Immagini della pagina
PDF
ePub

Post reditum eorum, quibus senatus belli Lepidani gratiam fecerat. Idem.

Quod ubi frustra tentatum est, secordius ire milites occœpere, non aptis armis, ut in principio, et laxiore agmine. Nonius.

Atque eum Curio laudatum, accensumque præmiorum spe, quibuscum optavisset, ire jubet. Idem.

Eodem tempore Lentulus duplici acie locum editum multo sanguine suorum defendens, postquam ex sarcinis paludamenta astare, et delectæ cohortes intelligi cœpere. Idem.

Si nihil ante adventum suum inter plebem et patres convenisset, coram se daturum operam. Priscianus 1. XIV. Fine inguinum ingrediuntur mare. Arusianus.

M. Antonius perdendæ pecuniæ genitus, vacuusque curis, nisi instantibus. Idem.

Muros successerant. Idem.

Saxaque ingentia, et axe" vinctæ trabes per pronum incitabantur, axibusque eminebant in modum ericii militaris verutal binum pedum. Non. Servius.

Octavium mitem, et captum pedibus. Arusianus.

Igitur discubuere Sertorius inferior in medio, super eum

NOTE

k Aptis] Id est, aptatis et ad usum expeditis.

1 Paludamenta] Paludamentum vestis est militaris et Imperatoria, plerumque coccinea: quanquam etiam militibus tribuitur.

culi species est; vel etiam quod vulgo ensis laminam vocant. La lame d' une épée.

4 Igitur] Ut fragmentum istud intelligatur, sciendum est, quod optime enarrat doctissimus Salmasius, tres fuisse lectulos quibus accumbebant veteres, cum cibum sumerent, summus, scilicet, medius, et imus. Dominus convivii in primo loco tertii seu imi lecti accubabat: locus honestissimus ultimus erat secundi, sive medii lecti, quod convivii Dominum

Antonius] Hic Pater fuit Triumviri, qui re adversus Cretenses male gesta, morbo interiit. Homo fuit nullius virtutis; qui Cottæ Consulis et Cethegi gratia, oræ maritimæ cu rationem nactus, Siciliam et Provincias omnes depopulatus est. "Axe] Turnebus legit, Axe vincti contingeret, ut docet Plutarchus. orbes.

• Ericii] Ericius machina est bellica, verutis seu majoribus clavis undique horrida.

His bene intellectis nulla superest in hoc fragmento difficultas. Sertorins honoratissimum locum occupaverit ; cui proximus erat in eodem lecto, › Veruta] Verutum spiculi seu ja- medio scilicet, Fabius Hispaniensis.

L. Fabius' Hispaniensis senator ex proscriptis: in summo Antonius, et infra, scriba Sertorii Versius: alter scriba Mæcenas in imo, medius inter Tarquitium, et dominum Perpennam. Nonius Servius.

Quarum unam epistolam forte cum servo nacti prædatores Valeriani scorpiones in castra misere. Nonius.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CAII CRISPI SALLUSTII

HISTORIARUM

FRAGMENTA.

LIBER IV.

Ar Cn. Lentulus patricia gentis, collega ejus, cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia, quam Sylla emtoribus bonorum remiserat, exigenda promulgavit. Agell. xvIII. 4.

Omnes, quibus ætas senecto corpore, animus militaris erat. Priscian. lib. IX. et x.

Dein lenita jam ira, postero die liberalibus verbis permulcti sunt. Idem 1. IX.

Implicita rates ministeria prohibebant. Idem ibidem. Igitur legiones pridie in monte positas arcessivit. Idem 1. x.

Anxius animi, atque incertus. Arusian.

Magnam exorsus orationem. Idem.

Impotens, et nimius animi est. Idem.

Amisumque assiderib sine præliis audiebat. Priscian. 1. VIII. Obsideo et assideo activa sunt; faciunt enim assideor et obsideor.'

NOTE

Assideri] Pro Obsideri.

Amisumque] Amisus Galatiæ op

pidum.

Qui quidem mos, uti tabes, in urbem conjectus. Festus. Castella, custodias thesaurorum in deditionem acciperentur. Serv. Charis. 1. 1.

Reliqua cadavera salita. Diomed. 1. 4.

EPISTOLA REGIS MITHRIDATIS

SCRIPTA AD REGEM ARSACEN.

REX MITHRIDATES REGI ARSACI

S.

Omnes, qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere. Dein quod quæritur, satisne pium, tutum, gloriosum, an indecorum sit. Tibi, si perpetua pace frui licet; nisi hostes opportuni, et sceleratissimi; egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est: neque petere audeam societatem; et frustra mala mea cum tuis bonis misceri sperem. Atqui ea, quæ te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli, et meæ res parum prosperæ, si vera existimare voles, maxime hortabuntur. Ille enim obnoxius, qualem tu voles societatem, accipiet: mihi fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi: et, quod florentibus optabile est, ego non validissimus præbeo exemplum, quo rectius tua componas.

NOTÆ

e Custodias] Pro custodia; Genitivus antiquus.

d Arsaci] Arsaces rex fuit Persarum, aut Parthorum, nam confunduntur apud antiquos Auctores.

e Opportuni] Hic aliquid deesse arbitratur Douza; neque orationem cohærere. Eo vero recurrere ego non necesse habeo; quanquam enim non ita statim sensus videatur apertus, bonus est tamen: nam Arsaci rationem reddit Mithridates, quamobrem ille bellum adversus Romanos movere debeat; quia, scilicet, hostes habeat opportunos, quosque cum liceat, debeat profligare.

f Neque] Hic obscurior videtur

sententia; neque tamen ideo quicquam mutare ausim: nam voculam frustra si ex posteriore periodi membro huc retrahas, optime hæc omnia cohærebunt. Nollem, inquit, frustra, et nullo tuo commodo, per societatem quam a te peto, bello pacem tuam mi

nuere.

Ira] Hinc Arsacem eum Tigrane bellum gessisse conjicias.

h Non validissimus] Quo spectet hæc oratio, prima froute non apparet, patebit postea: vult enim, per avaritiam et invidiam, bellum potentissimis indicere Romanos, ut eorum divitias expilent, &c.

Namque Romanis cum nationibus, populis, regibus cunctis, una et ea vetus causa bellandi est, cupido profunda imperii, et divitiarum: qua primum cum rege Macedonum Philippo bellum sumsere. Dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam similantes ei subvenientem Antiochum concessione Asiæ per dolum avertere; ac mox, tracto Philippo,i Antiochus omni cis Taurum agro et decem millibus talentorum spoliatus est. Persen deinde Philippi filium, post multa et varia certamina, apud Samothracas' Deos acceptum in fidem, callidi, et repertores perfidiæ, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere. Eumenem," cujus amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem; post Attalum° custodem agri captivi sumtibus et contumeliis ex rege miserrimum servorum effecere: similatoque impio testamento, filium ejus Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more, per triumphum duxere. Asia ab ipsis obsessa est: postremo totam Bithyniam, Nicomede mortuo, diripuere; cum filius Nusa, quam reginam appellaverant, genitus haud dubie esset. Nam quid ego me appellem? quem disjunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat, divitem, neque

NOTE

1 Tracto Philippo] Vulgo a Philippo: sed cave ita intelligas, quasi annitentibus Romanis, Antiochum Philippus spoliaverit; nam hæc oratio ambigua est: verum id puta, quod historia testatur, Antiochum post Philippum a Romanis debellatum, regni parte etiam multatum fuisse.

Decem] Livius et Appianus quindecim dicunt.

Samothracas] Samos, vel Samothrace insula est maris Egæi, ad prospectum Thraciæ, versus Orientem. Hunc vero locum explicabit Florus, cujus verba refero. Absens ergo (de Perse loquitur) victus fugit in maria, insulamque Samothracem, fretus celebri religione, quasi templa et are possent

defendere, quem nec montes sui, nec arma potuissent.

m Insomniis] Probatur istud ex Diodoro, qui eum somno, a custodibus, quos offenderat, cum in carcere, Romæ detineretur, prohibitum fuisse refert.

n Eumenem] Rex fuit Pergami in Asia.

• Attalum] Hic Pergami rex fuit ultimus.

P Filium] Alii aliter: Florus regii sanguinis ferocem juvenem dicit. Justinus filium Eumenis.

a Nicomede] Populum Romanum fecerat hæredem.

Tetrarchiis] Tetrarchia quarta est pars regni, aut cujuspiam Provinciæ.

« IndietroContinua »