Immagini della pagina
PDF
ePub

1

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUI SUPERSUNT XXXV.

EECENSUIT

ET NOTIS AD USUM SCHOLARUM

Accommodatis illustravit

J. B. L. CREVIER,

EMERITUS RHETORICE PROFESSOR IN COLLEGIO DORMANO-
BELLOVACO UNIVERSITATIS PARISIENSIS.

STANRED LIBRARY

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

321869

1

EPITOME

LIBRI SEXTI LIVIANI.

IBRARY

Res adversus quos et Volscos et Prænestinos prospere gestas continet. Quatuor tribus addita, Stellatina, Sabatina, Tromentina, Narniensis. M. Manlius, qui Capitolium a Gallis defenderat, quum obstrictos ære alieno liberaret, nexos exsolveret, crimine affectati regni damnatus, de saxo Tarpeio dejectus est: in cujus notam 2 senatusconsultum factum, ne cui de Manlia gente Marco cognomen esset. C. Licinius et L. Sextius tribuni plebis legem promulgarunt, ut consules etiam ex plebe fierent, qui ex Patribus creabantur : eamque legem cum magna contentione repugnantibus Patribus, quum eidem tribuni plebis per quinquennium soli magistratus fuissent, pertulerunt: et primus ex plebe consul I. Sextius creatus est. Lata est altera lex, ne cui plus quingentis jugeribus agri liceret possidere.

1 Narniensis] Vid. not. 26. ad c. 5. hujus libri.

2 Senatusconsultum factum, ne cui de Manlia gente] Hic aliquid intercidisse bene monet Jac. Gronovius. Id agno

scet quisque c. 20. hujus libri adire vo-
luerit. In iis quæ sequuntur pro voce
cognomen reponendum est procul dubio
prænomen.

LIBER VI.

Clarior

jam certi

mana.

I. QUÆ ab condita urbe Roma 1 ad captam eamdem urbem U. C. 365. Romani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatori- A. C. 387. bus, Decemvirisque, ac tribunis consularibus gessere, foris bella, domi seditiones, quinque libris exposui: res quum ve-orque Hitustate nimia obscuras, veluti quæ magno ex intervallo loci storia Rovix cernuntur; tum quod et 2 raræ per eadem tempora litteræ fuere, una custodia fidelis memoriæ rerum gestarum; et, quod etiam si quæ in commentariis pontificum, aliisque publicis privatisque erant monumentis, incensa urbe pleræque interiere. 3 Clariora deinceps certioraque, ab se

1 Ad captam eamdem urbem] Dele postremam vocem, quæ nullo modo necessaria est.

VOL. I. P. II.

Rara... litteræ fuere] Vix quid

quam literis consignabatur.

3 Clariora deinceps] Clariora erunt,

B

« IndietroContinua »