Immagini della pagina
PDF
ePub

burtibus, simul cum his intra portas compelluntur. Egregie U. C. 395. quum ab dictatore, tum ab consule res gesta est. Et consul A. C. 357. alter Fabius præliis primum parvis, postremo una insigni pugna, quum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devicit. Dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice collaudatis, et suarum quoque rerum illis remisso honore, dictatura se abdicavit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit. Fabio satis visum, ut ovans urbem iniret. Irridere Pœtelii triumphum Tiburtes: Ubi enim eum secum acie conflixisse? Spectatores paucos fugæ trepidationisque Gallorum, extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum viderint, et sine discrimine obvios cædi, recepisse se intra urbem. Eam rem triumpho dignam visam Romanis? Ne nimis mirum magnumque censerent, tumultum exciere in hostium portis, majorem ipsos trepidationem ante mænia sua visuros.

sam.

A. C. 356.

Coss.

ad Romæ

mrenia vi

XII. Itaque insequenti anno, M. Popillio Lænate, Cn. U. C. 396. Manlio consulibus, primo silentio noctis ab Tibure agmine M. Popilinfesto profecti ad urbem Romam venerunt. terrorem repente lio, Cn. ex somno excitatis subita res et nocturnus pavor præbuit: Manlio ad hoc multorum inscitia, qui, aut unde hostes advenissent. Conclamatum tamen celeriter ad arma est, et portæ stationibus, murique præsidiis firmati. et, ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia, neque alium quam Tiburtem ho- Tiburtes stem ostendit, duabus portis egressi consules, utrimque aciem subeuntium jam muros aggrediuntur. Apparuitque occasione cti. magis, quam virtute fretos venisse: adeo vix primum impetum Romanorum sustinuere. Quin etiam bono fuisse Romanis adventum eorum constabat, orientemque jam seditionem inter Patres et plebem, metu tam propinqui belli compresAlius adventus hostium fuit proximo bello, agris quam urbi terribilior. Populabundi Tarquinienses, fi- Tarquines Romanos, maxime qua ex parte Etruriam adjacent, niense belperagravere: rebusque nequicquam repetitis, novi consules, C. Fabius et C. Plautius, jussu populi bellum indixere; Fa- U. C. 397. bioque ea provincia, Plautio Hernici evenere. Gallici quo- A. C. 355. que belli fama increbrescebat. Sed inter multos terrores C. Plautio solatio fuit pax Latinis petentibus data, et magna vis militum Coss. ab iis, ex fœdere vetusto, quod multis intermiserant annis, accepta. quo præsidio quum fulta res Romana esset, levius fuit, quod Gallos mox Præneste venisse, atque inde circa Pedum consedisse, auditum est. Dictatorem dici C. Sulpicium Sulpicius placuit. consul ad id accitus C. Plautius dixit. magister equitum dictatori additus M. Valerius. Hi robora militum, ex duobus consularibus exercitibus electa, adversus Gallos duxerunt. Lentius id aliquanto bellum, quam parti utrique pla

[blocks in formation]

lum.

C. Fabio,

dictator.

A. C. 355.

Bellum

U. C. 397. cebat, fuit. Quum primo Galli tantum avidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in arma ac dimicationem, Gallicum. aliquantum Gallicam ferociam vinceret; dictatori neutiquam Dictatoris placebat, quando nulla cogeret res, fortunæ se committere eunctatio. adversus hostem, quem tempus deteriorem indies et locus

Ingrata

alienus faceret, sine præparato commeatu, sine firmno munimento morantem, ad hoc iis animis corporibusque, quorum omnis in impetu vis esset, parva eadem languesceret mora. His consiliis dictator bellum trahebat, gravemque edixerat pœnam, si quis injussu in hostem pugnasset. Milites ægre militibus. id patientes, primo in stationibus vigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum Patres communiter increpare, quod non jussissent per consules geri bellum. Electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de cœlo devolaturam in sinum victoriam censeat. Eadem deinde hæc interdiu propalam, ac ferociora his jactare; se injussu imperatoris aut dimicaturos, aut agmine Romam ituros. Immiscerique militibus centuriones: nec 58 in circulis modo fremere, sed jam 59 in principiis ac 60 prætorio in unum sermones confundi; atque in concionis magnitudinem crescere turba, et vociferari ex omnibus locis, ut extemplo ad dictatorem iretur, verba pro exercitu faceret Sex. Tullius, ut virtute ejus dignum esset.

Sex. Tul

lii ad di

ctatorem oratio mi

litum no

mine.

XIII. 61 Septimum primum pilum jam Tullius ducebat, neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior. is præcedens militum agmen, ad tribunal pergit, mirantique Sulpicio, non turbam magis, quam turbæ principem Tullium, imperiis obedientissimum militem: 62 Scilicet, dictator, inquit, condemnatum se universus exercitus a te ignavia ratus, et prope ignominia causa 63 destitutum sine armis, oravit me, ut suam causam apud te agerem. Equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa fœde amissa objici nobis possent, tamen hoc a te impetrari æquum censerem, ut

58 In circulis] In cœtibus militum passim inter se colloquentium.

59 In principiis] Principia locus erant in castris, ubi prætorium, et præcipuorum ducum, puta legatorum, tribunorum tentoria, et signa militaria fixa erant. Ibi consilium militare habebatur, atque etiam interdiu fere potissimi ducum imperia exspectabant.

60 Prætorio] Pratorium est tabernaculum imperatoris, qui olim prætor dicebatur. Hic non ipsum tabernaculum intelligendum videtur, sed propinqua ei loca.

61 Septimum primum pilum] Tunc jam

septimum primipili centurio erat. De primipili centurione vid. not. 31. ad c. 27.1. ii.

62 Scilicet] Reddit rationem sui facti Tullius, et hæc est vis vocis scilicet. Quod me cum hoc militum agmine ad tribunal tuum venisse vides, ejus rei hæc scilicet causa est, quod exercitus &c.

63 Destitutum sine armis] Alludit ad militare pœnæ genus, quo ii qui loco cesserant, ignominiæ causa discincti atque etiam aliquando tunicati, destrictis gladiis, stare aliquamdiu jubebantur. Vid. infra xxvii. 13. et Suet. in Aug. c. 24.

nos virtute culpam nostram corrigere, et abolere flagitii memo- U. C. 397. riam nova gloria patereris. Etiam ad Alliam fusæ legiones, A. C. 355. eamdem quam per pavorem amiserant patriam, profecta postea ab Veiis, virtute recuperavere. Nobis; deum benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria est integra! Quanquam 64 de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt; et tu imperator noster, quod ægrius patimur, exercitum tuum, sine animis, sine armis, sine manibus, judicas esse, et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti, ut te mancorum ac debilium ducem judicares esse. Quid enim aliud esse causæ credamus, cur veteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas? Utcunque enim se habeat res, te de no stra virtute dubitasse videri, quam nos de tua, 65 verius est. Sin autem non tuum istuc, sed publicum est consilium, et consensus aliquis Patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet; quæso ut ea quæ dicam, non a militibus imperatori dicta censeas, sed a plebe Patribus, quæ, sicut vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat. Quis tandem succenseat milites nos esse, non servos vestros ? ad bellum, non in exsilium, missos: si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos; si nihil armis opus sit, otium Romæ potius quam in castris acturos. hæc dicta sint Patribus. Te, imperator, milites tui oramus, ut nobis pugnandi copiam facias. tum vincere cupimus, tum duce te vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Jovis optimi maximi templum gratantes ovantesque adire. Orationem Tullii exceperunt preces multitudinis: et undique, ut signum daret, ut capere arma juberet, clamabant.

XIV. Dictator, quanquam rem bonam exemplo haud probabili actam cernebat, tamen facturum, quod milites vellent, se recepit: Tulliumque secreto, quænam hæc res sit, aut quo acta more, percunctatur. Tullius magnopere a dictatore petere, ne se oblitum disciplinæ militaris, ne sui, neve imperatoriæ majestatis, crederet: Multitudini concitatæ, quæ ferme 66 auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem : 67 ne quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret. nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum. 68 Illi quoque

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

U. C. 397. tamen videndum magnopere esse, ut exercitum in potestate haA. C. 355. beret. Differri non posse adeo concitatos animos. ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur. Dum hæc loquuntur, jumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. In eos saxa conjecta a Gallis: deinde ab Romana statione clamor ortus, ac procursum utrimque est. 69 Jamque haud procul justo prælio res erant, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset. Affirmata certe eo casu Tullii apud dictatorem fides est: nec recipiente jam dilationem re, in posterum diem edicitur, acie pugnaturos. Dictator tamen, ut qui magis animis quam viribus fretus, ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare cœpit, ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. Solerti animo rem novam excogitat, qua deinde 70 multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam ætate usi sunt. Mulis 71 strata detrahi jubet: binisque tantum 72 centunculis relictis, agasones, partim captivis, partim ægrorum armis ornatos imponit. His fere mille effectis, centum admiscet equites: et nocte super castra in montes evadere, ac sylvis se occultare jubet, 73 neque inde ante movere, quam ab se acciperent signum. Ipse, ubi illuxit, in radicibus montium extendere aciem cœpit 74 sedulo, ut adversus montes consisteret hostis. Instructo vani terroris apparatu, qui quidem terror plus pene veris viribus profuit, primo credere duces Gallorum non descensuros in æquum Romanos; deinde ubi degressos repente viderunt, et ipsi avidi certaminis in prælium ruunt: priusque pugna cœpit, quam signum ab ducibus daretur.

Prælium, quo vin

cuntur Galli.

XV. Acrius invasere Galli dextrum cornu: neque sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex. Tullium nomine increpans, rogitansque, Siccine pugnaturos milites spopondisset? Ubi illi clamores sint arma poscentium? ubi minæ injussu imperatoris prælium inituros? En ipsum imperatorem clara voce vocare ad prælium, et ire armatum ante prima signa. Ecquis sequeretur eorum, qui modo ducturi fuerint; in castris feroces, in acie pavidi? Vera audiebant. itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela, alienatis a memoria periculi animis. Hic primo impetus prope vecors turbavit hostes eques deinde emissus turbatos avertit, Ipse dictator, 75 postquam labantem una parte vidit aciem, 76 signa in læ

69 Jamque haud procul justo prælio res erant] Mallemus erat.

70 Multi nostri. . . . imperatores] Ut Marius adversus Teutonas pugnaturus. 71 Strata] Clitellas.

72 Centunculis] Pannis, qui ex utraque parte penderent.

73 Neque inde ante movere] Supple se. Simile exemplum vid. infra x. 4.

74 Sedulo] Data opera. Sic 1. xxii. c. 25. et in ducendo bello sedulo tempus tere⚫ Vid. et xxiii. 23. et xxxiii. 11.

re.

75 Postquam labantem una parte vidit aciem] Intellige aciem hostium, quæ la

A. C. 355.

vum cornu confert, quo turbam hostium congregari cerne- U. C. 397. bat; et iis qui in monte erant, signum, quod convenerat, dedit. Ubi inde quoque novus clamor ortus, et tendere obliquo monte ad castra Gallorum visi sunt; tum metu, ne excluderentur, omissa pugna est, cursuque effuso ad castra ferebantur. ubi quum occurrisset eis M. Valerius, magister equitum, qui 77 profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes sylvasque vertunt fugam: plurimique ibi a fallaci equitum specie, 78 agasonibusque excepti sunt; et eorum quos pavor pertulerat in sylvas, atrox cædes post sedatum prælium fuit. Nec alius post M. Furium, quam C. Sulpicius, justiorem de Gallis egit triumphum. auri quo- Sulpicius que ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrato triumphat, septum in Capitolio sacravit. Eodem anno et a consulibus vario eventu bellatum. nam Hernici a C. Plautio devicti subactique sunt. Fabius collega ejus incaute atque inconsulte adversus Tarquinienses pugnavit. nec in acie tantum Contra ibi cladis acceptum, quam quod trecentos septem milites Ro-Tarquinimanos captos Tarquinienses immolarunt: qua fœditate sup- male gesta. plicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit. Accessit ad eam cladem et vastatio Romani agri, quam Privernates, Veliterni deinde, incursione repentina fecerunt. Eodem anno 79 duæ tribus, 80 Pomptina et 81 Publilia, additæ. 82 Ludi votivi, quos M. Furius dictator voverat, facti. Lex de am Et de ambitu ab C. Potelio, tribuno plebis, auctoribus Patri- bitu tum primum la bus, tum primum ad populum latum est: eaque rogatione ta. novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et 83 conciliabula obire soliti erant, compressam credebant. U. C. 398. XVI. Haud æque læta Patribus insequenti anno, C. Mar- A. C. 354 cio, Cn. Manlio consulibus, 84 de unciario fœnore a M. C. Marcio,

bare incipit ab una parte, id est, a sinistro cornu suo, quo invaserant dextrum cornu Romanorum.

76 Signa in lævum cornu confert] Venit cum iis signis copiisque quas circa se habebat ad lævum cornu sui exercitus, adversus quod congregari et conglobari videbat hostes.

77 Profligato dextro cornu] Qui leget attentius hujus pugnæ descriptionem, facile agnoscet hic pro dextro cornu reponendum esse sinistro.

78 Agasonibusque] Resecanda videtur particula que. Nempe fallax illa equitum species nihil aliud erat, quan aga sones mulis impositi.

79 Duæ tribus. ... addite] Tum septem et viginti tribus factæ sunt. Vid vi 5. supra.

80 Pomptina] Nomen traxit a Pom

[blocks in formation]

83 Conciliabula] Loca paulo celebriora, in quibus jus etiam dicebatur.

84 De unciario fœnore] Usuræ centesimæ, quibus in centenos nummos unus per singulos menses, duodecim proinde per singulos annos penduntur, mensura sunt reliquarum, et fœnebris, ut ita di cam, As. Hæ maximæ fuere apud ve teres Romanos usuræ. Minores eam habent ad centesimas rationem, quam habent portiones assis ad assem in uncias distributum. Hinc sæpe mentio apud scriptores occurrit de bessibus, semissibus, &c. usuris. Unciaria igitur usura est duodecima pars centesima,

enses res

Cn. Man. lio II. Coss.

« IndietroContinua »