Immagini della pagina
PDF
ePub

codice nostro Batavo desumptis, explevimus; quas pro gravitate argumenti in justum modum redactas ad sensum accommodavimus auctoris nostri.

Non mediocrem operam explanatio Suetonii in multis locis sibi deposcere visa est. Alludit sæpissime ad mores Romanos non publicos tantum, sed in vita privata et in domestico usu quotidie obvios; et quia neque ipse ea explanare voluit apertius, et interdum, vel potius nimium sæpe, non magna illis aliunde lux afferri potest, intelligi licet, quantum hodie difficultatis et quantum laboris habeat explicatio.

In hoc igitur commentario componendo, id nobis consilium fuit, ut cognoscerentur fontes, unde partes historiæ, quam tractat Suetonius, uberius peti possent. Hoc pacto fatebimur, impediri quidem quodammodo ac detineri lectionem; neque inficias imus, plerosque scriptores, maxime historicos, celerius percurrendos: ne vel rerum ordo memoria legentium excidat, vel narrationis series sæpius interrupta perturbetur. Nemo autem non agnoscet, in quibusdam esse diutius morandum, qui singulari scribendi ratione usi, argumenti varietate ipsisque intervallis, quæ velut ad requiescendum interposuerunt, amplioris interpretationis et occasionem dederunt, et effecerunt fere necessitatem. Ejusmodi profecto sunt vitarum scriptores, inque primis Suetonius, qui res publice gestas Cæsarum, ut plerisque satis notas, brevissima narratione memorasse contentus, versatur maxime in describendis moribus illorum temporum et hominum, in exponendis rebus domesticis ac familiaribus, in multis denique, minutius prosequendis, quæ vera historia ut levia suaque dignitate inferiora prætermittere solet. Ibi igitur multa supplenda ex aliis scriptoribus, multa quæ ad leges, mores, instituta , totum vitæ genus illius ævi pertinent, uberius explananda : præsertim quum, oppressa libertate, novam formam respublica non magis quam vita et lingua Romanorum induisset. Præcipuus autem in ea re usus est Græcorum, quos constat suæ genti accuratius exponere, quæ Romani levius tangunt, addere etiam multa serius collecta, quæ prior ætas vel ignoraverat, vel audire non sustinuerat, « sæpe denique ea veritate « uti et libertate, quam sueta servitus metusque, « vel studium partium et propriæ gentis adhi« bere vetuerant Romanos. » Ilorum itaque scripta Baumgartenius vir cl. studiose contulit, repetitam instituens fontium Græcorum maxime

lectionem, qui ut in Cæsaris et Augusti vita abundant, ita mox sensim sensimque decrescunt, et tandem in uno fere Dione, eoque ne integro quidem, residunt. Nos ex his locos, qui Suetonio gemini nobis visi sunt, ita diligenter annotavimus, ut in auctoribus ipsis conquiri nullo negotio possent. Poetarum veterum fragmenta, cognatum argumentum tractantia, rarius adhibuimus, nisi ubi ad mores sæculi illustrandos facerent, « par«tim, quod omnino hujus artis est, augere res et e splendidiore colore adornare, partim , quod « adulatio erga foedissimos tyrannos », qua cumulati sunt v. g. Martialis et Statius, tantum æquo lectori fastidium movet, ut nos sæpe transscribere etiam et calamo repetere abjecta verba puduerit. Feliciorem segetem, et sententiarum ornamentis et judiciorum gravitate uberrimam, præbebant scriptores tot clarissimi, quibus nostra gloriatur Gallia, poetæ eximii CORNEILLE, RACINE, VOLTAIRE, CHÉNIER, et prosaicæ orationis laude insignes viri MONTAIGNE, BOSSUET, FLÉCHIER, BAYLE, MONTESQUIEU, MASSILLON, alii; quorum verba, ut res poscebat, sed parca admodum et cauta manu,

subdidimus. Restat, ut de editionibus, quae nostram antecesserunt, judicium feramus, in quo

libenter

[ocr errors][ocr errors][merged small]

sententiis ipsisque sæpe verbis clarissimi viri Baumgartenii utemur. Eminent quidem inter superioris sæculi editiones tres, Burmanniana, Oudendorpiana, et Ernestiana, a Wolfio repetita. Institutæ autem sunt consilio tam diverso, ut diversum etiam eorum, qui utuntur, judicium requirant. Quum enim Burmannus copiosissimam annotationum, quas superior ætas pepererat, silvam suo suique temporis more larga manu dedisset, successit Oudendorpius, princeps fere inter Batavos in elimandis Latinorum monumentis : sequutusque Grævii et Gronoviorum vestigia, tanta excelluit diligentia in subsidiis, quæ etiam nova haud pauca ei suppetebant, comparandis et digerendis, tum accurata linguæ et rerum scientia, judicii denique acumine, ut primas in demerendo hoc auctore partes sibi vindicare

posset. Neque nominis Ernestiani auctoritas videtur animum nostrum de hac sententia posse depellere. Quamquam enim maxime alieni sumus ab iis, qui in Ernestium ubique invehuntur, fatebimur tamen, non semper nobis placuisse editionum, quas in juventutis usum procuravit, rationem. Aspersæ subinde notulæ, quamvis eximiam prodant viri eruditionem, ex mero tamen lubitu magis quam certo consilio

profectæ videntur. Immo prætermissis sæpe

difficultatibus, quas plurimas provectiorem etiam juvenem morari ipsi experti sumus, longiores aliis locis disquisitiones et argutæ nonnunquam, ubi minus opus erat, quia intentior cura viro summo omnem scrupulum exemisset, facilem quum scriptoris lectionem, tum ingenii, dictionis, argumenti cognitionem, minime efficiunt. Atque huic unice caussæ, quod Ernestium non dedisse putabamus, quæ dare potuisset, non immoderationi, vel minori reverentiæ adversus præstantissimum in plurimis literarum generibus magistrum tribuendum est, si quando hoc nobis sumpsimus, ut a viro tanto atque tali dissentiremus.

Reddere Ernestii editionem, non novam procurare, Wolfio fuit propositum. Ita expunxit quidem, quas

ille reliquerat, labes : textus sanitati ex pristinis novisque subsidiis, et singulari ingenii acumine, mire consuluit: expediit etiam paucis sæpe verbis difficultates, addiditque suæ Ruhnkenii, cujus dictatis utebatur, auctoritatem. Sed ipsa editionis ratione egregiam potius alienæ crisin , quam suam et se dignam , ipse dedisse visus est. Quæ quum

ita

essent, vir ornatissimus Baum

« IndietroContinua »