Immagini della pagina
PDF
ePub

lio.

gna solum, sed peropportuna etiam ea victoria fuit, quia per U. C. 459. idem forte tempus rebellasse Etruscos allatum est. Subibat A. C. 293, cogitatio animum, quonam modo tolerabilis futura Etruria fu- Etruscoisset, 56 si quid in Samnio adversi venisset, quæ, conjuratione rum rebelSamnitium erecta, quoniam ambo consules, omnisque Romana vis aversa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset. Legationes sociorum a M. Atilio prætore in senatum introductæ querebantur, uri et vastari agros a finitimis Etruscis, quod desciscere a populo Romano nollent: obtestabanturque Patres Conscriptos, ut se a vi atque injuria communium hostium tutarentur. Responsum legatis, Curæ senatui futurum, ne socios fidei suæ pœniteret. Etruscorum propediem eamdem fortunam, quam Samnitium, fore. Segnius tamen, quod ad Etruriam attinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, allatum foret, arma Etruscis junxisse. Hujus propinquitas populi acuit curam Patribus, ut feciales mittendos ad res repetendas censerent. quibus non redditis, ex auctoritate Patrum jussu populi bellum Faliscis indictum est: jussique consules sortiri, ùter ex Samnio in Etruriam cum exercitu transiret. Jam Carvilius Volanam, et Palumbinum, et Herculaneum ex Samnitibus ceperat : Volanam intra paucos dies, Palumbinum eodem quo ad muros accessit. Ad Herculaneum bis etiam signis collatis ancipiti prælio, et cum majore sua quam hostium jactura, dimicavit. Castris deinde positis, moenibus hostem inclusit. oppugnatum oppidum, captumque. In his tribus urbibus capta aut cæsa ad decem millia hominum, ita ut parvo admodum plures caperentur. Sortientibus provincias consulibus, Etruria Carvilio evenit, secundum vota militum, qui vim frigoris jam in Samnio non patiebantur. Papirio ad Sepinum major vis hostium resistit. sæpe in acie, sæpe in agmine, sæpe circa ipsam urbem adversus eruptiones hostium pugnatum. 57 neque obsidio, neque bellum ex æquo erat: non enim muris magis se Samnites, quam armis ac viris monia tutabantur. Tandem pugnando in obsidionem justam coegit hostes: obsidendoque, vi atque operibus urbem expugnavit. itaque ab ira plus cædis editum capta urbe: septem millia quadringenti cæsi: capta minus tria millia hominum præda, quæ plurima fuit, congestis Samnitium rebus in urbes paucas, militi concessa est.

56 Si quid... adversi venisset] Lege, evenisset.

57 Neque obsidio, neque bellum] Multum placet quæ in uno codice, teste Gronovio, scriptura reperitur: Neque obsidio,

sed bellum ex æquo erat. Bellum ex æquo
est illud quod aperto campo, et instructa
utrimque acie geritur. Hanc lectionem
firmant quæ sequuntur.

U. C. 459. XLVI. Nives jam omnia oppleverant, nec durari extra A. C. 293. tecta poterat: itaque consul exercitum de Samnio deduxit. Papirii Venienti Romam triumphus omnium consensu est delatus. triumphus. triumphavit in magistratu, insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho. Pedites equitesque insignes donis 58 transiere ac transvecti sunt: multæ 59 civicæ coronæ, vallaresque, ac murales conspectæ. Inspectata spolia Samnitium et decore ac pulcritudine paternis spoliis, quæ nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, comparabantur. Nobiles aliquot captivi, clari suis patrumque factis, ducti. 60 Eris gravis transvecta vicies centies millies, et quingenta triginta tria millia: id æs redactum ex captivis dicebatur. 61 argenti, quod captum ex urbibus erat, pondo M.CCCXXX. omne æs argentumque in ærarium conditum. Militibus nihil datum ex præda est: auctaque ea invidia est ad plebem, quod tributum etiam in stipendium militum collatum est: quum, si spreta gloria fuisset captivæ pecuniæ in ærarium illatæ, et militi tum dari ex præda, et stipendium militare præstari potuisset. Edem Quirini, (62 quam in ipsa dimicatione votam apud neminem veterem auctorem invenio, neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset) ab dictatore patre votam filius consul dedicavit, exornavitque hostium spoliis. quorum tanta multitudo fuit, ut non templum tantum forumque his ornaretur, sed sociis etiam colonisque finitimis, ad templorum locorumque publicorum ornatum, dividerentur. A triumpho exercitum in agrum Vescinum, quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit. Inter hæc Carvilius consul in Etruria Troilium primum oppugnare adortus, quadringentos septuaginta ditissimos, pecunia grandi pactos, ut abire inde liceret, dimisit: ceteram multitudinem oppidumque ipsum vi cepit. inde quinque castella, locis sita

58 Transiere ac transvecti sunt] Transiere pedites, transvecti sunt equites."

59 Civica coronæ, vallaresque, ac mu<rales] De civica et murali corona vid. ad vi. 20. Vallaris, sive Castrensis erat corona, qua donabat eum imperator, qui primus hostinin castra pugnans introierat. Ea corona insigne valli habebat. Fieri solebat ex auro.

60 Æris gravis... vicies centies millies, et quingenta tria millia] Immanis summa. Etenim æris gravis vicies centies millies centena millia, (ut negligamus quod excurrit) sive asses librales 200000000000. æquant denarios 20000000000. libras argenti Romanas 200000000. marcas argenti Parisienses 312500000. Itaque

`hæc lectio, quam invexit Sigonius, stare posse non videtur. Gronovius ex vestigiis Mss. reponit: Eris gravis... vicies centena, et ad triginta tria millia. Qui sunt asses 2033000. libræ argenti Romanæ 2033. marcæ nostrates 3176. cum novem semunciis.

61 Argenti pondo M.CCCXXX.]

Marcæ nostrates 2078. cum una uncia.

62 Quam in ipsa dimicatione] In iis quæ includuntur parenthesi Livius opinionem refellit eorum qui crederent ædem Quirini votam ab hoc consule in ipsa ad Aquiloniam dimicatione. _Itaque mens scribentis hæc fuit: Edem Quirini ab dictatore patre votam, non ab hoc consule, utpote quam. . . dedicavit.

munitis, expugnavit. Cæsa ibi hostium duo millia quadrin- U. C. 459. genti: minus duo millia capti. Et Faliscis pacem petentibus A. C. 295. annuas inducias dedit, pactus 63 centum millia gravis æris,

et stipendium ejus anni militibus. His rebus actis ad trium- Carvilii phum decessit, ut minus clarum de Samnitibus, quam collega triumphus. triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli æquatum. 64 Eris gravis tulit in ærarium trecenta nonaginta millia: de reliquo ære ædem Fortis Fortunæ de manubiis faciendam locavit, prope 65 ædem eidem deæ ab rege Servio Tullio dedicatam: et militibus ex præda 66 centenos binos asses, et 67 alterum tantum centurionibus atque equitibus (68 malignitate collegæ gratius accipientibus munus) divisit.

XLVII. Favor consulis tutatus ad populum est 69 L. Postumium legatum ejus: qui, dicta die a M. Scantio tribuno plebis, 70 fugerat in legationem (ut fama ferebat) populi judicium: jactarique magis, quam peragi accusatio ejus 71 poterat. Exacto jam anno, novi tribuni plebis magistratum inierant: iisque ipsis, quia vitio creati erant, quinque post dies alii suffecti. Lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Lustrum Arvina, C. Marcio Rutilo, censoribus: censa capitum millia conditum. ducenta sexaginta duo trecenta viginti duo. Censores vicesimi sexti a primis censoribus: 72 lustrum undevicesimum fuit. Eodem anno, coronati primum ob res bello bene gestas, ludos Romanos spectaverunt: palmæque tum primum, translato e Græcia more, victoribus datæ. Eodem anno ab ædilibus curulibus, qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis, via 73 a Martis silice ad Bovillas 74 perstrata est. Comitia consularia L. Papirius habuit: creavit consules, Q. Fabium Maximi filium Gurgitem, et D. Junium Brutum Scævam. ipse Papirius prætor factus. Multis rebus lætus annus, vix ad solatium unius mali, pestilentiæ urentis simul urbem atque Pestilen

[blocks in formation]

69 L. Postumium] Eum nempe, qui consul priore anno fuerat, virum ingenii contumacis, cujus certamina cum senatu (supra, c, 37.) videntur huic accusationi materiam dedisse.

70 Fugerat in legationem... populi judicium] Legatum se a consule eligendum curaverat, ut fugeret populi judicium.

71 Poterat] Magis placeret potuerat. 72 Lustrum undevicesimum] Nempe a primis censoribus.

73 A Martis] A Martis æde.

74 Perstrata] Nota particulam per, qua indicare voluit Livius hanc viam velut aliquod complementum fuisse ejus semitæ, quam a porta Capena ad Martis stratam fuisse docuit, supra c. 23.

tia.

240

T. LIVII LIB. X. CAP. 47.

U. C. 459. agros, suffecit; portentoque jam similis clades erat. Et 75 liA. C. 293. bri aditi, quinam finis, aut quod remedium ejus mali ab diis daretur. inventum in libris, Esculapium ab Epidauro Romam arcessendum. Neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de ea re actum est, præterquam quod unum diem Æsculapio supplicatio habita est.

75 Libri aditi, quinam finis] Libri Sibyllini aditi, ut ex iis disceretur, quinam finis...

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

QUUM Fabius Gurges consul male adversum Samnites pu

gnasset, et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater deprecatus 1 hanc sibi ignominiam, eo maxime senatum movit, quod iturum se filio legatum pollicitus est: idque præstitit, atque ejus consiliis et opera filius consul adjutus, cæsis Samnitibus triumphavit. C. Pontium imperatorem Samnitium ductum in triumpho securi percussit. Quum civitas pestilentia laboraret, missis legatis, ut Æsculapii signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportavere: eoque in insulam Tiberis egresso, eodem loco 2 sedes Esculapii constituta est. L. Postumius consularis, quoniam, quum exercitui præesset, opera militum in agro suo usus erat, damnatus est. Cum Samnitibus pacem petentibus fœdus quarto renovatum est. Curius Dentatus consul, Samnitibus cæsis, et Sabinis qui rebellaverant victis et in deditionem acceptis, bis in eodem magistratu triumphavit. Coloniæ deducta sunt, Castrum, Sena, Adria. Triumviri capitales tunc primum creati sunt. Census actus est : lustrum conditum: censa sunt civium capita CCLXXIII. millia. Plebs propter as alienum, post graves et longas seditiones, ad ultimum secessit in Janiculum: unde a Q. Hortensio dictatore 3 deducta est, isque in ipso magistratu decessit. Res præterea contra Volsinienses gestas continet: item adversus Lucanos, contra quos auxilium Thurinis ferre placue

rat.

1 Hanc sibi ignominiam] Lege potius hanc filii ignominium.

2 Sedes Esculapii constituta est] Vel repone ædes, vel sedes intelligi debebit pro æde. Constat enim ex Festo, l. ix.

et Valer. Max. 1. i. c. 8. in insula Tiberina ædem Esculapio constructam fuisse.

3 Deducta est] Forte reducta est.

VOL. I. P. II.

21

« IndietroContinua »