Immagini della pagina
PDF
ePub

bit ab eodem Prætextato eruditum, atque instructum: maxime autem M. Catonis studiosus fuit: ex cujus commentariis verba excerpsit, et velut breviarium ad usum proprium habuit: quod Octavius quoque Augustus in epistola ad M. Antonium refert, in qua ipsum Antonium, seu insanientem increpat, quod ea scribere vellet, quæ mirentur potius homines, quam quæ intelligant. Sed interim ad Sallustii commentarios. Historiam composuit de L. Catilinæ conjuratione contra R. Senatum, et item de bello Jugurthæ, qui Numidiæ rex factus, diu contra Romanos strenue rem gessit. Historiam præterea de Romanorum gestis, ut de Mario, et Sulla, necnon de Pompeio contra regem Mithridatem: quod opus libris aliquot a Sallustio absolutum traditur, et adhuc supersunt quædam, veluti absolutissimi operis reliquiæ, in quibus Sallustii diligentia in historia describenda, atque gravitas appareat. In parte operis de rebus Punicis, tanto animi studio incubuit, ut a quibusdam scriptum sit, eum regionem adiisse, ac maxima solertia perlustrasse, quo majore fide atque officio veritatem exploraret. Avienus certe Rufus plurimum Sallustii diligentiam, atque studium commendavit: sed et Gellius, vir Romanus, qui veterum eruditionis Aristarchus habebatur, ita de Sallustii oratione disserit: Elegantia,' inquit, Sallustii, verborumque facundia, et novandi studium, cum multa prorsus invidia fuit, plures non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque, et obtrectare, in quibus plura inscite, aut maligne vellicant:' quin et hunc proprietatis servantissimum vocat. Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, sicuti ab Annæo Seneca scribitur, ut quædam ex Historia Thucydidis translata, et eleganter assumta, velut depravata, et corrupta illi objecerit, idque ipsum non in Thucydidis gratiam effecit, ut Arellius Fuscus dicebat, verum putavit se facilius Sallustium vincere, si prius Thucydidem ipsum præferret. Asinius quoque Pollio librum scripsit, quo Sallustii scripta reprehenderet, quod in iis nimia quadam affectatione antiquitatem sequeretur. Fabius vero Quintilianus, vir maturo, et gravi judicio, asseruit, oratione

[ocr errors]

Sallustii, atque brevitate nihil fieri posse perfectius, præsertim apud vacuas et eruditas aures, neque veritus est idem Fabius, Thucydidi, in scribenda Historia apud Græcos principi, Sallustium ipsum opponere, sicuti T. Livium Herodoto: quo factum est, ut cum plures voluerint dicendi genus Sallustianum sequi, minime sint assecuti; est enim ejus oratio tam absoluta, tam casta, tam innocens, ut merito ab eruditis divina brevitas censeatur; nam et Arruntius, qui belli Punici Historiam scripsit, Sallustio tantum concessit, ut ejus orationem maximo studio sequeretur: quod alibi diximus. Nec illud ignoratur, consuevisse Sallustium magno labore ac studio scribere, ut nihil non absolutum, atque perfectum videri posset, quod ex ipsa lectione facile colli.gitur. Amicos in primis doctrina, et ingenio nobiles, habuit, ut Cornelium Nepotem, Messalam, et Nigidium Figulum, qui periisse in exilio traditur; Julium præterea Cæsarem magno studio dilexit, a quo etiam, ut creditur, dignitate præfecturæ honestatus est. Illud item a Suetonio refertur, Lenæum grammaticum, Pompeii libertum, satiras contra Sallustium composuisse, eumque mordaci et virulento carmine lacerasse, ut qui lurconem illum, popinonemque, et nebulonem, ac lastaurum appellarit, tum vita scriptisque monstrosum, ac M. Catonis verborum furem ineruditissimum quod ipsum non alia ratione a Lenæo factum creditur, quam ut studium suum, atque officium erga patronum Pompeium probaret: quem virum Sallustius ore improbo, animo autem inverecundo esse scripserat. Itaque mirandum non est, si tam acerbe, atque satirice libertus Lenæus contra Sallustium aciem styli exacuit. Quantum odii, atque inimicitiæ inter hunc et M. Ciceronem extiterit, notissimum est: quod utriusque violentæ,' atque acerrimæ orationes ita demonstrant, ut neuter videri possit satis sui rationem habuisse, dum alteri malediceret. Qua in re non sunt multa referenda, cum ex Hieronymi, ac Fabii auctoritate constet, eos homines longe aberrasse, qui confictas magis orationes ab aliis, quam a Sallustio et Cicerone habitas crediderint. Et sane tam corruptis moribus Sallustius,

ingenio tam proclivi ad luxum fuit, ut paternam domum, vivente adhuc patre, turpissima ratione venalem haberet, quod illi inter alia vitia a M. Cicerone exprobratur. Sed a Varrone etiam et Gellio traditum est, eundem fuisse in adulterio deprehensum ab Annio Milone, lorisque cæsum, ac data pecunia dimissum; qua ratione factum est, ut M. Cicero appellare illum non dubitaverit, mensarum asseclam, cubiculorum pellicem et adulterum. Dignitates publicas gessit, et quæsturæ, et tribunatus honorem assecutus est, sed nulla quidem laude, aut commendatione, adeo lubidine magis, quam ratione, et publice et privatim vixit: nam et ad judicum subsellia abstractus, fortuna extrema (ut inquit Cicero) stetit. Scribunt autem grammatici, ea de causa senatu ejectum fuisse a censoribus, quod ingenti libidine matronas consectaretur. Illud quoque de Sallustio relatum est, patrocinio et favore C. Cæsaris consecutum fuisse præturam Africæ inferioris, ex qua dives factus, cum in Urbem rediret, pretiosissimos hortos in regione ad Malum Punicum comparavit, ac Tiburti villam, quæ a Cicerone itidem illi objiciuntur. Neque desunt, qui scribant Terentiam M. Ciceronis uxorem ab eo repudiatam, Sallustio nupsisse, ac deinceps Messalæ Corvino, viro in eloquentia clarissimo: quod etiam suo loco scripsimus. Sciendum est, fuisse plures Sallustios: nam et Cneus a M. Tullio celebratur, in Sallustiorum familia insignis, et M. Ciceroni, ac Cn. Pompeio maxime familiaris: quod ex iis epistolis colligitur, quas Cicero ad Pomponium Atticum scribit: qua in re imprudenter quidam decepti sunt, cum Sallustii Empedoclea ignorarent, ut alibi demonstravi. Sunt, qui tradant, ad annum secundum et LX. eum vixisse, et in patria annis aliquot post obitum C. Cæsaris diem extremum obiisse: quod ex veterum commentariis colligitur. Illud præterea de hoc ipso Crispo Romæ circumlatum est, ut multi testantur:

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,

Crispus Romana primus in Historia.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

C. SALLUSTIUS CRISPUS natus Olympiadis CLXXIII. an. III. quem ad annum Anonymus ἐν ̓Ολυμπιάδων ἀναγραφῇ haec annotat: Σύλλας τὰς ̓Αθήνας ἐξεπολιόρκησε μηνὸς ̓Ανθεστηριῶνος. Κρίσπος Σαλούστιος ἱστοριογραφος ἐγεννήθη. Sylla Athenas expugnat secundo mense hyberno. Crispus Sallustius Historicus nascitur. Is est annus Urbis condite DCLXVIII. Ubi videmus, Græcos scribere ZaλouGTIOS. Et sane itidem in Mss. meis, et antiquioribus editionibus, vocatur SALUSTIUS. Sed scribendum SALLUSTIUS gemino LL, quomodo legitur in aliis Mss. et lapidibus. Marmor effossum juxta rudera Sallustianæ domus:

Σαλούστιος.

[blocks in formation]

Neque aliter lapis alius, cujus vide sis inscriptionem apud Aldum de Orthographia. Natus autem est Amiterni in Sabinis, anno uno post natum Verona Catullum, ut notat Eusebius ad annum MDCCCCXXXI.: quadriennio autem

ante bellum obiit Actiacum, ut idem scribit ad annum MDCOCCLXXX. Doctissimus Hieronymus Wolfius putabat, nomen ejus simplici L scribi oportere, quia vel a sale sit, vel salute. Sed ervμov utrumque est incertum. Et cur non a sale geminato LL æque esse possit, ac ab eodem venit sallo, unde sallitus, pro salso? Quare puto, non recedendum esse a libris antiquis, atque inscriptionibus, in quibus L geminatur. Tribunus plebis erat, quo anno Clodius a Milone occisus fuit, puta anno DCCII., quo Cn. Pompeius Magnus, compluribus mensibus consul sine collega fuit. Tribunatu eo, quem nulla cum laude gessit, ut Ciceroni, ita et Miloni, infestus admodum erat: idque quia in Faustæ, L. Sullæ filiæ, adulterio deprehensus, virgis a Milone esset cæsus, nec nisi pecunia data dimissus. Nempe istud in causa est, cur Clodianis semper studuerit adversus Milonem. Vide Pedianum, Gellium, Servium, Horatii interpretes: item orationem sub Ciceronis nomine jam Augustæo, vel Tiberii ævo, editam. Ex quibus etiam discimus, ob adulteria ac stupra senatu fuisse motum ab Appio Claudio Pulchro, et L. Calphurnio Pisone Cæsonio Coss. nempe anno Urbis DCCIII., sive juxta alios DCCIV.: quo consules erant L. Æmilius Paullus et C. Claudius Marcellus. Ejus e Senatu ejectionis meminit et Dio lib. XL. Ac ne alium Sallustium signari putes, clare ait id contigisse Σαλούστιῳ, τῷ τὴν ἱστορίαν συγγράψαντι. Eo anno Milo jam exulabat: unde consequitur, quod a Milone Tribuno pl. virgis cæsum dicebamus, id antea contigisse; non eopse anno, ut vir eruditus putabat. Etiam discimus iisdem ex scriptoribus, a C. Julio Cæsare, rerum potito, dignitatem Senatoriam recuperasse, quæstoremque factum, et postea etiam præturam obtinuisse. Præturæ mentionem quoque invenio apud Hirtium pæne initio libri be bello Africano: Item C. Sallustium Crispum prætorem ad Cercinam insulam versus, quam adversarii tenebant, cum parte navium ire jubet; quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat.' Item apud Dionem lib. XLH. de hoc ipso legas: ErgarnyÒs yàp ÉTÌ TỰ τὴν βουλὴν ἀναλαβεῖν ἀπεδέδεικτο. Narrat ibidem, ut cum in

« IndietroContinua »