Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 387. beium. 48 Quid est dicere aliud, nisi, quia indignos vestra vo→ A. C. 365. luntate creaturi non estis, necessitatem vobis creandi quos non

vultis, imponam? Quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius, et lege se, non suffragio, creatum dicat?

XLI. Quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quærunt: et ita maxima sunt adepturi, 49 ut nihil ne pro minimis quidem debeant; et occasionibus potius, quam virtute 50 petere honores malint. Est aliquis qui se inspici, æstimari fastidiat? qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores æquum censeat esse? qui se arbitrio vestro eximat? qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis, et serva pro liberis faciat? Omitto Licinium Sextiumque, 51 quorum annos in perpetua potestate, tanquam regum, in Capitolio numeratis: quis est hodie in civitate tam humilis, cui non via ad consulatum facilior, per istius legis occasionem, quam nobis ac liberis nostris, fiat? si quidem nos, ne quum volueritis quidem, creare interdum poteritis; istos, etiam si nolueritis, necesse sit. De indignitate satis dictum est. etenim dignitas ad homines pertinet. Quid de religionibus atque auspiciis, quæ propria deorum immortalium contemptio atque injuria est, loquar? Auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace, domi militiæque omnia geri, quis est qui ignoret? Penes quos igitur sunt auspicia, more majorum? Nempe, penes Patres. nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur. Nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum quos populus creat patricios magistratus, non aliter quam auspicato creet; sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus, et 52 privatim auspicia habeamus, quæ isti ne in magistratibus quidem habent. Quid igitur aliud quam tollit ex civitate auspicia, qui plebeios consules creando, a Patribus, qui soli ea habere possunt, aufert? Eludant nunc licet religiones. Quid enim est, 53 si pulli non pa

48 Quid est dicere aliud, nisi] Lege.
Quid est aliud dicere, quia ... Plane ut
supra, hoc ipso c. Quid est aliud dicere
quod petunt alii, nos. ...
.. fastidimus.

49 Ut nihil ne pro minimis quidem de-
beant] Hujus loci videtur hæc esse sen-
tentia. Itu maximu quæque, consulatum
nempe, sunt adepturi plebeii, ut nihil
pro iis, debeant, ne tanquum minimis qui-
dem: i. e. ut ne tantum quidem vobis
pro iis debeant, quantum pro minimis
deberi æquum esset. Non absimilis lo-
cus reperitur supra iv. 54. Patres non
pro communicatis, sed pro amissis honoribus
fremere.

[ocr errors]

50 Petere honores malint] Melius, malunt.

51 Quorum annos... in Capitolio nu

meratis] Videntur hæc intelligenda de clavis numeri annorum indicibus, de quibus Liv. infra vii. 3. Ibi ille docet clavum quotannis figi solitum dextro lateri ædis Jovis Opt. Max. Eum, inquit, clavum, quia rara per ea tempora littera erant, notum numeri annorum fuisse ferunt. Sensus igitur hujus loci erit: quorum annos in perpetua potestate, tanquam regum, per novem continuos clavos Capitolino parieti affixos, numeratis.

52 Privatim] Privatim et publice opponuntur; at non privatim, in magistrutibus. Fortasse legendum est privati.

53 Si pulli non pascentur] De auspicio, quod e pullis gallinaceis captare solebant Romani, vid. infra x. 40.

scentur? si ex cavea tardius exierint? 54 si occinuerit avis? Par- U. C. 387. va sunt hæc: sed parva ista non contemnendo, majores nostri A. C. 365. maximam hanc rem fecerunt. Nunc nos, tanquam jam nihil pace deorum opus sit, omnes cærimonias polluimus. Vulgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur: cuilibet 55 apicem Dialem, dummodo homo sit, imponamus: tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam, quibus nefas est. non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur: nec centuriatis, nee curiatis comitiis Patres auctores fiant. Sextius et Licinius, tanquam Romulus ac Tatius, in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant: tanta dulcedo est ex alienis fortunis prædandi. Nec in mentem venit, altera lege solitudines vastas in agris fieri, pellendo finibus dominos; altera fidem abrogari, cum qua omnis humana societas tollitur. Omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes. Quod faxitis, deos velim fortunare.

et ex Pa

Corneliis,

XLII. Oratio Appii ad id modo, valuit ut tempus rogationum jubendarum proferretur. Refecti decimum iidem tribuni Sextius et Licinius, de decemviris sacrorum 56 ex parte Decemviri de plebe creandis legem pertulere. creati quinque Patrum, sacrorum quinque plebis, graduque eo jam via facta ad consulatum ex plebe, videbatur. Hac victoria contenta plebes cessit Patribus, ut tribus in præsentia consulum mentione omissa, tribuni militum crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum, M. Geganius, U. C. 388. P. Manlius, L. Veturius, P. Valerius sextum. Quum præ- A. C. 364. ter Velitrarum obsidionem, tardi magis rem exitus, quam A. et M. dubii, quietæ externæ res Romanis essent; fama repens belli &c. Tr. Gallici allata perpulit civitatem, ut M. Furius dictator quin- Mil. tum diceretur. is T. Quintium Pennum magistrum equitum v. Dictadixit. Bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen, tor. 57 auctor est Claudius: inclytamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum, cum quo provocatus manus conseruit, Bellum in conspectu duorum exercituum cæsum torque spoliavit, tum Gallicum. pugnatam. Pluribus auctoribus magis adducor ut credam, decem haud minus post annos ea acta: hoc autem anno, in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa collata. Nec dubia, nec difficilis Romanis (quanquam ingentem Galli terrorem memoria pristine cladis attulerant) victoria fuit.

54 Si occinuerit avis] E cantu quoque avium omina sibi læta tristiave fingebant Romani. Vid. nostrum loco modo memorato, et Val. Max. I. i. c. 4. Aves, quæ cantu auspicia dabant, oscines dicebantur, quales corvus, cornix, noctua.

55 Apicem Dilem] Apex proprie dicebatur, in suinmo flaminis pileo virga e felici arbore, laneo filo religata; quod

quidem filum apiculum vocabatur. In-
terdum tamen, ut hoc loco, Apex sumi-
tur pro ipso pileo. Apex autem dictus
est ab eo quod comprehendere vinculo
antiqui apere dicebant.

56 Ex parte] Dimidia.

57 Auctor est Claudius] Claudius Qua drigarius, de quo vid. not. ad viii. 19.

Camillus

ceptæ.

[blocks in formation]

U. C. 388. Multa millia barbarorum in acie, multa captis castris cæsa: A. C. 364. palati alii Apuliam maxime petentes, quum 58 fuga se longinqua, tum quod passim eos 59 simul pavor terrorque distulerant, ab hoste sese tutati sunt. Dictatori, consensu Patrum plebisque, triumphus decretus. Vixdum perfunctum eum bello, atrocior domi seditio excepit: et per ingentia certaRogatio- mina dictator senatusque victus, ut rogationes tribunitiæ acnes tribu- ciperentur: et comitia consulum adversa nobilitate habita, norum ac- quibus L. Sextius de plebe primus consul factus. Et ne is quidem finis certaminum fuit. quia patricii 60 se auctores futuros negabant, prope secessionem plebis res terribilesque alias minas civilium certaminum venit: quum tamen per dictatorem conditionibus sedatæ discordiæ sunt; concessumque ab nobilitate plebi de consule plebeio, a plebe nobilitati de prætore uno, qui jus in urbe diceret, ex Patribus creando. Ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus, 61 quum dignam eam rem senatus censeret esse, meritoque id, si quando unquam alias, deum immortalium causa libenter facturos fore, ut 62 ludi maximi fierent, et dies unus ad 63 triduum adjiceretur; 64 recusantibus id munus ædilibus plebis, conclamatum a patriciis est juvenibus, se id honoris deum immortalium causa libenter acturos, 65 ut ædiles fierent. Quibus quum ab universis gratiæ actæ essent, factum senatusconsultum, ut duo viros ædiles ex Patribus dictator populum rogaret; Patres auctores omnibus ejus anni comitiis fierent.

[blocks in formation]

fortasse incuria librariorum excidit. Ceterum triduum de quo hic agit Livius, non aliud esse quam triduum Latinarum, ex Plutarcho probatur, qui in vita Cam. auctor est unum diem hoc tempore Latinis, quæ triduo antea conficiebantur, adjectum esse. De Latinis feriis vid. not. 55. ad c. 17. l. v.

64 Recusantibus] Ferias Latinas ludi comitari solebant, quorum curatio penes ædiles plebis primo fuit. Ludos quoque a Camillo votos ab iisdem ædilibus fieri senatus jubebat. Quum igitur et ludis votivis, et adjecto illo in singulos annos ad Latinas die, novorum sibi successoribusque suis sumptuum necessitatem injungi intelligerent ædiles, recusarunt ag, gravatum munus.

65 Ut ædiles] Ea lege, ut..

EPITOME

LIBRI SEPTIMI LIVIANI.

Duo novi magistratus adjecti sunt, prætura et ædilitas curulis. Pestilentia civitas laboravit, eamque insignem fecit mors Furii Camilli. cujus remedium et finis quum per novas religiones quæreretur, ludi scenici tunc primum facti sunt. Quum dies L. Manlio dicta esset a M. Pomponio tribuno plebis, propter delectum acerbe actum, et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine; adolescens ipse, cujus relegatio patri objiciebatur, venit in cubiculum tribuni, strictoque gladio coegit eum in verba sua jurare, Non perseveraturum se in accusatione. Quum telluris hiatu tota ad ultimum patria territa foret, tunc omnia pretiosa missa sunt in patentem voraginem urbis Romanæ. in eam Curtius armatus sedens equo se præcipitavit, eaque expleta est. T. Manlius adolescens, qui patrem a tribunitia vexatione vindicaverat, contra Gallum provocantem aliquem ex militibus Romanis, in singulare certamen descendit, eique occiso torquem aureum detraxit: quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus est nuncupatus. Duæ tribus additæ, Pomptina et Publilia. Licinius Stolo lege ab ipso lata damnatus est, quod plus quingentis jugeribus agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo provocatus erat, insidente galeæ corvo, et unguibus rostroque hostem infestante, interemit, et ex eo Corvi nomen accepit; consulque proximo anno creatus est ob virtutem, quum vigesimum tertium ageret annum. Amicitia cum Carthaginiensibus juncta. Campani, quum urgerentur a Samnitibus bello, auxilio adversus eos a senatu petito, quum id non impetrarent, urbem atque agros populo Romano dediderunt. ob quam causam ea quæ populi Romani facta essent, defendi bello adversus Samnites placuit. Quum ab A. Cornelio consule exercitus in iniquum locum deductus, in magno discrimine esset, P. Decii Muris tribuni militum opera servatus est. qui occupato colle super id jugum, in quo Samnites consederant, occasionem consuli in æquiorem locum evadendi dedit: ipse ab hostibus circumsessus erupit. Milites Romani, qui Capuæ in præsidio erant relicti, quum de ea occupanda urbe conspirassent, et, detecto consilio, metu supplicii a populo Romano defecissent; per M. Valerium

Corvum dictatorem, qui consilio suo eos a furore revocaverat, patriæ restituti sunt. Res præterea contra Hernicos, et Gallos, et Tiburtes, et Privernates, et Tarquinienses, et Samnites, et Volscos, prospere gestas continet.

L. Sextio,

LIBER VII.

U. C. 389. I. ANNUS hic erit insignis 1 novi hominis consulatu, insignis A. C. 363. novis duobus magistratibus, prætura, et curuli ædilitate. Hos sibi patricii quæsivere honores, pro concesso plebi altero consulatu. Plebes consulatum L. Sextio, cujus lege partus erat, L. Emilio dedit: Patres præturam Sp. Furio M. filio Camillo, ædiliCoss. tatem Cn. Quintio Capitolino, et P. Cornelio Scipioni, suaplebe con- rum gentium viris, 2 gratia campestri 3 ceperunt. L. Sextio sul. collega ex Patribus datus L. Æmilius Mamercinus. PrinciPrætor et pio anni, et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam conrules pri- gregari jam fama erat, et de Hernicorum defectione, agitata mum crea- mentio. Quum de industria omnia, ne quid per plebeium

Primus de

ædiles cu

ti.

consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum, ac justitio simile otium fuit: nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus, curulibus sellis prætextatos tanquam consules sedentes, nobilitas sibi sumpsisset; prætorem quidem etiam jura reddentem, et 4 collegam consulibus, atque iisdem auspiciis creatum; verecundia inde imposita est senatui, ex Patribus jubendi ædiles curules creari. primo ut alternis annis ex U. C. 390. plebe fierent, convenerat: postea promiscuum fuit. Inde A. C. 362. L. Genucio et Q. Servilio consulibus, et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta. Censorem, ædilem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt: pro portione et ex multitu

L. Genu-
cio, Q.
Servilio
Coss.

Pestilen-
tia.

1 Novi hominis] Novus homo dicebatur, cujus e majoribus nemo curulem magistratum gesserat, qui nullam habebat proinde majorum imaginem. Novo homini opponebatur nobilis. Vid. not. 32. ad c. 34. l. i.

2 Gratia campestri] Quia comitia centuriata, quibus consules, prætores, censores creabantur, habebantur in campo Martio; inde gratia campestris sumitur pro favore populari, quo honores sibi quis aliisve a populo consequebatur.

3 Ceperunt] Effecerunt ut Capitolinus et Scipio caperent. Quidam libri: dederunt.

4 Collegam consulibus, atque iisdem auspiciis creatum] Ideo collega consulibus dicebatur prætor, quia iisdem auspiciis creabatur. Iisdem autem auspiciis creari, non est iisdem tantum comitiis, sed etiam captatis, ut videtur, eodem modo ac ritu auspiciis creari, ob eamque causam ejusdem ordinis ac generis auspicia habere. Porro auspicia consulum ac prætorum ejusdem ordinis erant, ita tamen ut, si quando diversa iis auspicia contingerent, consulum auspicia magis rata essent: cujus rei insigne testimonium exstat apud Val. Max. 1. ii. c. 8.

« IndietroContinua »