Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 339.

Quintiam.

memorem. Patricia hic vir gentis erat, cui quum militiæ magna U. C. 413. cum gloria actæ finem pes alter ex vulnere claudus fecisset, ruri agere vitam procul ambitione ac foro constituit. Nomi- Eligunt ne audito, extemplo agnovere virum: et, quod bene verteret, ducem T. acciri jusserunt. Sed parum spei erat, voluntate quicquam facturum. vim adhiberi ac metum placuit. Itaque silentio noctis, quum tectum villæ, qui ad id missi erant, intrassent, somno gravi Quintium oppressum, nihil medium, aut imperium atque honorem, aut 68 ubi restitaret, mortem, ni sequeretur, denunciantes, in castra pertraxerunt. Imperator extemplo adveniens appellatus: insigniaque honoris exterrito subitæ rei miraculo deferunt, et ad urbem ducere jubent. Suo magis inde impetu, quam consilio ducis, convulsis signis, infesto agmine, ad lapidem octavum 69 viæ, quæ nunc Appia est, perveniunt: issentque confestim ad urbem, ni venire contra exercitum, dictatoremque adversus se M. Valerium Corvum di- Valerius ctum audissent, et magistrum equitum L. Æmilium Mamerci- Corvus di

num.

ctator.

XL. 70 Ubi primum in conspectum ventum est, arma signaque agnovere; extemplo omnibus memoria patriæ iras permulsit. Nondum erant tam fortes ad sanguinem civilem, nec præter externa noverant bella, ultimaque rabies secessio ab suis habebatur. itaque jam duces, jam milites utrimque, congressus quærere ad colloquia. Quintius, quem armorum etiam pro-patria satietas teneret, nedum adversus patriam; Corvus omnes caritate cives, præcipue milites, et ante alios suum exercitum complexus, ad colloquium processit. Cognito ei extemplo haud minor ab adversariis verecundia, quam ab suis silentium datum: Deos, inquit, immortales, milites, vestros, publicos, Dictatoris meosque, ab urbe proficiscens ita adoravi, veniamque supplex ad seditio. poposci, ut mihi de vobis concordiæ partæ gloriam, non victoriam darent. Satis fuit eritque, unde belli decus pariatur : hinc pax petenda est. Quod deos immortales inter nuncupanda vota expoposci, ejus me compotem voti vos facere potestis, si meminisse vultis, non vos in Samnio, nec in Volscis, sed in Romano solo castra habere; si illos colles, quos cernitis, patriæ vestræ esse; si hunc exercitum civium vestrorum; si me consulem vestrum, cujus ductu auspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra vi cepistis. Ego sum M. Valerius Corvus, milites, cujus vos nobilitatem beneficiis erga vos, non injuriis, sensistis; nullius superba in vos legis, nullius crudelis

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

sos oratio.

A. C. 339.

U. C. 413. senatusconsulti auctor; in omnibus meis imperiis in me severior, quam in vos. Ac, si cui genus, si cui sua virtus, si cui etiam majestas, si cui honores subdere spiritus potuerunt; iis eram natus, id specimen mei dederam, ea ætate consulatum adeptus eram, ut potuerim, tres et viginti annos natus consul, Patribus quoque ferox esse, non solum plebi. Quod meum factum dictumve consulis gravius, quam tribuni, audistis? Eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem hæc imperiosa dictatura geretur : 71 ut neque in hos meos et patriæ meæ milites mitior, quam in vos, horreo dicere, hostes. Ergo vos prius in me strinxeritis ferrum, quam in vos ego. istinc signa canent, istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est. Inducite in animum, quod non induxerunt patres avique vestri; non illi, qui in Sacrum montem secesserunt, non hi, qui postea Aventinum insederunt. Exspectate dum vobis singulis, ut olim Coriolano, matres conjugesque crinibus passis obviæ ab urbe veniant. Tum Volscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieverunt: vos Romanus exercitus non destiteritis impio bello? T. Quinti, quocunque istic loco, seu volens, seu invitus, constitisti, si dimicandum erit, tum tu in novissimos te recipito: fugeris etiam honestius, tergumque civi dederis, quam pugnaveris contra patriam. Nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis, et colloquii hujus salutaris interpres fueris. 72 Postulate æqua, et ferte. Quanquam vel iniquis standum est potius, quam impias

T. Quintius suos

inter nos conseramus manus.

XLI. T. Quintius plenus lacrymarum, ad suos versus, Me ad pacem quoque, inquit, milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam hortatur. belli habetis ducem. Non enim illa modo Volscus, aut Samnis, sed

Romanus verba fecit, vester consul, vester imperator, milites: cujus auspicia pro vobis experti, nolite adversus vos velle experiri. Qui pugnarent vobiscum infestius, et alios duces senatus habuit: qui maxime vobis suis militibus parceret, cui plurimum vos imperatori vestro crederetis, eum elegit. Pacem, etiam qui vincere possunt, volunt. quid nos velle oportet? Quin, omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitæ permittimus fidei? Approbantibus clamore cunctis, T. Quintius ante composita. signa progressus, in potestate dictatoris milites fore dixit: oravitque ut causam miserorum civium susciperet; susceptamque

Seditio

71 Ut nequo in hos... mitior] Suspicamur hic aliquid mendi subesse. Sensus patet: ita ut ne in hos quidem meos et patriæ meæ milites mitior futurus sim, vel futura sit hæc dictatura quam gero, quam in vos... hostes.

72 Postulate aqua, et ferte] Si è ferte hic dictum est, quemadmodum vulgatum

illud ferre conditiones, parum differt ab eo quod præcessit postulate. Hinc nobis in mentein veniebat, num posset exponi, perferte, accipite æquas conditiones. Tunc ratio antitheseos expedita et clara esset. Sed veremur ne hanc interpretationem non patiatur Latini sermonis proprietas.

eadem fide, qua rempublicam administrare solitus esset, tuere- U. C. 415. tur. Sibi se privatim nihil cavere. nolle alibi, quam in innocentia spem habere. Militibus cavendum, quod apud Patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit, ne fraudi secessio esset. Quintio collaudato, ceteris bonum animum habere jussis, dictator equo citato ad urbem revectus, auctoribus Patribus tulit ad populum in luco Petelino, ne cui militum fraudi secessio esset. oravit etiam bona venia Quirites, ne quis eam rem joco seriove cuiquam exprobraret. 73 Lex quoque sacrata militaris lata est, ne cujus militis scripti nomen, nisi ipso volente, deleretur: additumque legi, ne quis, ubi tribunus militum fuisset, postea 74 ordinum ductor esset. Id propter P. Salonium postulatum est ab conjuratis, qui alternis prope annis, et tribunus militum, et primus centurio erat, quem nunc primipili appellant. Huic infensi milites erant, quod semper adversatus novis consiliis fuisset, 75 nec particeps eorum esset, qui ab Lautulis fugissent. Itaque quum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur; tum Salonius, obtestatus Patres Conscriptos, ne suum honorem pluris quam concordiam civitatis æstimarent, perpulit ut id quoque ferretur, Æque impotens postulatum fuit, 76 ut de stipendio equitum (merebant autem 77 triplex ea tempestate) æra demerentur, quod adversati conjurationi fuissent.

XLII. Præter hæc invenio apud quosdam, L. Genucium, tribunum plebis, tulisse ad populum, ne fœnerare liceret. item aliis plebiscitis cautum, ne quis eumdem magistratum intra decem annos caperet: neu duos magistratus uno anno gereret: utique liceret consules ambos plebeios creari. Quæ si omnia concessa sunt plebi, apparet haud parvas vires defectionem habuisse. Aliis annalibus proditum est, neque dictatorem Valerium dictum, sed per consules omnem rem actam: neque antequam Romam veniretur, sed Romæ, eam multitudinem conjuratorum ad arma consternatam esse; nec in T. Quintii villam, sed in ædes C. Manlii nocte impetum factum; eumque a conjuratis comprehensum, ut dux fieret; inde ad quartum lapidem profectos loco munito consedisse: nec ab ducibus mentionem concordiæ ortam, sed repente, quum in aciem ar

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

90

T. LIVII LIB. VII. CAP. 42.

U. C. 413. mati exercitus processissent, salutationem factam; et permistos A. C. 339. dextras jungere, ac complecti inter se lacrymantes milites cœpisse; coactosque consules, quum viderent aversos a dimicatione militum animos, retulisse ad Patres de concordia reconcilianda. adeo nihil, præterquam seditionem fuisse, eam que compositam, inter antiquos rerum auctores constat. Et hujus fama seditionis, et susceptum cum Samnitibus grave bellum, aliquot populos ab Romana societate avertit: et, præter Latinorum infidum jam diu fœdus, Privernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.

EPITOME

LIBRI OCTAVI LIVIANI.

Latini cum Campanis defecerunt, et missis legatis ad senatum conditionem tulerunt, ut, si pacem habere vellent, alterum ex Latinis consulem facerent. Qua legatione perlata, prætor eorum Annius de Capitolio ita prolapsus est, ut exanimaretur. T. Manlius consul filium, quod contra edictum adversum Latinos, quamvis prospere, pugnasset, securi percussit. Laborantibus in acie Romanis, P. Decius tunc consul cum Manlio, devovit se pro exercitu: et concitato equo quum in medios hostes se intulisset, interfectus, morte sua Romanis victoriam restituit. Latini in deditionem venerunt. T. Manlio in urbem reverso, nemo ex juventute obviam processit. Minucia virgo vestalis, incesti damnata est. Ausonibus victis, in oppidum ex iis captum Cales colonia deducta est. 1 Item Fregella colonia deducta sunt. Veneficium complurium matronarum deprehensum: quarum plurimæ statim epotis medicaminibus perierunt. Lex de veneficio tunc primum constituta. Privernatibus, quum rebellassent, victis civitas data est. Palæpolitani, bello et obsidione victi, in deditionem venerunt. Q Publilio, qui eos obsederat, primo et imperium prolatum, et proconsule decretus triumphus. Plebs nexu liberata est, propter L. Papirii creditoris libidinem, qui C. Publilio debitori suo stuprum inferre voluerat. Quum L. Papirius dictator reversus in urbem ab exercitu esset propter auspicia repetenda, Q. Fabius magister equitum, occasione rei bene gerendæ invitatus, contra edictum ejus prospere adversus Samnites pugnavit. Ob eam causam quum dictator de magistro equitum supplicium sumpturus videretur, Fabius Romam profugit: et, quum causa parum proficeret, populi precibus donatus est. Res præterea contra Samnites prospere gestas continet.

1 Item Fregelle colonia deducta sunt] Vel legendum est, Fregella colonia dedu cta est, quemadmodum lib. x. c. 3. colonia Carseoli deducta erat; vel, resectis

aliquot vocibus in iis quæ præcedunt, in oppidum ex iis captum cales, item Fregellas, coloniæ deductæ sunt.

« IndietroContinua »