Immagini della pagina
PDF
ePub

113. Hæc' Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit. Ceterum dolof an 'vere," parum comperimus. Sed plerumque regiæ voluntates, ut vehementes, sic mobiles, sæpe ipsæ sibi adversa. Postea tempore et loco constituto, [in colloquium uti de pace veniretur,] Bocchus Syllam modo, modo Jugurthæ legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter læti, ac spei bonæ pleni. Sed nocte ea, quæ proxima fuit ante diem, colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis, ac statim immutatai voluntate, remotis, dicitur secum ipse multa agitavisse, vultu corporis pariter, atque animo varius:7 quæk scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Syllam arcessiri jubet, et ex ejus sententia Numidæ insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit, et ei nunciatum est, Jugurtham haud procul" abesse; cum paucis amicis et Quæstore' nostro, quasi obvius honoris causa,

8

f Postea loco et tempore constituto, Bocchus appellabat modo Syllam, modo legatum Jugurtha, ut veniretur in colloquium de pace.

Ipse Bocchus vultu, colore, ac motu corporis pariter atque animo varius, dicitur multum agitavisse ea, quæ, scilicet, occulta pectoris, dicitur, ipso tacente, patefecisse oris immutatione.

1 Ea Maurus B. C. E. G.-2 promittit_C.-3 [vere cunctatus Edit. Haverc.] cunctatus sit M. N.-4 vehementes sunt B.-5 conveniretur G. N.-6 multum agitasse A. multum agitavisse B. C. M.--7 vultu, colore, motu corporis C. D. E. F. G. H. vultu pariter animo (reliquis deletis) varius N.-8 ita t. i. H. I.— 9 [occ. oris pat. Edit. Haverc.] occulta facie oris F. pectoris B. D. E. occultare immutatione oris patefecisse H. quæ licet ita t. i. occullasset et oris immutatione patefecisset G. quæ scilicet occulla pectoris et oris immutatione patefecisse dicitur M. qua scilicet ita t. i. occultare oris immutatione patefecisse N.-10 Tandem postremo E. F.-11 haud longe M. N.-12 processit G. M.-13 suis delent NOTE

Dolo] Ut magis crederet Jugurtha, optima fide Bocchum cum ipso agere, cum rem ipsam diu ab illo ante agitatam videret, quam polliceretur.

Vere] Id est, cum Numidæ tradere Syllam Bocchus statuisset.

Regia] Rem ipsam verissime expressit Sallust. Videant itaque, et sibi caveant, quibus omnia ex voto successerunt. Periculum est maxi

mum ne voluntas omnia cum impetu
pervadere assueta, sæpius cum do
lore, eadem relegere cogatur.

Immutata] Id est, Dimissis omnibus.
Multa] Alii habent multum.

Qua] Scilicet ex ejus incerto, et
oris immutatione, animi fluctuatio et
dubitatio cognita est: nesciebat enim
an Jugurthæ Syllam, vel Syllæ Jugur-
tham tradere melius esset.
4 Quæstore] Sylla.

procedit in tumulum, facillimum visu insidiantibus." Eodem Numida cum plerisque necessariis suis," inermus, ut dictum, accedit; ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati:14 Jugurtha Syllæ vinctus traditur, et ab eo ad Marium's deductus,16

114. Per idem" tempus' adversum Gallos ab ducibus nostris, Q. Cæpione2 et M. Manlio. male pugnatum.3 Quo metu Italia omnis contremuerat. Illique et inde ad nostram memoriam Romani sic habuere: alia omnia virtuti suæ prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. Sed postquam bellum in Numidia confectum,7 et Jugurtham vinctum adduci Romam nunciatum est; Marius Consul absens factus, et ei decreta provincia Gallia." Isque' Kalendis' Januariis12 magna gloria Consul triumphavit. 13 Ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitæ.14

Procedit in locum editiorem, quem facile insidiantes prospicere poterant.

Et Romani qui illis temporibus vivebant, et usque ad nostram memoriam, sic animo reputaverunt, alia omnia suæ virtuti prona esse et facilia, at cum Gallis pro salute certari, non pro gloria.

D. N.-14 obtr. sunt A. B. M. sunt obtr. F.-15 ad M. ducitur C.-—16 [deduct. est Edit. Haverc.] est delet B. F.

1 Per idem t. Hic desinit Ms. E. Per id t. I.-2 et Scipione M.-3 pugn. est A. B. D. F. G. H. M.-4 tota F.-5 [ind. usque ad Edit. Haverc.] Illique et deinde H. illaque usque etiam ad n. m. M.—6 R. omnis sic se h. C.-7 confectum est A. B. D. F. M.-S et delet G.-9 [factus est Edit. Haverc.] est delet. C.10 Gallia est A.-11 isque delet N.-12 cum m. gl. M.-13 [Ex ea Edit. Haverc.] delet ex B. C.-14 site sunt A. B. D. F. G. H. M. N. sitæ fuere C.

NOTÆ

m Deductus] Florus, ex Livio, in carcere necatum Jugurtham fuisse. Alii fame contabuisse volunt.

n Per idem] Istud ad Jugurthæ historiam non facit; sed additum est, ut cognosceretur quamobrem contra leges, Mario absenti Consulatus maudatus fuisset.

• Gallos] Alii magis istud Germanis ascribunt: optime vero et verissime noster Auctor qui Gallis, propter Helvetios scilicet, qui tum, cum

Cimbris, belli adversus Romanos concitatoribus, ter ipsos profligaverunt. P Non pro gloria] Quandoquidem de gloria cum Gallis non ausi sunt contendere, qui orbis terrarum Domini reliquorum populorum honorem proculcaverunt; illa, Deo adjuvante, nunquam peribit.

4 Absens] Contra morem.

Kalendis] Quo tempore Consules Magistratum inibant.

CAII CRISPI SALLUSTII

HISTORIARUM

FRAGMENTA.

LIBER I.

RES populi R. M. Lepido,a Q. Catulo Coss. ac deinde militiæ et domi gestas composui. Donatus et Pomp. Messalinus.

Cato Romani generis disertissimus multa paucis absolvit. Servius et Acron.

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]

Catuli Consulatu excitavit, atque eb
quod multo ante eundem Consulatum
Pop. Romanus adversus Jugurtham
gesserat, ad Historiam una serie, non
interrupte posteris transmittendam,
animum adjecisse. Videtur itaque
de Sertorio et Pompeio, item de Mi-
thridate, Tigrane et Lucullo præci-
pue, et iis quæ ab his a Lepidi Con-
sulatu ad bellum Catilinarium asque,
acta sunt, mentionem fecisse. Quæ
vero ex ejus fragmentis hinc inde
dissipata collecta sunt, in tanta cali-
gine, vix quisquam in locum suum et
ordinem possit restituere ; neque
certe tanti esse judicamus.
d Cato] Censorius est.

[blocks in formation]

Nos in tanta doctissimorum hominum copia. Servius. Neque me diversa pars in civilibus armis movit a vero. Arusian.

Nobis primæ dissensiones vitio humani ingenii evenere: quod inquies atque indomitum, semper in certamine libertatis, aut gloriæ, aut dominationis agit. Priscianus.

Nam a primordio urbis ad bellum Persi Macedonicum. Idem.

Res Romana plurimum imperio valuit, Ser. Sulpitio et M. Marcello Coss. omni Gallia' cis Rhenum," atque inter mare nostrum," atque Oceanum, nisi quæ a paludibus invia fuit, perdomita. Optimis autem moribus et maxima concordia egit populus Rom. inter secundum atque postremum bellum Carthaginiense. Victorin. et Augustin.

At discordia, et avaritia, atque ambitio, et cetera secundis rebus oriri sueta mala, post Carthaginis excidium maxime aucta sunt. Nam injuriæ validiorum, et ob eas discessio plebis a patribus, aliæque dissensiones domi fuere jam inde a principio: neque amplius, quam regibus

NOTE

e Fannius] Duo fuerunt, quorum Cicero meminit in Bruto.

f Doctissimorum] De Cælio, Rutilio, Pictore, Quadrigario, Antiate, Sisenna, Venonio, præcipuis ante Sallustium Historicis, intelligi volunt: quibus adde Catonem historicum eximium, ex quo multa sumsisse Auctorem nostrum, ei etiam exprobratum est.

Prima] De seditionibus videtur agere, quæ ob fœneratorum impotentiam præcipue, atque potentiorum superbiam, ortæ sunt. Ceterum locutus fuerit de primis omnino Romanorum divisionibus, an non, nestra parum interest: illud est maximum quod nobis verum discordiarum nostrarum fontem ostendit; quem obstruet qui volet et poterit.

[merged small][ocr errors][merged small]

exactis, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria' positum est, æquo et modesto jure agitatum: dein servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo' regio more consulere: agro pellere, et, ceteris expertibus, soli in imperio agere. Quibus sævitiis, et maxime fœnoris onere oppressa plebes, cum assiduis bellis tributum simul et militiam toleraret, armata montem sacrum atque Aventinum insedit. Tumque Tribunos plebis et alia sibi jura paravit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum. Augustin.

Postquam, remoto metu Punico, simultates exercere vacuum fuit, plurimæ turbæ, seditiones, et ad postremum bella civilia orta sunt: dum pauci potentes, quorum in gratia plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine, dominationes affectabant, bonique et mali cives appellati, non ob merita in rempublicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissimus et injuria validior: quia præsentia' defendebat, pro bono ducebatur. Ex quo tempore majorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo præcipitati: adeo juventus luxu atque avaritia corrupta est, uti merito dicatur, genitos esse, qui

[ocr errors]

Neque amplius Romæ agitatum est æquo et modesto jure, quam dum metus a Tarquinio, et bellum grave positum est cum Etruria, postquam reges pulsi essent.

NOTE

9 Tarquinio] Superbo, scilicet, regum Romanorum postremo, qui una cum filiis adversus Romanos bellum movit, eos manu in regnum reducente Etruscorum rege Porsena.

Etruria] Italiæ regio ad Urbis Occiduum. Hodie Toscane.

scriptum reliquit.

* Sub honesto] Patres pro dignitate Senatus, Tribuni pro libertate plebis dum contendere videbantur, quisque pro gloria sua certabat.

▾ Quia præsentia] Hinc discere possunt qui Reipublicæ student commo

Tergo] Quia verberibus in dam- ditatibus, quanto cum molimine, natos sæviebant.

Sacrum] Capitolium.

Tribunos] Per quos a potentiorum injuria tuti agitarent.

In gratia] Arusianus a Sallustio dictum notat concedere in gratia. Augustinus, qui fragmentum hoc totum conservavit, in gratiam concesserunt, Delph. et Var. Clas.

quantaque prudentia ex prædonum manibus ea sit retrahenda.

2 Ex quo tempore] Hæc cum præcedentibus una serie non refert Augustinus.

a Præcipitati] Hunc locum diligenter excussisse non pœnitebit eos, qui ad Reipublicæ sedent gubernacula, Sallust. S

« IndietroContinua »