Immagini della pagina
PDF
ePub

Acro ad Horat. Serm. 1. 2. 41.

Ille flagellis Ad mortem casus] Hoc de Sallustio videtur dicere. Sallustius enim Crispus in Faustæ, filiæ Sullæ, adulterio deprehensus ab Annio Milone, flagellis esse cæsus dicitur: quod Asconius Pedianus in Vita ejus significat. Eadem fere Porphyrio.

Servius ad Æn. vi. 612.

Si re vera cæsi; Salustius, quam Milo deprehensum sub servi habitu verberavit in adulterio suæ uxoris, quæ fuerat Fausti Syllæ filia.

Asconius Pedianus.

Fertur Sallustius tanto ardore insanivisse in libertinas, quanto mœchus in matronas: quod cum illi in Senatu a censoribus objectum esset, respondit, se non matronarum sectatorem esse; quare ex senatu ejectus est, quod ipse excusat in Catilinæ bello.

Hæc vetus Interpres Horatii, ad Serm. 1. 2. 48.

Idem in Argum. Milon. p. 779. et ibid. ad c. vI. p. 812. Sallustium fuisse Tribunum plebis, quo anno Cn. Pompeius solus Consul erat, ostendit. Unde colligas ingenio fuisse Tribunicio et turbulento. Notanda hic sunt Tullii verba: Divisa sententia est, postulante nescio quo. Nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre. Sic reliqua auctoritas Senatus emta intercessione sublata est.'

[ocr errors]

Nempe per Munatium et Sallustium, mercede corruptos. Qui dividi postularat, is erat Q. Fufius. Vid. Asconius ibid. et in c. XVII. p. 861. in xvIII. p. 865. in xxv. p. 897.

Seneca Rhetor Decl. lib. III.

Orationes' Sallustii in honorem Historiarum legantur.

Sen ca Philosophus Epist. CXIV.

Sallustio vigente, amputatæ sententiæ, et verba ante expectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu.

1 Quasi dicat, non admodum probari. Vid. Corradus in Quæstura Cic. p. 161.

Arruntius, vir raræ frugalitatis, qui Historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus, et in illud genus nitens.

Et ibidem.

Quæ apud Sallustium rara fuerunt, apud Arruntium crebra sunt, et pæne continua, nec sine causa; ille enim in hæc incidebat; at hic illa quærebat.

Et lib. IX. Decl. 1. et Controvers. 25. lib. v.

Cum sit præcipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallustius vicit, et in suis illum castris cecidit, nam in sententia Græca tam brevi, quam salvo sensu detrahas vocem aliquam, constabit sensus, etiamsi non æque comtus, attamen integer; at ex Sallustii sententia nihil demi sine sensus detrimento potest. Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam, et tanquam translatam, et tanquam corruptam, dum transferretur, objiceret Sallus tio, nec amore Thucydidis facit, ut illum præferat; sed laudat quem non timet, et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si ante a Thucydide vincatur.

Martialis lib. XIV.

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Crispus Romana primus in historia.

Quintilianus II. 5.

Livius a pueris magis legendus quam Sallustius, et hic Historiæ majoris est auctor: ad quem tamen intelligendum jam profectu opus sit.

Et III. 10.

Crispus Sallustius in bello Jugurthino et Catilinario nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.

Et IV. 2.

Vitanda illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis locum.

obtinet, brevitas, et abruptum sermonis genus: quod otiosum fortasse lectorem minus fallit, audientem transvolat, nec, dum repetatur, expectat.

ET VIII. 3.

Nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur :
Et verba antiqui multum furate Catonis,
Crispe, Jugurthinæ conditor historiæ.

Et IX. 3.

Ex Græco translata Sallustii plurima.

Et x. 1.

Neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus judicem et sæpius ineruditum captanda nobis est: neque illa Livii lactea ubertas docebit satis eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quærit.

Et ibidem.

At non Historia cesserit Græcis: nec Thucydidi opponere Sallustium verear: nec indignetur Herodotus æquari sibi T. Livium, cum in narrando miræ jucunditatis, clarissimique candoris, tum in concionibus, supra quam narrari potest, eloquentem; ita dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata, sed affectus quidem, præcipue eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo Historicorum commendavit magis: ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est, nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes.

Et ibidem.

Attici præcisis conclusionibus obscuri, Sallustium atque Thucydidem superant; tristes ac jejuni Pollionem æmulantur; otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, jurant Ciceronem ita locuturum fuisse.

Et x. 3.

Sane manifestus est Sallustii ex ipso opere labor.

Statius Papinius 1. 4.

Sed tuas artes puer ante discat:
Omne quis mundi senium remensus,
Orsa Sallustî brevis, et Timavi
Reddis alumnum.

Cornelius Tacitus Hist. lib. 111.

C. Sallustius, rerum Romanarum florentissimus auctor.

Justinus Hist. lib. xxxvIII.

Pompeius Trogus in Livio et Sallustio reprehendit, quod conciones directas, ac orationes operi suo inserendo Historiæ modum excesserint.

Agellius 1. 15, Noct. Attic.

Sallustius, novator verborum.

Et III. 1.

Sallustius, vel subtilissimus brevitatis artifex.

Et iv. 15.

Elegantia orationis Sallustii, verborumque facundia et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit: multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare: in quibus plura inscite aut maligne vellicant, nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione.

Et x. 20.

Sallustius, proprietatis in verbis retinentissimus, consuetudini concessit.

Et lib. eodem c. 26.

Asinio Pollioni in quadam epistola, quam ad Plancum

scripsit, et quibusdam aliis C. Sallustio iniquis, dignum nota visum est, quod, &c.

Et xvII. 18.

M. Varro in literis atque vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit, Pius, aut, De Pace, C. Sallustium, scriptorem seriæ illius et severæ orationis, in cujus Historia notiones censorias fieri atque exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone, loris bene cæsum dicit, et cum dedisset pecuniam, dimissum.

Suetonius De claris Grammaticis: de Philologo. Asinius Pollio librum scripsit, in quo Sallustii scripta reprehendit, ut nimia verborum affectatione oblita.

Et ibidem.

Philologus coluit familiarissime C. Sallustium, et eo defuncto, Asinium Pollionem, quos Historiam componere aggressos, alterum breviario rerum Romanarum, ex quibus quas vellet eligeret, instruxit; alterum præceptis de ratione dicendi; quo magis miror Asinium Pollionem credidisse, antiqua eum verba et figuras solitum esse colligere Sallustio, cum sciat eum sibi nihil aliud suadere, quam ut noto civilique et proprio sermone utatur, vitetque maxime obscuritatem Sallustii, et audaciam in translationibus.

Et de Lenæo.

Lenæus tanto amore erga patroni (Pompeii) memoriam extitit, ut Sallustium Historicum, quod eum oris probi, animo inverecundo, scripsisset, acerbissima satira laceraverit, lastaurum' et lurconem et nebulonem, popinonemque appellans, et vita scriptisque monstrosum, præterea priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem.

Delph. et Var. Clas.

1 Vid. Voss. Etymolog. p. 281.

Sallust.

C

« IndietroContinua »