Immagini della pagina
PDF
ePub

post interitum ejus Historiæ, conjicere non possumus; at constat Cæsarianis partibus e Senatu expulsum favisse.

Certe posteaquam Respublica armis oppressa est, anno sequente, U. C. DCCV. C. Claudio Marcello et L. Cornelio Lentulo Coss. a Cæsare est in Senatum reductus;' Quæstura iterum accepta, ut honestius in amplissimum ordinem reciperetur. Eum autem honorem, si adversæ famæ credimus, 'ita gessit, ut nihil in eo non venale habuerit, cujus aliquis emtor fuit. Nihil non æquum ac verum duxit, quod ipsi facere collibuisset.' Propter iteratam Quæsturam, priscus Declamator, cujus verba protulimus, 'bis Senatorem, bis Quæstorem factum' ait. At Dio lib. XLII. vult, ut recuperaret dignitatem Senatoriam, Prætorem creatum. Malim, Quæstura in eum collata, factum hoc esse; eo enim Magistratu capto, Romana Juventus ingrediebatur Senatum.

Hoc tempore, viris doctis videtur scripsisse ad Cæsarem duas illas Literas, quæ perperam Orationes inscribuntur, de Republica ordinanda. Sed posteriores quidem, hoc tempore, scripsisse potuit; at priores non nisi propemodum confecto bello scripsit. Malim ergo hasce differre in annum DCCVII,3 aut certe ad finem anni antecedentis cum victus esset Cn. Pompeius.

Igitur sub finem anni DCCVI. cum in Asia esset Cæsar, ab iis qui Roma ad eum venerant cognovit, literisque urbanis animadvertit multa Romæ male et inutiliter administrari,+ neque ullam partem Reipublicæ satis commode geri; quod et contentionibus tribunitiis perniciosa seditiones orirentur, et ambitione atque indulgentia Tribunorum Militum, et qui legionibus præerant, multa contra morem, consuetudinemque militarem fierent, quæ dissolvendæ disciplinæ, severitatisque essent. Hanc crediderim occasionem fuisse, scribendi iterum ad Cæsarem de ordinanda Republica; qua de re, cogitare serio non potuit, nisi post victum Pompeium. Antea quidem Sallustius, Cæsare nondum in Macedoniam

1 Cicer. in Sallust. cap. 6. A. C. N. XLIX.
3 A. C. N. XLVII.

2 Id. cap. 7.

4 Hirtius de Bel. Alexand. cap. 65.

profecto, vigenteque bello, multa monuerat, ea de re, in Epistola, quæ 11. Oratio perperam dicitur, ubi de M. Bibulo et L. Domitio, quasi viventibus loquitur, cum Bibulus mortuus sit ante pugnam Pharsalicam, et Domitius ex ea fugiens interfectus. Sed in altera Epistola, in qua de bello, quasi confecto, loquitur, rem eandem iterum aggreditur. Itaque, quæ prior est, eam opporteret esse posteriorem, quod etiam ipsum ejus, quæ posterior est, prooemium satis ostendit.

Antequam autem Cæsar contra Scipionem, Pompeii socerum, in Africam iret, anno U. C. DCCVII., quo Cæsar iterum Dictator fuit, M. Antonius Magister Equitum, Prætor factus est Sallustius; qui honor videtur non tam monitorum de Republica ordinanda, quam turpium adulationum iis admissarum præmium fuisse. At Sallustio propemodum fatalis fuit; cum enim esset in Campania,' apud Cæsarianos milites, mox in Africam transmittendos, motaque ab iis esset seditio, quam frustra compescere tentavit, ab iis ferme est interfectus. Quinetiam cum Romam ad Cæsarem contenderet, ut hac de re certiorem faceret, insecuti eum complures militum, obvios quosque occiderunt; ipsum, si adipisci potuissent, e medio sublaturi.

Cæsar vero, placatis militibus, sub brumam in Africam, cum parte exercitus, trajecit, secumque Sallustium duxit, quem, paucis diebus postquam appulisset, cum penuria annonæ premeretur, ad Cercinam insulam, quam adversarii tenebant, cum parte navium, ire jussit, quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat. Ejus adventu3 C. Decimius Quæstorius, qui ibi cum grandi familiæ suæ præsidio præerat commeatui, parvulum navigium nactus conscendit, ac se fugæ commendavit. Sallustius interim a Cercinatibus receptus, magno numero frumenti invento, naves onerarias, quarum ibi satis magna copia fuit, complevit, atque in castra ad Cæsarem misit. Quid aliud in eo bello gesserit Sallustius, nemo prodidit, sed fidelem

1 Ex Dione lib. XLII. 2 Hirtius de Bello Afric. cap. 8.

3 Ibid. cap. 34.

ac strenuam operam Cæsari navasse, ex præmio intelligere est. Anno enim U. C. DCVII.,' confecto Africano bello, Cæsar eum in Numidia recepta, verbo quidem administrandæ provinciæ causa, reipsa autem expilandæ, pro Prætore, reliquit. Itaque dona multa Sallustius accepit, multa rapuit, Romamque deinde reversus, cum a Numidis accusaretur, maximam infamiam retulit; quod cum libros scripsisset, in quibus copiosa et acerba oratione invectus erat in eos qui ex provinciis quæstum fecissent, rebus ipsis quod scripserat non expressisset. Ne tamen caussam diceret,' sestertio duodecies+ cum Cæsare pactus est, si credimus personato Ciceroni. Gravissimus certe Historicus Dio, prodidit eum, licet a Cæsare dimissum, suis ipsius scriptis perennem infamiam sibi creasse, quod vita ab iis prorsus dissentiret.

Ea præda, qui modo ne paternam quidem domum redimere poterat, repente tanquam somnio beatus, hortos pretiosissimos, qui Sallustiani ab ejus nomine, dicti sunt, villam Tiburtinam, et alias possessiones sibi comparavit.

Qua ratione, vitam postea traduxerit Sallustius, Veteribus tacentibus, nobis non liquet. Credibile est ornandæ domui, exstruendis villis, deliciisque undequaque sibi parandis occupatum fuisse; ita ut saluberrimis præceptis, quæ in Historiis tradiderat, exemplo suo vim pondusque detrahere pergeret. De ejus oratione in Ciceronem, et Ciceronis in Sallustium, nihil addam; quia, licet antiquæ sint, nec infra ævum Tiberianum, animi causa, a Rhetore quopiam confictas nemo amplius dubitat.

Septuagesimo ætatis anno, fato functus est, quadriennio ante bellum Actiacum, hoc est, anno U. C. DCCXIX.8 S. Pompeio et S. Cornificio Coss. Vir sane fuit memorabilis, si Historias ejus spectes; quæ, si nimium antiquioris styli studium excipias, nullis aliis postponendæ sunt, principemque locum, inter Romanos Historicos, etiam judicio

1 A. C. N. XLVII.

2 Dion. lib. XLIII.

3 Cicer. in Sallust. cap. 8.

4 Nonagesies mille ff. eoque amplius. 5 Id. Ibid. Nardinum Vet. Romæ iv. 7. 7 Vide Euseb. in Chron.

6 De iis vide Fam.

8 A. C. N. XXXV.

Veterum, ei pepererunt. singularem dictionis duntaxat laudant, sed etiam veritatis studium; quod ita intelligendum, ut de aliis loquenti fides habeatur, de se ipsi nihil credatur nisi quod re ipsa comprobatum est. Facile credo, cum se Reipublicæ longum valedixisse putaret, Consilium ei non fuisse,' ut ipse dicit, 'socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero, agrum colendo ac venando, servilibus officiis intentum, ætatem egisse," sed honestioribus studiis et scriptionibus operam dedisse. At nec oblitum deliciarum ac voluptatum opinor; quibus et puer et adolescens et senex, quasi Sirenibus quibusdam, adhæsit; nec, ut puto, dum Historias, florente ætate, scriptitaret, nuncium remisit.

Nec brevitatem ac efficaciam

Idem fecit, quod plerique Philosophorum, 'disertorum in convicium suum, quos si audias in avaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium professos putes, adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa!" Interea ejus Historia, ut ceteris omnibus, utamur oportet, quippe quæ non minus gravia ac utilia præcepta, exemplaque continet, quam si scriptor sanctitate morum priscos omnes Romanos superasset.

1 Conjur. Catil. cap. 4. 2 Seneca apud Lactant. 111. 15.

VETERUM SCRIPTORUM

ET

NONNULLORUM RECENTIORUM

DE

SALLUSTIO

JUDICIA ET TESTIMONIA.

AUGUSTUS CÆSAR.

Suetonius in Vita Augusti.

TUQUB dubitas Cimberne Annius an Verrius Flaccus imitandi sint tibi? ita, ut verbis, quæ Crispus Sallustius excerpsit ex Catonis Originibus utaris, an potius Asiaticorum oratorum inanibus sententiis, verborum volubilitas in nostrum sermonem transferenda ?

Velleius Paterculus. Hist. lib. 11.

Emulus Thucydidis Sallustius.

Et:

Pæne stulta est inhærentium oculis ingeniorum enumeratio: inter quæ maxime nostri ævi eminent, princeps carminum Virgilius, Rabiriusque, et consecutus Sallustium Livius, Tibullusque et Naso, perfectissimi in forma operis, nam vivorum ut magna admiratio; ita censura difficilis est.

Horatius, Serm. 1. 2. 48.

Libertinarum dico: Sallustius in quas
Non minus insanit, quam qui moechatur

« IndietroContinua »