Immagini della pagina
PDF
ePub

Campania Cæsaris milites, quos in Africam præmittere statuerat, seditionem concitassent, ac Sallustius prætor Romam contenderet, quo Cæsarem hujus rei faceret certiorem, propemodum fuerit occisus a compluribus militum, qui eum insequebantur, nec cuiquam parcebant, immo duos etiam senatores occiderant. Apud eundem lib. XLIII. refertur, ut Cæsar Numidiæ præfecerit Sallustium; ille autem provinciam expilaverit: ac a Cæsare quidem fuerit absolutus; sed infamiam non effugerit; quod qui in Historia acerbus esset alienorum vitiorum castigator, turpiter ipse in hoc munere se dedisset. Ex hac autem præda Numidica ita ditatus fuit, ut in Quirinali monte forum emeret, quod Sallustii vocatur, ubi nunc ædes S. Susannæ: item hortos, qui hodieque Sallustiani nominantur. Hæc ostendunt, vitam ejus laudari a nemine posse. Nempe omnis ejus gloria a præclaris scriptis proficiscitur. Sed vix ejus quicquam integre ad nos pervenit, præter bellum Jugurthinum, et Catilinarium. Ita vulgo inscribuntur. Sed posterior genuina inscriptio, DE CONJURATIONE CATILINARIA. Testis Sallustius ipse his verbis: 'Igitur de Catilinæ conjuratione, quam verissime potero, paucis absolvam.' At ex nobili Historiarum opere, quo inprimis historici principis nomen meruit, nihil habemus præter quatuor oratiunculas, epistolas duas, et lacera aliquot fragmenta, quæ ex Grammaticis antiquis, atque aliis scriptoribus, collecta sunt. Duæ vero ad Cæsarem orationes, ut vocant, de Republica ordinanda, utrum Sallustii sint, non convenit inter eruditos. Carrio Sallustio abjudicat: et pro illo est, quod veterum nemo, qui tantopere gaudent Sallustium ad partes advocare, inde aliquid depromat. Dissentit autem Douza, cui favent libri vett. et dictio ipsa, quæ, quicquid dicat Carrio, plane Sallustium redolet. Sin genuinæ non sint, negari tamen non possit, valde esse antiquas, et quidem Juliani, aut Augustæi ævi: saltem non infra Flavianum. Sed genuinas esse arbitror, non tamen ut orationes esse putem, sed epistolas duntaxat. Nam posterioris auctor bis ait, se illa scribere, ac disertim literas appellat. Planeque verisimile est, missas

esse ad Cæsarem, cum in Hispanias contra Petreium et Afranium proficisceretur: quemadmodum jamdudum Ciacconius observavit. Illa vero in Ciceronem oratio, etsi a Fabio quoque tanquam Sallustii laudetur: tamen, quod res indicat, omnino est alicujus declamatoris: credo Porcii Latronis, vel alterius alicujus ex illis, quos nominat M. Seneca in Suasoriis, et Controversiis. Fidem ejus valde commendant antiqui. Nam 'certissimus auctor' dicitur Vibio Sequestri de Fluminibus. Item Hieronymo libro de locis Hebraicis, et exinde Isidoro XIII. 21. Adhæc nobilitatæ veritatis Historicus' nuncupatur ab Augustino de Civitate Dei, 1. 5. Avienus etiam in descriptione oræ maritimæ, dicit omnia illius dicta esse præjudicatæ auctoritatis,' appellat quoque expressorem efficacem styli, et veritatis.' Objectant adversus ea aliqui, quod, pravo loliginis succo, pleraque ad Ciceronis laudem pertinentia, quæ apud alios legere sit, præterierit. Verum ea potius neglexisse ego arbitror, vel ut falsa, vel ut incerta plane, vel ut exigua ac minuta. Quod ad dictionem Sallustii attinet, omnes antiqui judicant, brevem ac nervosam esse, et Thucydideæ æmulam. Sane scriptor est plane Atticus, qua laude Demostheni propior est, quam Cicero ipse: ut bene censet Turnebus in Adversariis suis. Sed ut Thucydidem non omnes probarunt, ita nec Sallustii dictio omnibus probabatur. Nam Asinius Pollio damnabat eam, tanquam obscuram, et in translationibus audacem: ut Tranquillus auctor est lib. de claris Grammaticis in Philologi vita. Inprimis vero reprehendi solet, quod antiqua verba ex Catonis Originibus excerperet: cujus rei meminere Augustus apud Tranquillum in ejusce Cæsaris vita, idemque Tranquillus lib. de claris Grammaticis in vita Lenæi, et Fabius ex antiquo epigrammate VIII. 3. Sed hæc impedire non potuere, quo minus a Tacito (at quanto viro!) rerum Romanarum florentissimus auctor' lib. III. Historiarum diceretur. Immo juxta Martialem lib. XIV. Crispus Romana primus in Historia' est. Augustino quoque lib. de Vita beata vocatur 'electissimus pensator verborum.' Immo Græci ipsi ejus Historias tanti fecere, ut eas verterit

[ocr errors]
[ocr errors]

Zenobius, sophista is, qui Romæ docuit sub Adriano Cæsare; quique epitomen proverbiorum Didymi, et Tarrhæi scripsit; ut testis est Suidas in Znvóßios. Atque inde est, quod Sallustii quoque meminit Stephanus in "A15. Utinam vero extaret Asper Grammaticus, Sallustii interpres, teste Hieronymo. Quædam ex eo citat Sosipater. Joannes Baptista Pius annotationum Posteriorum cap. 84. citat 'antiquum auctorem, qui vitam Sallustii scribit.' Eum non vidi. Sed scio vitam Sallustii e veteribus reliquisse Asconium Pedianum: ut cognoscere est ex Acrone ad Horat. Sat. 1. 2. 41. E junioribus idem conati Pomponius Lætus, et Petrus Crinitus. Sed his fides habenda, quatenus veterum scrinia compilarunt. Cave autem cum Sallustio hoc confundas Crispum Sallustium, ad quem in Odis scribit Horatius, Historici hujus sororis filium, Augusti amicum: de quo Seneca lib. 1. de Clementia, et Tacitus lib. I. et III. Annal. A quo et metallum quoddam Sallustianum esse dictum, Plinius auctor est XXXIV. 2.

C. CRISPI SALLUSTII

VITA.

AUCTORE

JOANNE CLERICO.

BONORUM Virorum timiditati, inconstantiæ, aut imprudentiæ vix ignoscere possumus, si quid aliquando moribus suis indignum, et ante actæ vitæ minus consentaneum protulerint. Sed multo magis iram nostram movent improborum honesti sermones; quibus, ut nequitiam suam occultent, certiusque noceant, uti solent; nihil enim sceleratius, quam armis Virtutis uti, ut Vitium tuearis. Non puto autem quenquam pravæ hujus simulationis labe magis infectum vixisse, quam celeberrimum Historicum C. CRISPUM SALLUSTIUM, ut liquebit ex ejus vita; quam ex Veteribus colligere statui, ut quicumque eam legent, hoc exemplo intelligant non esse propterea existimandum bonum quenquam fuisse, quod Virtutem calamo defenderit, nisi constet mores cum sermonibus consensisse. Nemo certe elegantius et acrius in suæ ætatis vitia, quam SALLUSTIUS, invectus est; nec quisquam vitæ minus severæ fuit.

Natus erat Amiterni,' in Sabinis, apud quos extant etiamnum antiquæ severitatis reliquiæ, anno ab Urbe condita

1 Vide Eusebium in Chron. ad An. MDCCCCXXXI.

Delph. et Var. Clas,

Sallust.

B

DCLXIX.' L. Cornelio Cinna 111. et Cn. Papirio Carbone Coss. Hi Syllæ infensi bellum civile concitarunt, quod non desiit, nisi postquam Sylla, triennio post, rerum potitus est. His annis, omnis generis flagitia in Italia commissa, plebeiæque et nobiles familiæ gravissimas calamitates passæ sunt; unde intelligere licet miserrimo ac flagitiosissimo ævo natum esse Sallustium, et quo multo plura, quæ vitaret, quam quæ sequeretur, videbat. Parentes tamen ejus inculpatæ vitæ fuisse credibile fit, quod priscus Declamator, qui nomine Ciceronis in Sallustium invectus est, omniaque conquisivit, quæ in eum dici possent, nihil in fama, rumoribusque subsequentis ætatis invenerit, quod iis exprobraret. Patrem certe Sallustii se præterire ait; qui si,' inquit, 'nunquam in vita sua peccasset, tamen majorem injuriam Reipublicæ facere non potuisset, quam quod eum talem filium genuerat.' Subjicit, se non exequi si qua in pueritia peccasset Sallustius, ne parentem ejus accusare videretur, qui eo tempore summam ejus potestatem habuit.' Quæ verba satis ostendunt, probra nulla in Historici nostri parentes tunc temporis jacta; neque enim iis vehemens Declamator pepercisset, ut Sallustii nequitiam credibiliorem redderet.

[ocr errors]

Plebeiam ejus familiam, non patriciam, ut nonnulli volunt, fuisse liquet, ex eo quod Tribunus Plebis fuerit; ac sane ubique in nobiles invehitur, ac præsertim in Historia Belli Jugurthini, et posteriore Epistola ad C. Cæsarem de Republica Ordinanda.

A teneris annis excultam eloquentiam, et operam diligentem literis a Sallustio datam, satis ostendunt ejus scripta; neque enim ita scribunt, qui serius sese ad literarum studia contulerunt. Ideo fidem ei minime detraxerim dicenti Epist. 11. ad Cæsarem 'postquam sibi ætas, ingeniumque adolevisset, se haud ferme armis atque equis corpus exercuisse, sed animum in literis agitasse; et, quod natura firmius erat, ingenium in laboribus habuisse.' Sed et hoc diserte testatur

1 A. C. LXXXV.

« IndietroContinua »