ubi comperit per exploratores profectum Samnitium exercitum, advocato consilio: Quid per agros, inquit, vagamur, vicatim circumferentes bellum? quin urbes et mania aggredimur? Nullus jam exercitus Samnio præsidet. cessere finibus, ac sibimetipsi exsilium conscivere. Approbantibus cunctis, ad Murgantiam validam urRomanis bem oppugnandam ducit: tantusque ardor militum fuit, et caritate ducis, et spe majoris quam ex agrestibus populationibus prædæ, ut uno die vi atque armis urbem caperent. ibi

Tres in Samnio urbes a

captæ.

58 Omni agro cis Tiberim] Intellige agrum ad dextram Tiberis situm, qui homini posito in Etruria cis Tiberim est.

Spem faciunt Samnites Etruscis recuperandi quidquid agri a Romanis captum ex Etruria fuerat.

« IndietroContinua »