Immagini della pagina
PDF
ePub

tur, profectus est; incertum, metune judicii, quod privato parabatur, an quo maturius sociis implorantibus subveniret: pacataque 5 provincia, pari festinatione, non exspectato successore, ad triumphum simul consulatumque decessit. Sed quum, edictis jam comitiis, ratio ejus haberi non posset, nisi privatus introisset Urbem, et ambienti, ut legibus solveretur, multi contradicerent, coactus est triumphum, ne consulatu excluderetur, dimittere.

XIX. E duobus (consulatus') competitoribus, L. Luc

sortitio; restabat igitur, ut provinciæ ornarentur, i. e. instruerentur rebus necessariis, ut copiis, pecunia, vasis, quomodo magistratus ipsi ornari dicuntur. Conf. de hac re Sigon. de Ant. Jur. prov. II, 1; Ernest. Clav. Cic. in ornare.

4. Privato: quum antea ut Prætor, postea ut præfectus provinciæ compellari non posset.

5. Pacataque provincia. Devicit ibi Callaicos et Lusitanos, propterea Imperator a militibus appellatus. Plut. Cæs. 12. Deinde rem pecuniariam apud Hispanos constituit, auctore Plutarch. ibid. Provocat ad hæc erga eam gentem beneficia Cæsar ipse in oratione, Bell. Hisp. 42. Non exspectato successore: quod facere debebant, ut provinciam copiasque ei traderent; quo facto, intra triginta dies e provincia erat proficiscendum, lege Cornelia. Vide Cic. ad Div. III, 6, quæ tota epistola ad cognoscendum mutandi provincias morem multum valet; ad Div. II, 15, exemplum etiam habes præpositi provinciæ Quæstoris, quum successor justo tempore non advenisset.

6. Edictis, publice indicatis, co

mitiis. - Ratio ejus haberi non posset; inter candidatos recipi, ex quibus Consules eligerentur. Viginti septem ante comitia dies erant, intra quos petitionem et nomen suum candidati profiteri debebant. Vide nos ad Sall. Catil. 18, not. 10; hujus Edit. pag. 34. Ceterum magistratus, qui comitia habebat, ob varias causas negare poterat, rationem se candidati habiturum. Liv. 15.

VIII,

7. Ut legibus solveretur; hoc est, lege, qua absentis petitoris rationem haberi vetitum erat. Absens autem erat, quod urbem intrare ei non licebat, dum in imperio perseverabat, et triumphum cum exercitu exspectabat. — Contradixit ei maxime Cato: cf. Plut. Pomp. 44; Cat, min. 31; Dio, XXXVII, 54.—Triumphum tamen ei fuisse decretum, patet e Dione, XLIV, 41, et Appian. Bell. Civ. II, 8. Ceterum Romanos ab observanda illa lege nonnunquam recessisse, docet etiam exemplum Luculli, qui absens ædilis fuit creatus. Plut. Lucull. 1.

[ocr errors]

XIX. 1. Consulatus. Haud dubie e glossa, ut sæpe.

2

ceio, Marcoque Bibulo, Lucceium sibi adjunxit: pactus, ut is, quoniam inferior3 gratia esset, pecuniaque polleret, nummos de suo, communi nomine, per centurias pronunciaret4. Qua cognita re, optimates, quos metus ceperat, nihil non ausurum eum in summo magistratu, concordi et consentiente collega, auctores Bibulo fuerunt tantumdem pollicendi : ac plerique pecunias contulerunt, ne 5 Catone quidem abnuente, eam largitionem e Republica fieri. Igitur cum Bibulo Consul creatur. Eamdem ob causam opera optimatibus data est, ut provinciæ futuris Consulibus minimi negotii, id est, silvæ callesque decernerentur. Qua maxime injuria instinctus, omnibus officiis

2. Lucceium. Cic. ad Attic. I, 17: « Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. Duo enim soli dicuntur petituri. Cæsar cum eo coire per Arrium cogitat; et Bibulus cum hoc se putat per Pisonem posse conjungi ; » ubi vide Schutz. Hic Lucceius vero idem est, cui Cicero (ad Div. V, 10) historiam consulatus sui scribendam demandat.

3. Inferior gratia esset, minus quam Cæsar ipse amaretur.

[ocr errors]

4. Pronunciaret; promitteret. Infra, c. 26: « munus populo epulumque pronunciavit. Cic. pro Cluent. 29: quum pro reo pronunciasset pecuniam. » »- - De foeda illa honorum nundinatione mire Lucan. Phars. I, 178:

Hine rapti fasces pretio, sectorque favoris
Ipse sui populus, letalisque ambitus Urbi,
Annua venali referens certamina campo.

5. Ne Catone quidem abnuente, etc. id est ne Catone quidem negante, hanc largitionem Reipublica esse salutarem. Ineptam esse lectionem a Republica quum largi

mo

tio non ex ærario, sed collatis singulorum pecuniis fieret, jam m nuit Oudend. E Republica ita dixit Livius, VIII, 23: « quum... Publilium imminentem hostium muris avocari.... haud e Republica esset. » Cic. Philipp. III, 15: « id eum......... recte atque ordine, exque Republ. fecisse et facere; » ad Brut. V : « si arbitrarere utile eque Republ. esse."

6. Optimatibus. Alii addunt ab. Sed plura exempla dativi ita positi apud Nostrum occurrunt. Simplicem etiam ablativum ita adhiberi docet post alios Oudend. ad h. 1.

Silvæ callesque; h. e. ubi bella non gerenda, nihil gloriæ parandum, cum latronibus tantum conflictandum. Lips. ad Tacit. Annal. IV, 27, intelligit curam publicorum saltuum calliumque, in quibus pecora pascebantur, ære aliquo constituto, Quæstoribus proprie demandatam, interdum et Consulibus, si bella nusquam aut hostis; (quod vellem exemplis confirmasset; equidem certe dignatione consulari inferius id putaverim).

Cn. Pompeium assectatus est, offensum Patribus, quod, Mithridate rege victo, cunctantius confirmarentur acta sua; Pompeioque M. Crassum reconciliavit, veterem inimicum ex consulatu, quem 9 summa discordia simul gesserant; ac societatem cum utroque iniit, ne quid ageretur in Republica, quod displicuisset ulli e tribus.

XX. Inito honore primus omnium instituit, ut tam Senatus, quam populi diurna 'acta confierent, et publicarentur. Antiquum etiam retulit morem, ut, quo2 mense

7. Assectatus est; omni studio bus innixus Grævius Nostrum erOffensum, infensum,

coluit. iratum.

8. Acta sua. Auctore Dion. XXXVII, 49, Pompeius ob hanc maxime causam L. Afranium et Metellum Celerem ad consulatum perduxerat, quod per eos acta sua confirmatum iri sibi persuaserat. Obstitere ei præter alios Cato, Metellus ipse, et maxime Lucullus.

9. Quem... simul gesserant. Consules fuerant A. U. 684. Reconciliavit utrumque Cæsar ante consulatum, uti præter Nostrum Plutarch. Cæsar. 13; Crass. 14; Pompei. 47, ubi sapienter de hoc Cæsaris consilio judicat; Dio, XXXVII, 54, seq. Appian. Bell. Civ. II, 9; Flor. IV, 2, 11. Minus accurate Vellei.

"

roris arguebat, ut qui a Cæsare demum Cos. ann. 695 instituta ea diceret; vindicarunt eum Duker. ad Liv. XLIV, 18, Wesseling. Probab. 39, et Ernest. in Excursu ad h. 1. et Prolus. de actorum S. P. Q. R. diurnorum origine, cujus summa hæc est: Illa fragmenta conficta videntur ab aliquo impostore. Memoriam autem rerum publice gestarum singulis annis antea literis mandavit Pontifex maximus, iique annales maximi sunt appellati, ut adeo actis diurnis opus non esset. Hæc annalium conscribendorum ratio obtinuit usque ad Pontificem P. Mucium, h. e. ad medium prope seculum septimum ab U. C. postea fortasse ob turbas do

II, 44: hoc igitur Consule (Cæ-mesticas omissa. Ideo Cæsar Cos. sare) inter eum et Cn. Pompeium et M. Crassum inita potentiæ societas. » Hic est prior Triumviratus, de

quo Lucan. Phars. I, 85 seqq.

XX. 1. Primus.... diurna acta confierent, etc. Huic Suetonii loco quum refragari viderentur fragmenta quædam actorum Senatus et populi Romani, alterum anni 586, alterum 692, edita a Dodwell. (Prælect. Camden. p. 665—691), qui

acta diurna instituit, post ejus consulatum propter optimatium invidiam intermissa (nam per aliquod tempus commentarii rerum urbanarum privati tantum erant; Cic. ad Div. II, 8; VIII, 1; ad Attic. VI, 2), ab eodem Cæsare iterum Consule et Dictatore postea restiConfierent Oudend. restituit, pro conficerentur.

tuta.

2. Quo mense. Alternis enim

fasces non haberet, accensus ante eum iret, lictores pone sequerentur. Lege autem3 Agraria promulgata, obnunciantem collegam armis Foro expulit. Ac postero die in Senatu conquestum, nec quoquam reperto, qui super tali consternatione referre4, aut censere aliquid auderet, qualia multa sæpe in levioribus turbis decreta erant, in eam coegit desperationem, ut, quoad potestate abiret, domo5 abditus nihil aliud quam per edicta obnunciaret. Unus

mensibus fasces habebant Coss. quamquam alternis diebus nonnunquam eos mutatos contendunt haud pauci, e fragmentis actorum diurnorum modo commemoratis, ubi inter alia: «V Kal. Apr. fasces penes Emilium; IV Kal. Apr. fasces penes Licinium:» ob quam ipsam causam Oudend. spuria ea pronunciat. Locus classicus de fascibus est apud Dionys. Archæol. V, 2. Decemviri quoque fasces vicissim habuerunt. Liv. III, 33: « eo die penes præfectum juris fasces duodecim erant; collegis novem singuli accensi apparebant. Lictores pone sequerentur, sine fascibus.

[ocr errors]
[ocr errors]

3. Lege.... Agraria; quales multæ ante Juliam fuerant latæ, de quibus vide Sigon. de Ant. Jur. Ital. II, 2, pag. 627 seq.; Ern. Clav. Cicer. in ind. leg. Obnunciantem; h. e. ut legem impediret, dicentem se auspiciis operam daturum, se de cælo servaturum, quæ solennis erat formula; vel tristia de calo nunciantem, qua re comitia dirimebantur et in alium diem differebantur, ex lege Elia de comitiis Elii Cos. A. U. 586. Vide Ern. Clav. Cic. ad legem Æliam, et sub voc. obnunciare. De re vide infra.

4. Referre; Gallice: se rendre le rapporteur de l'affaire. Id erat Consulis, qui fasces sorte tenebat (tenebat autem tunc Cæsar, quem de suo facinore non relaturum fuisse patet), vel Tribunorum plebis, vel Prætorum, quibus jus hoc dedit Augustus (Dio, LV, 3): de Tribunis igitur h. 1. est cogitandum, nisi quis cum Ern. referre putaverit esse relationem postulare. Censere, sententiam dicere per egressionem, relationem egredi, ut loquitur Tacit. Annal. II, 38; h. 1. quid statuendum videatur dicere, quamvis nulla relatio facta sit.

5. Domo abditus. Conf. Plutarch. Cæs. 14. Appian. Bell. Civ. II, 10, 11, narrat, Cæsarem post contentiones de lege agraria Senatum non habuisse amplius, sed pro rostris cum populo egisse, adjuvantibus Pompeio et Crasso; Senatum autem, quum ab uno Consule convocari non posset, in ædes Bibuli convenisse; tandem Bibulum, progressum in forum et oblocutum, vi fuisse depulsum. Eumdem vide, cap. 12; et conf. Dion. qui accuratissime totam contentionem XXXVIII, 1-8, describit; Cic. etiam, ad Attic. II, 19 et 21; Vellei. II, 44.

ex eo tempore omnia in Republica, et ad arbitrium administravit : ut nonnulli urbanorum, quum quid per jocum testandi gratia signarent, non Cæsare et Bibulo, sed Julio et Cæsare Consulibus actum scriberent, bis eumdem præponentes, nomine atque cognomine: utque vulgo mox ferrentur hi versus :

Non Bibulo quidquam nuper, sed Cæsare factum est:
Nam Bibulo fieri Consule nil memini.

Campum Stellatem, majoribus consecratum, agrumque?

6. Urbanorum; jocosorum. Plin. Epist. IV, 25: « quid hunc putamus domi facere, qui in tanta re, tam serio tempore, tam scurriliter ludit? qui denique omnino in Senatu dicax et urbanus et bellus est? » Quintil. Inst. VI, 3, 102 seq. de vera urbanitatis notione multis disputat. Conf. lyricum nostrum LE BRUN, Épîtres, I, 1, Sur la bonne et la mauvaise plaisanterie. — Per jocum. Transpositis his verbis alii suadent: «quum quid testandi gratia signarent, per jocum non Cơsare et Bibulo, etc. » Sed illa ipsa testatio jocus erat, contra indecorus jocus et illegitimus, si quis in re seria nomina Consulum perturbasset.

7. Julio et Cæsare Coss. quomodo nobis viginti. abhinc annis dicere jus fuit, le consulat de Napoléon et de Buonaparte, omissis umbris, quas societatis nomine sibi duas, et vanas quidem, adjunxerat.

8. Campum Stellatem ; agri Campani partem, juxta montem Calliculam agrumque Falernum; (Cluver. Ital. Ant. IV, 5, 3; Cellar. Geogr. Ant. II, 9, pag. 849). Conjungit Stellatem campum et agrum Campanum etiam Cic. Agr. I, 7, et

II, 31. Dictus ita fuisse videtur ab urbe Stella, quæ ibi fuerat. Consecratus autem h. 1. non est Diis devotus, sed usibus publicis destinatus a majoribus (quæ enim in nullius bonis erant, quodammodo divini juris habebantur), fortasse etiam, quia per sacrata jura publico addictus fuerat, h. e. diris et exsecrationibus interpositis, ne publico unquam eriperetur. Casaubo factum id putat in memoriam victoria de Samnitibus A. U. 459, Q. Fabio V, et P. Decio IV Coss. Conficit rem Vellei. II, 44: « In hoc consulatu Cæsar legem tulit, ut ager Campanus plebei divideretur, suasore legis Pompeio. Ita circiter XX millia civium eo deducta, et jus ab his restitutum post annos circiter CLII, quam bello Punico ab Romanis Capua in formam præfecturæ

redacta erat. »

9. Agrumque Campanum; quem Cic. Agr. II, 29, « fundum pulcherrimum populi Romani, caput vestræ pecuniæ, pacis ornamentum, subsidium belli, fundamentum vectigalium, horreum legionum, solatium annonæ » dicit. Conqueritur ipse de ejus divisione lege Julia instituta, ad Attic. II, 16. Dissen

« IndietroContinua »